Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: mors

Your search found 1042 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 305-345:


305. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_307 | Paragraph | SubSect | Section]

totum id, quod habuit, petenti Helię prophetę concedere non dubitauit. Et ex illa die hydria ei farinę non defecit nec lecythus olei fuit imminutus, donec pluuiam dedit Dominus super terram. Denique paruulum filium, quem mors abstulerat, pietas uiuum in sinu matris restituit annuente Domino precibus prophetę, quem illa et cibo pauerat et fouerat hospitio. Pro Tabita quoque Dorca nonne pauperum, quibus illa se benignam pręstiterat,


306. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_379 | Paragraph | Section]

timori amor, ut pateret, quanta esset humana fragilitas, ubi auxilium subtrahitur diuinum. Sed etsi cessit, non tamen recessit. Rursum se ille colligens, cum in ipsum respexisset Iesus, usque adeo timuisse doluit, ut dolore mors leuior fuisset. Haud igitur minoris dilectionis testimonium prębuit uiuus, dum crimen luget, quam prębuisset mortuus, si Dominum omnino non negasset. Proinde etiam post reatum his quoque, qui nihil tale


307. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_381 | Paragraph | Section]

An persecutio? An gladius? Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, et ęstimati sumus sicut oues occisionis. Sed in his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. Certus sum enim, quia neque mors, neque uita, neque angeli, neque principatus, neque uirtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a


308. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_519 | Paragraph | SubSect | Section]

morieris. Et eo ipso anno mendacium morte diluit. At etiam Hieremiam in Aegypto lapidatum dicit aliquis, licet uera annunciaret. Cui breuiter respondebimus: Preciosa in conspectu Domini mors sanctorum, mors autem peccatorum pessima . Ideo iustos occidi permittit Dominus, ut beatificet; ideo malos, ut damnet. Multi pręterea ex prophetis extrema pati quam uera reticere pręoptarunt, cum ob hoc a Deo


309. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_519 | Paragraph | SubSect | Section]

morieris. Et eo ipso anno mendacium morte diluit. At etiam Hieremiam in Aegypto lapidatum dicit aliquis, licet uera annunciaret. Cui breuiter respondebimus: Preciosa in conspectu Domini mors sanctorum, mors autem peccatorum pessima . Ideo iustos occidi permittit Dominus, ut beatificet; ideo malos, ut damnet. Multi pręterea ex prophetis extrema pati quam uera reticere pręoptarunt, cum ob hoc a Deo


310. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_533 | Paragraph | SubSect | Section]

non ulciscetur anima mea? Vis scire, quomodo ulciscatur uel qualiter uisitet, Apocalypsim lege: Et omnibus mendacibus — inquit — pars eorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda . Breuiter idem in psalmo expressum est: Perdes omnes, qui loquuntur mendacium . Cuius rei haud ignarus Apostolus ad Ephesios, ne forte in tantam incidant perditionem: Deponentes mendacium —


311. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_548 | Paragraph | SubSect | Section]

ruinas. Et: Vidisti hominem uelocem ad loquendum? Stulticia magis speranda est quam illius correctio. In Ecclesiaste quoque: Stultus uerba multiplicat. Et rursum in Prouerbiis: Mors et uita in manibus linguę. Postremo ipse ueritatis Magister et uitę Dominus in Euangelio ait: De omni uerbo ocioso, quod locuti fuerint homines, reddent rationem in die Iudicii. Ideo diuitem quoque in


312. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_582 | Paragraph | SubSect | Section]

Fornicatores et adulteros iudicabit Deus, hoc est, damnabit. Et in Apocalypsi legimus: fornicatorum partem cum ueneficis futuram et idolatris et omnibus mendacibus in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda. Sed percurramus etiam Scripturarum exempla, quo magis innotescat, quanto odio Deo sit omnis impudicus. Lamech primus duxit duas uxores, et primus Cayn occidit fratrem. Dicitur tamen


313. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_611 | Paragraph | SubSect | Section]

omnia pręcepta mea, et fecerit iudicium et iustitiam, uita uiuet et non morietur. Omnium iniquitatum eius, quas operatus est, non recordabor. In iustitia sua, quam operatus est, uiuet. Nunquid uoluntatis meę est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut conuertatur a uiis suis et uiuat? Et iterum: Conuertimini — inquit — et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus uestris, et non erit uobis in ruinam


314. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_411 | Paragraph | SubSect | Section]

errutis oculis quam ante integris occiderat. Tu quoque, quem corporis uisus destituit, mentis fortitudinem excita, bono animo esto; iam securior irruentes in te uitiorum cuneos excipies clausis obturatisque fenestris, per quas mors ingredi ad animam solet. Tobię, uiro tum in Deum pietate, tum solicitudine in pauperes claro, dum resupinatus obdormisset, stercus de nidulo hirundinum cadens oculos excęcauit. Et nihil eo contristatus dicitur, sed


315. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_413 | Paragraph | SubSect | Section]

curandum, ut ante animę nostrę remedia adhibeat sacerdos quam corpori medicus, ut etiam, si alia de causa quam ob delictum male affecti fuerimus et morbus curari nequiuerit, magis securi uitę huius finem expectemus. Ne mors quidem grauis erit uitam meliorem sperantibus. Morbo autem liberatis magnopere cauendum est, ne ueluti canes ad uomitum reuertamur. Ait enim: Ecce sanus factus es; iam noli amplius peccare, ne deterius tibi aliquid


316. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_487 | Paragraph | SubSect | Section]

non peccabis. Haud igitur incongruum erit, si nunc exponere aggrediemur, quemadmodum hi quoque, quos imitari cupimus, ultimum uitę diem semper ante oculos habuerint menteque uersarint, plurimum in eo curę ponentes, ne mors offenderet imparatos. Iob omnia uincens patientia, nullis fractus est erumnis, nulla collapsus aduersitate, ut qui non ignoraret breui iis se expeditum iri, eo quod diu hic uiuere non posset et deinceps multo beatius


317. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_488 | Paragraph | SubSect | Section]

Domine. Tolle animam meam! Neque enim melior sum quam patres mei. Sic et Dauid: Hei mihi, quia incolatus meus prolongatus est. Et Ionas: Domine, tolle, quęso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam uita. Ex quo patet, quantis hic premimur miseriis, cum etiam illi, quibus non nisi ad inferos descensus erat, hinc decedere tantopere concupierint. Cui sane argumento Iob sententia astipulatur dicentis:


318. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_488 | Paragraph | SubSect | Section]

fugit uelut umbra, et nunquam in eodem statu permanet. Hoc idem uidit et Iesus ille in Veteri Testamento, Syrachi filius, qui in Ecclesiastico suo admonendo nos ita ait: Memor esto, quoniam mors non tardat. Ante mortem benefac amico tuo, et secundum uires tuas exporrigens da pauperi. Ante obitum tuum operare iustitiam, quoniam non est apud inferos inuenire cibum. Omnis caro sicut foenum ueterascet.


319. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_488 | Paragraph | SubSect | Section]

fidelium non pręoptet huius necem cum meritis suis quam illius uitam cum regno eius? Quod si crudele aliquod turpeue mortis genus expauescimus, Domini Iesu crucem cogitemus. Sin uero id nos terret, quod nescimus, quando mors uentura sit, occurrere illi semper parati simus. Vigilate — inquit — quia nescitis, qua hora Dominus uester uenturus sit. Si sciret paterfamilias, qua hora fur uenturus esset, uigilaret utique et non


320. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_492 | Paragraph | SubSect | Section]

educi, eo quod ad ęternam beatitudinem se transferendum minime dubitaret. Statim ergo sumpto animę uiatico relictaque carnis sarcina cęlum petiit, quo iam diu peruenire cupierat. O uere preciosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Nisi enim preciosa esset, haud ita expeteretur. Iccirco sane nec Hilarionem abbatem latrones cum armis circumsistentes terrere potuerunt. Cumque intrepidum permanere mirarentur, nunquid necem non


321. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_492 | Paragraph | SubSect | Section]

foeminarum proferamus exempla! Praxedis, uirgo Romana, cum facultates suas pauperum fecisset, ad illum festinans, cuius amore hoc egerat, orauit uitę illius finem, et impetrauit. Mira res: robustissimis uiris terrori mors est, uirgini iuuenculę desyderio fuit. Sabina quoque uirgo ad tumulum Sabini martyris, fratris sui, prostrata orasse dicitur, ne ultra uiueret, non fratrem dolens, sed eum sequi cupiens, quem


322. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_492 | Paragraph | SubSect | Section]

Sabina quoque uirgo ad tumulum Sabini martyris, fratris sui, prostrata orasse dicitur, ne ultra uiueret, non fratrem dolens, sed eum sequi cupiens, quem diuino frui conspectu non ambigebat. Illis ergo grauis et terribilis mors est, qui terrena curant, non iis, quorum conuersatio in cęlis est et qui moriendo ad immortalitatem transmigrant. Quotidie igitur animo uoluamus, quotidie ruminemus quales mox futuri


323. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_493 | Paragraph | SubSect | Section]

tuę negligis et pernicie tua lętaris. Age iam tandem excita te et expergiscere et uel hoc saltem nouissimo pene temporis puncto poenitentiam age. Quam si differre perges, uide, quanto te periculo committas: uita fugit, mors aduentat semperque propior est quam esse creditur. Cum autem uenerit, non erit amplius poenitentię tempus, sed iudicii; iudicii, inquam, sicut districti, ita irreuocabilis, quo, quicquid decernitur, fine caret, siue bonum


324. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_494 | Paragraph | SubSect | Section]

licet, quam alterum horrendum sit, alterum concupiscendum, et ita nobis moderemur, ut hoc assequi, illud euitare ualeamus. Scriptum est enim: Beati mortui, qui in Domino moriuntur! Et: Mors peccatorum pessima. Caput X / DE HORA MORTIS Quam autem beati sint, qui in Domino moriuntur, dici non potest. Ex parte


325. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_496 | Paragraph | SubSect | Section]

nos conturbet conditio, Enoch et Heliam non mortuos, sed translatos fuisse Scripturę testimonio probatur. Vterque autem ambulasse cum Deo dicitur. Ita et nos quidem, si cum Deo ambulantes, hoc est, mandata eius obseruantes, mors occupauerit, transferemur in anima prius, postea et in corpore, non quo illi tunc translati sunt, sed quo ascendit Christus. Nihil igitur doleamus carnem nostram nunc corrumpi redigique in puluerem, cum rursum quandoque


326. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_499 | Paragraph | SubSect | Section]

operuit. Eo uix sepulto cęlla corruit et palma, quę iuxta illam stabat, radicitus euulsa procubuit, quasi dedignantes aliorum usui seruire, quę tam exactę sanctitatis uiro seruissent. Cuius ergo tam magnifica in terris mors fuit, quam gloriosa uita est in cęlo? Diuus Hieronymus moriturus humi se collocari iussit saccoque, quo induebatur, operiri. Tum discipulis conuocatis eos, ut in Dei seruitii perseuerarent, multum exhortatus est.


327. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_501 | Paragraph | SubSect | Section]

diabolum tetra horribilique forma propius astitisse ferunt, sed mox ab eo contemptum confusumque discessisse. Ille ergo fugato aduersario confidentius finem suum expectauit. Quem enim terrere diabolus non potuit, ei ne mors quidem timori fuit. Ad Probum, Reatinę urbis episcopum, puer, qui ęgrotanti assidebat, uidit duos uiros ingredi candidis uestibus indutos radiantique facie lucentes. Et mente consternatus, qui essent, clamare magis


328. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_502 | Paragraph | SubSect | Section]

aperto eius sepulchro incredibilis odoris inde suauitas exhalauit. Qua ex re illud, quod per somnium uiderat, uerum fuisse cognitum est. Qui tam feliciter mori cupit, debet, sicut ille uixit, et ipse uiuere. Non potest eius mors mala esse, cuius uita bona fuit. Nursię presbyter Vrsinus, cum animam ageret, prorupit in uerba salutationis, quasi qui principes uiros ad se accedere conspiceret et aduentu eorum admodum gauderet: Optato — inquit


329. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_509 | Paragraph | SubSect | Section]

morior modo. Postea uero die quarto, cum sanctam communionem accepisset, pro foribus cęllulę eius psallentium chori auditi, et illa corporis uinculis expedita cum eisdem cęlum petiit. Quis dicere queat, quam illi iocunda mors erat, quę moriendo supernę felicitatis tantam pręgustabat dulcedinem? Trasillę, beati doctoris ac pontificis Gregorii amitę, in uisu sanctus Felix pontifex apparuit. Qui sedem illi ostendens multa luce renitentem:


330. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_530 | Paragraph | SubSect | Section]

adorauerunt bestiam dicentes: Quis similis bestię et quis poterit pugnare cum ea? Sed bene illi, qui draconem et bestiam adorant, terra dicuntur. Terrena enim sapient nescientes, quia Christus iam non moritur et mors illi ultra non dominabitur. Qui uero posthac mori et resurgere simulabit, Christum se esse asserens, non Christus, sed Antichristus erit. Interea uero, dum dira agetur persecutio, dum Christianorum passim innoxius


331. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_538 | Paragraph | SubSect | Section]

magna et maiestate post illud prodeuntem cernere incipient? Et tunc uidebunt — inquit — Filium hominis uenientem in nubibus cum uirtute multa et gloria. Videbunt iniqui, quem uidere supplicium illis et mors erit. Iam enim ex timore in stuporem uersi animis deficient et tandem spiritu oris eius percussi crudeles animas cum diris gemitibus ingentique cruciatu exalabunt. Siquidem dici non potest, quam horrendus tunc erit


332. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_550 | Paragraph | SubSect | Section]

Adam morimur, ita in Christo, qui die tertia resurrexit, uiuemus. Ipse mortis nostrę destructor est, ipse et resurrectio nostra. Vnde per eundem prophetam dicit: De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors! Ero morsus tuus, inferne! Quę res nequaquam latuit uirum iustum Iob, qui futuram corporum resurrectionem et constanter credidit et firmiter sperauit et fideliter confessus est: Scio — inquit


333. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_550 | Paragraph | SubSect | Section]

ita in Christo, qui die tertia resurrexit, uiuemus. Ipse mortis nostrę destructor est, ipse et resurrectio nostra. Vnde per eundem prophetam dicit: De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors! Ero morsus tuus, inferne! Quę res nequaquam latuit uirum iustum Iob, qui futuram corporum resurrectionem et constanter credidit et firmiter sperauit et fideliter confessus est: Scio — inquit — quod


334. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_551 | Paragraph | SubSect | Section]

quanuis et ipse resurget et uiuet, inter mortuos tamen, non inter uiuentes deputabitur. Atque, ut apertius intelligas neminem non resurrecturum, Ioannes in Apocalypsi ait: Et dedit mare mortuos suos, qui in eo erant, et mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant, et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum . Paulus quoque apostolus, per quem Christus locutus est: Mysterium — inquit — uobis


335. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_551 | Paragraph | SubSect | Section]

curę sit. Male illam expectat, qui hanc, quę prior esse debet, non peregerit. Beatus autem et sanctus — ut Ioannes in Apocalypsi ait — qui habet partem in resurrectione prima; in eo secunda mors non habet potestatem. Tales enim cum suis corporibus de limo terrę sese ad sonitum tubę cęlestis errigentes atque in altum sublati obuiam ibunt Christo et in parte dextera, hoc est, in beatitudine, in qua nihil est


336. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_560 | Paragraph | SubSect | Section]

execratis, (et) *add. homicidis, et fornicatoribus, et ueneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda. Mox etiam quasi indignabundus exclamabit: Foris canes, et uenefici, et homicidę, et idolis seruientes, et omnis, qui amat et facit mendacium. Tunc et ipse gentium doctor Paulus, quos olim


337. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_562 | Paragraph | SubSect | Section]

cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis. Hęc uia illorum scandalum ipsis, et postea in ore suo complacebunt. Sicut oues in inferno positi sunt; mors depascet eos. Contra malignos delatores: Quid gloriaris in malicia, qui potens es in iniquitate? Tota die iniustitiam cogitauit lingua tua; sicut nouacula acuta fecisti dolum. Dilexisti maliciam super


338. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_571 | Paragraph | SubSect | Section]

atque interea incessabilis immugiet gemitus, personabit planctus, obstrepet eiulantium nunquam moestior auditus clamor. Et, ut Ioannes ait: Quęrent mortem, et non inuenient eam; et desyderabunt mori, et fugiet mors ab eis. Quod si populus Israhel, qui ad montem Synai, ut pręcepta Dei audiret, sanctificatus accesserat, eo loquente adeo exterritus sit, ut statim inde pedem referentes Moysi dicerent: Loquere tu nobis, et


339. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_573 | Paragraph | SubSect | Section]

desiere, et successit nunquam desitura calamitas. Felices nobis uidebamur, et heu quam repente in quantam collapsi sumus miseriam! Cur concepti fuimus? Aut cur conceptos non est aborsa mater? Vel cur non statim natos aboleuit mors, uel adultos oppressit ualitudo, uel angustiauit egestas, uel despoliauit et in seruitutem captiuos abduxit hostis? Cur uis aliqua non afflixit, non uexauit, ut aliam uitam, alios mores instituere nos cogeret quam eos,


340. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_573 | Paragraph | SubSect | Section]

ualitudo, uel angustiauit egestas, uel despoliauit et in seruitutem captiuos abduxit hostis? Cur uis aliqua non afflixit, non uexauit, ut aliam uitam, alios mores instituere nos cogeret quam eos, pro quibus ista patimur? O, si mors in igne illo esset, ad quem compellimur, quam libenter in eum irrueremus, ut sic consumptis fugere supplicia ęterna liceret! Sed hoc omnino supra quam cogitari potest grauius est, quod semper ardere cogemur et nunquam


341. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_581 | Paragraph | SubSect | Section]

malis acerbior sit. Sicut enim beatorum gloria uerbis explicari nequit, sic nec damnatorum poena. Tantum in hac mali est, quantum in illa boni, quoniam inter se opposita sunt ut dies et nox, lux et tenebrę, uita et mors. Id quidem manifestius parebit, si etiam illud, quod superius propositum a nobis fuit, paulo plenius consyderabimus, quod scilicet ignis iste in tenebris micans non solum calore cruciet, uerum etiam fulgore ipso. Tantum


342. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_586 | Paragraph | SubSect | Section]

profundum et puteus abyssi, sunt glareę Cocyti, est sicut calor, ita et frigus, iuxta illud: Ad nimium calorem transiet ab aquis niuium. Sunt spiritus creati ad uindictam, sunt pix, sulphur, grando, sitis, fames, mors, scorpii, serpentes, est romphea uindicans in exterminium impios, est absynthium et aqua fellis, est turbo indignationis Domini et tempestas erumpens et irruens super capita iniustorum. Est et, de quo superius dictum est,


343. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_605 | Paragraph | SubSect | Section]

sitient amplius, neque cadet super illos sol, neque ullus ęstus: quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos et ducet eos ad uitę fontes aquarum. Et absterget Deus omnem lachrymam ab oculis eorum. Et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia *corr. ex quę prima abierunt. Et dixit, qui sedebat in throno: Ecce noua facio omnia.


344. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_618 | Paragraph | SubSect | Section]

Deum laudantia et uigintiquatuor seniores, honorem officiumque deferentes sedenti in throno. Vidit sanctam ciuitatem Hierusalem tanquam sponsam ornatam uiro suo Christo. In qua neque luctus neque clamor neque dolor neque mors erat, sed gaudium, pax, quies uitaque sempiterna. Cuius muri ex lapide precioso, ipsa aurum mundum, templum eius Deus omnipotens et Agnus. Claritas Dei illuminat illam, et lucerna eius est Agnus. Non


345. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_620 | Paragraph | SubSect | Section]

consolationem uel infidelium conuersionem se ostendit, cum ille etiam inuisibilibus intra se iam frueretur bonis! Quę plenius liberiusque amplecti affectans crucifigi optauit et tam immane supplicium gratanter subiit; neque mors ei grauis, sed dilatio mortis erat. Pauli apostoli caput a corpore dissectum, ter per humum prosiliit, ter Iesu Christi nomen inuocauit, tres fonticulos, qua saliendo terram contigit, scaturire fecit. De uulnere eius


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.