Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: medio

Your search found 1663 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 148-155:


148. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 1r | Paragraph | Section]

magnam apud deum hominesque consequitur gloriam. Quod quidem, Beatissime Pater, cum aliis plerisque, tum maxime illi, cui primo Christus claues et sedem istam tuam commisit, accidisse legimus. Petrus siquidem (ut euangelica tradit historia), cum ex naui quondam preceptorem suum in medio mari conspexisset, non periculi, non suiipsius memor statim sese in undas proiecit quo celerius ad illum, cuius incredibili amore tenebatur, perueniret. Reputans igitur ipse mecum penas Redemptoris nostri et crucem illam sanctissimam tota mentis contemplatione


149. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 1v | Paragraph | Section]

nostrum per mare illud rubrum inter mortiferas tempestates trophea salutifere passionis sue gestantem eiusque fretus bonitate his fluctibus et huic pelago committere me non dubitaui. Neque enim diffido, que ipsius in omnes est benignitas, quin mihi hodie sicut quondam Apostolo suo opem in medio mari sit allaturus. Quanquam non parum profecto me recreat mansuetudo tua, Sanctissime Pontifex Alexander, cuius aspectus mihi multo iucundissimus securitatem et quasi certum quoddam presidium polliceri uidetur; Vestra item humanitas, Reuerendissimi atque


150. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5r | Paragraph | Section]

eius, id est apostoli eius, uelut arietes non inuenientes pascua: et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis. omnes amici eius dereliquerunt eum: et preualuerunt insidiantes: non est qui consoletur eum ex omnibus caris eius. Colligatis itaque post tergum manibus quasi agnus in medio luporum ad Pilatum presidem trahebatur; omnes in eum uerbis pariter et uerberibus seuiebant. nec uero ille quenquam in tanto perditorum latronum grege conspicere poterat qui sanguinem suum inusitata et incredibili rabie non expeteret. Videres aliquos pugnis atque alapis eum


151. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5v | Paragraph | Section]

uos mutato in contrarium et sensu et nomine mala atque impia existimatis: et id quidem ita uobis prescribitis imitandum: obseruandumque ut si bonus aliqis inter uos (quod tamen ego fieri posse non arbitror) sed si quis forte inueniretur eum quasi sceleris crimine conuictum tollere possetis e medio: essetque apud uos bene agentibus pena proposita: male uero premia constituta: atque hoc modo certatim in tenebras, id est in scelus et nequitias uestras rueretis. Omnes inquit de uobis rex quondam uester Dauid declinauerunt simul. inutiles facti sunt. non est qui faciat


152. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6r | Paragraph | Section]

mortali corpore indutus ad crucem ducitur. Deus Optimus Maximus seruili ac turpissima morte condemnatur. Generatio praua et peruersa, hecine reddis domino, popule stulte et insipiens? Nunquid non ipse pater tuus, qui possedit et fecit et creauit te, nonne ipse deus tuus est qui tibi mari in medio siccum iter aperuit, in quo tibi salus, inimicis fuit interitus? qui te annis quadraginta in deserto cibauit manna, qui te in argento et auro eduxit et non erat in tribubus tuis infirmus; qui te umbra nubis per diem desuper tegebat; qui tibi aquarum fluuios de petra, qui auium multitudinem


153. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6v | Paragraph | Section]

hoc est Christus solus: pugnabit pro uobis: moriendo scilicet in cruce pro salute omnium mortalium. Ecce igitur Beatissime Pontifex quam aperte omnia hec diuini Israelitici uates predixisse uidentur: quam bene dies diei eructat uerbum et nox nocti indicat scientiam. quam decenter rota in medio rote collocatur: quam manifeste abyssus abyssum inuocat, idest prisca illa hebreorum lex noue huius nostre sacra declarat: et quodammodo inuocat mysteria: in uoce catharactarum tuarum: hoc est ipsorum prophetarum uoce. Atque de hoc ipso alibi etiam legimus: Posuit tenebras


154. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7r | Paragraph | Section]

mucrone iugulatas conspiciant. Docebo enim idipsum quod a religione nostra abhorrent quod in tenebris uersantur. quod Christum ueram lucem ignorant multo antea tempore a maioribus suis predictum fuisse. Vbi es sancte uates Hieremias? quid dicis? quid clamas? Preuaricatio inquit est in medio domus Juda ait dominus: negauerunt me et dixerunt non est ipse. Et que sit preuaricatio et que domus Juda et quem negauerunt neque ambiguum neque obscurum est. Quid tu autem Isaias? Audite celi et auribus percipe terra quia dominus locutus est: filios enutriui et exaltaui: ipsi autem


155. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7r | Paragraph | Section]

cognouit: et populus meus non me intellexit. Et postea addit: Auditionem audietis et non intelligetis: et cernetis uidebitis et non scietis: incrassatum est enim cor populi huius. Item Ezechiel dum captiuus prophetaret in Caldea sic ait: factus est sermo domini ad me dicens: fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad uidendum et non uident: et aures ad audiendum et non audiunt. Ex quo certe Judeorum scelus atque impietas manifestissime apparet: Neque enim tam clarus sermo, tam simplex, tam manifestus inuerti aut deprauari


Bibliographia locorum inventorum

Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.