Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nobis

Your search found 4742 occurrences

More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1622-1628:


1622. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

fidem. Quid decreuerim de rebus Thurcicis, scripsi Carabeto. Diu nihil intellegi de legatis in Thurcia. Pax inter Gallum et Anglum non procedit. Hic enim vult retinere Bolognam, petit insuper expensas in bello factas. Sed neque cum Cesare Gallo videtur conuenturum. Video nobis imminere magnas bellorum tempestates. Pontifex decreuit aperire concilum Tridenti. Ut antea scripseram, Luterani autem iam ceperunt nationale concilium celebrare Frankfordie ad Menum fluuium. Nihil aliud dignum est ut scribatur.


1623. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

et ea natione est, pro cuius incolumitate atque gloria ingentes ego labores exhausi, et mihi cum fratre Ballassorum domino Emerico uiro plane magnifico et generoso non tenuis superioribus annis consuetudo intercęssit. Vsi sumus in ea re consilio Oratoris ducis Vrbinatis, qui sese nobis facilem admodum ac perbenignum prebuit. Vehementer gaudeo istius optimi principis extare in me clementiam non vulgarem, quem ut talem haberem magnopere contendi: Cui an rursus me uelim adijcere queris. Ego uero ingenue tibi confirmo, sic me de virtute et mansuetudine Regię majestatis


1624. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

es famam consecutus, tamen tantos pro fratre tuos conatus, tantam fidem, tantum studium, tot cursitationes, tot impensas, hanc tantam memoriam amicicię cęteris uirtutibus omnibus antepono. De rebus Thurcis nihil habeo certi quod scribam. Et ab his quidem Thurcis, qui nobis confines sunt, ueritas omnis ignoratur de rebus Asiaticis prope magnam et longam absentiam principis; alioquin non ommisissem ad te scribere, neque deinceps omittam si quid intelligam quod te dignum putem. Quę Venetias perferuntur scio ad te scribi diligenter. Crebrius ad te scriberem si aut


1625. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

Ad exercitum. Illustrissime et magnifice domine domine et patrone semper obseruandissime salue. Proximę litterę tuę Lippe 13. Nouembris datę exemerunt nobis omnem solicitudinem, quam ob diuturnum tuum silentium contraxeramus sane quam maximam: sciebamus enim te magnitudine animi et caritate in patriam singulari nullum discrimen esse vitaturum, dum tua vel morte vel salute publice utilitati consuleris. Sed dominus deus misericors


1626. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

sitis, nemine res uestras iuuante, sed micis quodammodo attritis qui maxime vestram salutem curare deberent, deserti et relicti. Sed alias tempus erit de his querendi: nunc solemur nostram infęlicitatem hac presenti commoditate, si maiore parte regni nobis depulsis et eiectis in his saltem reliquiis datur in pace consistere, neque de summa rei periclitari. Ego in tua domo magnis utor commodis et precipue domini Georgii paterna quadam indulgentia: multum ex ancipiti m recreor, accedente quotidie pristino robore atq


1627. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

atqitute. Nec aliud expecto, nisi tuum fęlicem reditum, ut vestris istic compositis ex sententia rebus (quoad eius fieri potest) Hungarię parta pace quasi triumphatis hostibus e vestigio ad intermissa mea studia reuertar paceque hac fruar et quam dominus deus Christus nobis reliquit. Tu interim pancratice viuas, et celeriter ad nos redeas. Ex tua arce Saruar, 28 Aprilis 1553. Tuus obsequentissimus


1628. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

etiam incidit mihi necessitas expetendi tui auxilij. redemi unam possessiunculam florenis 90. altera multo melior restat redimenda: ad eam uero pecuniam, quam habeo, desunt aurei 60. Tu quęso huius pecunie facias mihi copiam, et mittas quam primum, ne tam bona possessio a nobis alienetur: et iubeas Dominum Sarkanum totidem aureos tibi ex proxima pensione prepositure numerare. Hoc tibi facilius est facere, quam mihi dicere, nam ego sine pudore non postulo, tu quidem ultro congeris in me ampliora. Paro senectuti et tranquillitati uiaticum: nunc demum


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532], Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica (, Venecija; Beč; Beč; Beč; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir), Verborum 5603 (pro tem), Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepistnadasd].


More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.