Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: uires

Your search found 260 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 144-180:


144. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

uero quam optimum deligere ad regnum. Nemo enim est uicinorum regum, qui id frustra per se adipisci non speret, quod uidelicet pro magnitudine imperii uestri non nisi suffragiis uestris et acquiri potest, et dari debet. Nempe hae sunt Hungarici regni uires, ut circumiectae nationes magis cogitent quemadmodum Hungaros offitio demereantur, quam ut quicquam noui consilii in eos audeant inire. Quum igitur nulla externa ui ius regis cooptandi uobis imminui possit, nemo est qui Boemorum regi Vuladislauo a uobis debeat


145. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

ubi scilicet bellum cum rege Francorum gerebam, pater meus aetate iam confectus, dum magis religionem ac ocium quam arma sectatur, literisque potius quam collatis signis cum hoste pugnat, regis Matthiae Chugniadis auxit uires, animumque ad bellum erexit, et tandem Austriae uictorem non sine Alemanici nominis dedecore fecit. Nunc autem, quando Deo placuit superbum ac iniquum nobis hostem tollere, tempus aduenit non modo mihi patriae meae recuperandę, sed et ignominie


146. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

renuunt. Maximilianus, castris extra oppidum positis, fossaque ac uallo firmoque praesidio munitis, ne qua forte hostibus aggressionis occasio praeberetur ― neque enim ob amissam Albam Hungari uidebantur ei magnopere contemnendi, quippe quem haud latebat Hungarorum uires non urbium amissione, quae illis rarae sunt, uerum strage exercitus frangi ― triumphantis specie urbem ingreditur, aedemque Deiparae Virginis, sepulcrum diui Stephani Hungarorum regis inuisurus, petit. Vbi forte conspectis Matthiae Coruini insignibus supra tumulum eius de


147. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

protinus non duxisset, regnumque pene e manibus emisisset, cursu rerum prospero importuna mora corrupto, ratus id quod nunquam, opinor, euenisset, expugnata uidelicet Buda, quae caput regni est, totam etiam Hungariam subiectum iri, propterea quod regni Hungarici uires non in urbibus castellisque, caeterisue id genus ędificiis consistunt, uerum in exercitu, qui quidem ex nobilitate constat, sitae sunt. Nobilitas uero urbes, quae sane in Hungaria, ut diximus, rarae sunt, non incolit, sed quilibet nobilium in sui fundi uilla proprio degit arbitrio, nullius


148. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

insuetus graui aegritudine Albae correptus est. Hungari uero recepta Alba laeti, utpote antiqua regni sede recuperata, domum discedunt. Alberthus, ut dictum est, indutiis dolo impetratis, quo moram ac dilationem ad colligendas uires haberet, supplemento iam militum e Polonia accersito, iterum exercitum, nil tamen hostiliter agens, in Hungariam induxit, forte credens, quod quidam arbitrati sunt, Vuladislauum fratrem morbo, quem Albae contraxerat, interiturum.


149. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

neque eum pacis etiam conditiones eius arbitrio dicere recusent. Tantus sane dolor fraternae iniuriae animum alioqui satis placidum inuaserat, tametsi non tam irae quam socordiae atque ignauiae suae indulsisse uisus sit. Etenim uires res Hungarica iam recoeperat, si animum rege dignum gerere uoluisset. Maximilianus hac legatione ex sui animi sententia audita more humani ingenii elatior factus, atque inusitatae impotens laetitiae coepit res Hungarorum eleuare, de sese magnifice ac iactanter loqui, perinde ac si


150. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

eos plerunque sui obliuisci atque insanire. Maximilianus fert pacis conditiones. Itaque Alemanus animaduertens Hungaros hinc sua ipsorum discordia, hinc Polonis instantibus confusos animis, et ob id neque suas neque hostium uires satis perpendentes, ac si aut Albam aduersus uim Hungaricam retinuisset, aut aliquando acie Hungaros, fugacissimus ducum, superasset, tantum uanae fiduciae ac spiritus sibi sumpsit, ut has tandem pacis ferre conditiones non dubitaret. Primum, si Hungari pacem habere


151. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

oblitus, cum quingentis galeatis equitibus, trecentisque leuis armaturae affuit. Solocii ducentos dedere, totidem Prinnii, Polocii cum Rhosgoniis quingentos. Paulus Cinisius cum centum galeatis equitibus leuisque armaturae ducentis uenit. Neque enim nunc Thibisuarensis prouinciae, cui praeerat, uires, quae quidem ad iustum accedunt exercitum, sed quot militum aere proprio conduxerit, his copiis adnumero. Gerebii centum galeatos totidemque leuis armaturae huic exercitui addidere. Pancratii centum; totidem Morotii, despoti Georgius et Ioannes Rhassiani, iam diu auita fortuna a


152. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

sit quaesita, propterea quod, quum esset rex eo tempore inops stipendii, nec caeteris etiam rebus ad bellum satis instructus, nihil non in opulentissimum hostem frustra conatus esset. Quod cum Hungari ita rem se habere non ignorarent, neque enim latebant eos suae Turcarumque iuxta uires, prius quam de bello cum Turcis ineundo ad concilium referretur, magna contentione egerunt, ut ante omnia status reipublicae ex sententia principum, quos seculares uocant, componeretur. Sed quoniam Stephanus Bother, nouorum author consiliorum, huic conuentui


153. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

perspicerent, dum pro continuo ciuis sui imperio quotannis alium atque alium dominum, et hunc externum sortirentur. Et quia ui aperta pelli urbe tyrannus non poterat, id enim temporis Veneti nullas fere, ut dictum est, uires habebant, rem astu hunc in modum aggrediuntur. Per speciem legationis ad imperatorem Constantinopolitanum mittendae creantur duo oratores, quibus singulis singulae triremes armis ac uiris instructae attribuuntur, iussique


154. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

solicitudinem, nequaquam tamen animum demisit, siue aduersariorum contemptu, siue insita animo constantia. Itaque exploratis inimicorum consiliis confestim cum suo comitatu et parua militum manu, quae praesto aderat, ratus celeritate anteuertenda esse hostium consilia, nec his ad uires colligendas spatium dandum, Wilacum acurrit, tormentis ad diruendos, si opus foret, muros secundo Danubii amne ocius conuehi iussis. Laurentius cognito regis aduentu Vuiloco profugit, monitis nequicquam suis uti saltem arcem urbis a regis impetu defenderent, sese propediem cum exercitu,


155. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

quibus sane Polonos bello impares esse constat, etiam oppugnare audebunt. Atqui uelim te non fugiat Christianis, Europae accolis, longe difficilius esse bellum aduersus te incipere quam gerere. Putant enim sibi ad huiusce expeditionem auctorem ac coitionem magis quam uires deesse, quippe siue mari, siue terra res gerendae sint, omnia illis affatim suppetunt, arma, equi, uarii generis tormenta, naues, rei nauticae peritia, pecuniae, pedites, equites, militaris artis scientia, ducum uirtus, et animi magnitudo. Quare non minus e re tua quam


156. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

stabilitum iri. Verum ubi aliquandiu fraternum caput necquidquam licitatus est ― haud enim Rhodiis e re sua fore uidebatur prodito Gemio tantum Bazethi demere metum ― oblatam accepit conditionem. At Rhodii simul Turcarum propinquitatem animumque inimicum, simul ualidas uires formidantes, Gemium naui onerariae impositum in Galliam auexerunt, ibique in quodam castello suae ditionis in libera custodia teneri iusserunt. Veneno tandem, post varia fortunae ludibria, sublatus est. Ea


157. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 122 | Paragraph | SubSect | Section]

Asia cum finitimis composita, cum omnibus copiis, quas contrahere potuit, Hellespontum traiecit bellum cum Grecis gesturus, cum quibus licet uaria fortuna diu pugnauerit, saepius tamen uictor quam uictus discessit. Iam assiduis populationibus Graecorum ac Thracum uires attriuerat, nec quisquam ex finitimis populis erat par illi armis. Itaque finitimis Christianis omnibus rebus exhaustis instandum ratus, Hadrianopolim obsedit, breuique ea potitus est, fugato rege Wcasino, qui cum Turcis pro portis Adrianopolitanis praelium


158. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

inferunt. Quod ubi uidit Dardanorum rex Lazarus ― et erat ipse quoque acerrimus bellator ― Turcis, qua impressionem faciebant, protegentibus eum Dardanis equitibus, praesenti animo occurit. Sed iam eius equum defecerant uires: nam ab ortu solis in octauam prope horam pugna protracta erat. Itaque rex cernens nouum de integro praelium ortum esse relicto fesso equo in recentiorem parua interposita mora transilit. Quo quidem facto rem omnem euertit, propterea quod illum


159. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

tuam atque familiae nostrae spectat dignitatem, uti et genero paternum regnum, et filiae opera tua libertas restituatur. Quae quidem res non modo uiro meo, sed et tibi magno splendori atque additamento est futura: nobis enim nostra reddita libertate haud parum procul dubio ad tuas accedet uires, quandoquidem Mediolanense imperium nulli in Italia imperio opibus cedat. Atque rem haud factu difficilem es aggressurus: nam tyrannus ab omnibus odio habetur, populoque Mediolanensi neque animus, neque uires, sed author ad sese a


160. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

dubio ad tuas accedet uires, quandoquidem Mediolanense imperium nulli in Italia imperio opibus cedat. Atque rem haud factu difficilem es aggressurus: nam tyrannus ab omnibus odio habetur, populoque Mediolanensi neque animus, neque uires, sed author ad sese a tyrannide liberandum deest. Per te igitur stat, pater, quin in libertatem uindicemur, et dignitas nostra magna cum gloria tua nobis restituatur. Alfonsus, rebus suis male consulens, a Carolo VIII. Galliarum rege


161. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

liber octauus Veneti Hungaros contra Turcas implorant, cum Vladislauo rege foedus ineunt. Veneti animaduertentes ingentem tum terrestrem, tum naualem Turcarum apparatum, seque non terra modo, qua sane parte nullas prorsus uires habebant, sed et mari hosti per se impares esse, aerarium continuis tot annorum bellis pene exhaustum, in Italia nihil amici, uerum omnia aduersa atque hostilia, Gallorum regis societatem ob animum non satis amicum specie amplam quam re utilem esse, ad tentandam spem pacis sese conferunt. At


162. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 166 | Paragraph | Section]

ea gente spes reposita, tametsi Veneti, dum a Turcis bello urgentur, saepius conquesti sint Hungaros magis spem auxilii ostendere quam re socios iuuare. Qua quidem in re Venetos imprudenter conquestos esse arbitror: neque enim Veneti suo duntaxat aerario totas Hungarorum uires, quas id bellum postulabat, conducere poterant, nec rursus Hungari centum millium aureorum precio Turcarum arma in se auertere seque pro alienis uastandis obicere censebant. Turcae enim sicut ad pugnam collatis signis ineundam statarii militis inopia parum idonei sunt,


163. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

naues moenibus admouere, licet inde oppidum opere haud satis emunitum esset, ut ubi ipsius loci ac maris praesidio tutum foret. Sed quia Iacobus metu poenae obstinauerat animo immissi in oppidum auxilii negligentiam egregio aliquo facinore compensare, quo specie saltem oppugnationis inde ostensa uires oppidanorum distraheret, iubet suos per rupes urbi appositas ascensu tentato muros adoriri, uirtutis, cuius mentione Turcae admodum excitantur, praemiorumque, quae a rege pro nauata opera essent accepturi, identidem admonendo. Hosteis insuper, ut erat stolida et procaci lingua, quod


164. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

quemadmodum Turcarum copiae essent diuisae, quidue insuper hosteis molirentur ― nempe sicut eadem religio hominum animos ualde coniungit, ita plaerisque mortalibus, qui inter se sacris differunt, perinde ac inter diuersi generis bruta animalia mutuum solet esse odium ― totas uires suas aduersus eam hostilis exercitus partem conuertunt, a qua ducem abesse cognouerant. Relictis igitur paucis ad custodiam loci amnem traiciunt, atque ad hostem alacres uadunt. Turcae, ut quibus Albanesiorum ferox ingenium semper formidolosum fuit,


165. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

nulloque honestatis respectu, quod ut plurimum ab his a condita eorum urbe factitatum est, imperium augere, rati amplitudinem imperii, quibuscunque id artibus fiat, non tam inuidiam eis apud Italos praesertim, qui opes imprimis admirantur, conflaturam, quam uires ac potentiam collecturam. Quod profecto improbum consilium tandem destituit fortuna, tametsi satis laetis initiis coepta eorum uisa sit fouere. Fortunam autem uim quandam diuinae appellamus constitutionis, qua humana negocia agi censemus. Nam quum in idem tempus, quo


166. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

concilio Samarobrinam conuenere, ibique inter illos ad internitionem Veneti nominis foedus ictum est. Porro Samarobrinam nunc quidam Cameracense, alii diui Quintini oppidum appellant. Et quoniam pontifici nihil prius potiusque uidebatur quam Francorum regem sibi adiungere, utpote eas uires allaturum quibus hostes haud quaquam pares essent futuri, ipsum imprimis regem ad hoc bellum suscipiendum enixe hortatus est, tametsi nolebat Venetorum opes ita frangi, ut externi reges Italiam sibi uendicarent. Vnde ferunt ipsum


167. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

bellum suscipiendum enixe hortatus est, tametsi nolebat Venetorum opes ita frangi, ut externi reges Italiam sibi uendicarent. Vnde ferunt ipsum pontificem legato, quem ad regem Francorum, Lodouicum Duodecimum, misit, mandasse, ut apud illum ita perplexe uerba faceret, ut si rex, cuius solius uires, nempe uicini et ualidi regis, Veneti formidabant, aduersus communem hostem uictor extitisset, nihil sibi assumendum existimaret, praeterquam quod illi pontifex, qui suo praescripto omnia agi uolebat, permisisset. Itaque societate inita cum Maximiliano Caesare, Lodouico


168. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

mare Mediterraneum, omnibus gentibus commune Dei munus, assidua classe insidentes caeteris negociatoribus praecluserunt: quicquid nauibus ex uariis regionibus conuehitur, in suis portoriis esse uolunt. Atqui horum scelerum ultio ad pontificem spectat, cui quia tantis coeptis pares uires desunt, tibi, Ecclesiae Romanae filio natu maximo, hanc ultionem pontifex delegat. Diffiteri nequeo nihil magis celsi animi esse, nihil quod Christianum ita deceat, quam iniuriae obliuisci. Quare tuas, rex Lodouice, iniurias, quibus te nulla socialis fidei ratione habita Veneti toties


169. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

aequitas permiserit et ipse pontifex annuerit, tibi assumpseris. Haec apostolicus legatus. Contra rex (tametsi intelligebat, qua mente pontifex modestiam ei suaderet: nempe, ut demonstrauimus, pontificis consilium erat Venetorum spiritus submitti, non autem Francorum uires in Italia augeri) se primas huius belli partes libenter sumpturum respondet, daturumque operam, ut Veneti dignas improbitate sua poenas luant, seque ita in potestate Romani pontificis futurum, ut caeteris quoque Christianis testatum sit Lodouicum, Francorum regem, nihil sua seorsum


170. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

arbitrentur. Proinde opus uobis est aut pari robore, aut obsequio in regem, quod solum, ut propediem per uos intellecturi estis, uos tutari potest. Amice monuerat Venetos hostis, sed illi, militiae simul imperitia, simul praesenti fortuna sublati uires non militum uirtute, uerum multitudine pensantes, cum rege bellicoso et optimi generis equite succincto manum conserere statuerunt, quum nullo modo eis praelium committi expediret, sed aut bellum ducere, quod quidem factu haud difficile erat ― bellum enim in solo et suis sedibus


171. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

ueluti equus oestro exagitatus regi Gallo, cuius sororis filiam in matrimonium duxerat, amicitiam renuntiat, conscriptamque octo millium hominum phalangem atque in naues impositam Neapolim proficisci iubet. Mandat insuper Rhaimundo Cardonensi, regni Neapolitani praefecto, ut totas illius regni uires in defensionem Romanae Ecclesiae conuertat, atque in omnibus pontificis uoluntati obtemperet, modo ille stipendium militibus de suo numerare non recuset. Itaque regni Neapolitani praefectus delectu habito, equitum frenatorum mille, peditum cum Hispana


172. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

et ille praefectum magis quam regem aget, et citra tui sanguinis effusionem, quem uolueris, regem facies. Nam cuicunque legiones tuas una cum thesauro tradideris, is non modo uolentibus pariter et inuitis procul dubio imperabit, sed etiam totas regni uires ad se trahet, adempta uiuo quoque tibi regia auctoritate. Nempe regium per se nomen uiribus ablatis uanum euadere, atque in ordinem facile cogi nulli dubium est. Hac sententia a rege, simplicis ingenii homine, et qui ex suo animo amicos aestimabat, comprobata, eo magis, quia


173. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

Turcaicum, praeter Syriam et Aegiptum, Minoremque Armeniam, quas regiones Selynes imperio suo nuper adiunxit, in septuaginta fere satrapaeas diuisum. Et quoniam imperii uiribus multum deesse compertum est, si hae naualis rei auxilio destitutę sunt, ea quoque parte regni uires adaugere instituit. Itaque ducentis longis nauibus, centum onerariis aedificandis materiam ex Bythinia caedi atque in aquae marinae proximis litori uadis dimitti imperat. Nempe usu repertum est ligna, praesertim roborea, e queis


174. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

habebat Lodouicum, Hungarorum regem, qui tunc puer admodum erat, omnia ex praescripto patrui atque eo auctore agere, nec Hungaros sine Sigismundo, aut illius iniussu noui consilii quicquam capturos. Qua obtenta coadunatas uires suas contra Syriae ac Aegypti reges in campum educit; seruorum imperii ortus apud Aegyptios: quamdiu durauerit et quomodo euersum fuerit. Itaque Selynes pace cum finitimis Christianis composita totas uires suas ad orientem conuertit, non modo Ismaheli, sed etiam


175. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

Qua obtenta coadunatas uires suas contra Syriae ac Aegypti reges in campum educit; seruorum imperii ortus apud Aegyptios: quamdiu durauerit et quomodo euersum fuerit. Itaque Selynes pace cum finitimis Christianis composita totas uires suas ad orientem conuertit, non modo Ismaheli, sed etiam Cansauo Cauirio, Syriae ac Aegypti regi, infensus, eo quod ei per legatos denuntiarat, ut quia filius Alaudolae in Aegyptum ad se confugisset aeque ac ad summum Machomethanae religionis pontificem, ad cuius officium de


176. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

Aegyptus locorum amoenitate, coeterisque uoluptatum illecebris facile homines in ocio emolliuerat. Caliphes, ut sunt plaerique sacerdotes ad fallendum et dominationem captandam callidi, ignauiam regum in consilio habens, totas imperii uires paulatim ad se trahendo, eo magnitudinis deuenit, ut regia auctoritas in dies despectior breui fere extingueretur. Adempta regibus ui imperii, equites quoque, quorum opera res Aegyptia stabat, modo in commeatus mittendo atque in uarios militares usus ablegando, modo tamquam


177. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

milites, ubi hi assueuissent militiae, rem Aegyptiam desideraturam. Igitur serui e longinquis regionibus petiti huic consilio aptiores uisi. Ciues pariter ac finitimi timebantur, ne fraude detecta, priusquam coalescerent, uires euerterentur, resque summa calliditate coepta non sine repertoris perfidiae periculo uana euaderet. Itaque Pontica gens, quae inter Moeotim et Phasim incolit (uulgo Cercassos uocant) ad hanc militiam delecta. Inde greges seruorum abducebantur: partim liberi a parentibus


178. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

modo lectica, interdum equo uectus Cilitiam petit, multisque diebus in Asia consumptis tandem Constantinopolim corpore ualde affecto, utpote itinere et longa ualetudine conflictato, peruenit. Inde Hadrianopolim concessit, ratus Hadrianopolitanum coelum corpori suo ad uires confirmandas admodum conuenire, quum praesertim et uenandi uoluptate teneretur, et illa regio syluosis collibus distincta huic studio idonea esset; quamquam sunt, qui tradant, Selynem Constantinopolitanam habitationem consulto uitare solitum. Nulla enim ibi, ut ferunt, nox illi


179. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 267 | Paragraph | Section]

per loca urbi uicina exploratum identidem mittebat, ne quid improuisae fraudis a Turcis strueretur, haudquaquam fefellissent, indicatumque praefecto esset, ubi Turcae in insidiis laterent, conuocatis militibus suis (praeerat autem ducentis circiter equitibus) iubet eos leui cibo uires corporis reficere, deinde equos sternere, paratosque in expeditionem esse. Primis igitur tenebris centum equites silenti agmine ex oppido emittit, docetque, ut circuita ualle in qua Turcae abditi erant, occulti a tergo illis considerent, et ubi signum consurgendi accepissent, hostes, sublato


180. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

pecuniam suam, sine qua nullam expeditionem persequi possumus, absumere et militiae labores subire facile in animum inducit. Nam quae homines chara habent, his, ut ita dixerim, incumbunt, et in eroganda pecunia suae quisque rei potius quam amici rationem ducit. Quum igitur neque Hungarorum uires incoeptis nostris moram inicere possint, neque illis auxilii externi spes ulla sit, nullo repugnante uictoriam, quam nemo Othomanorum regum ad hanc diem consecutus est, domum de Hungaris reportaturi sumus, modo cunctatio nostra eorum socordiam ac negligentiam non stimulauerit, torporemque,


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.