Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nobis

Your search found 4742 occurrences

More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1725-1732:


1725. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aii_v | Paragraph | Section]

pro tuo singulari erga me amore, tum propter meam summam in te obseruantiam. Scio enim (quo candore es) etsi non fuero assequutus, quod optabam, meum tamen conatum esse probaturum, nec parum videbitur in tantis obscuritatibus probabilia dixisse. Nolim autem quempiam offendi, si quid in hoc libello nobis exciderit alienum a dogmate christiano, dum exercendi gratia ingenii conamur idoneis coniecturis opiniones quorundam philosophorum de anima, eiusque partibus, et affectionibus obiter refellere. Nam ecclesiasticae veritati perpetuo nos addiximus. Tibi tuisque omnibus omnia


1726. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b_v | Paragraph | Section]

periculo consequi valeamus, eos censeo imitandos, qui sibi proposuerunt arduum quempiam cliuum ascendere: solent autem in altum nitentes subsistere identidem, alioqui defecti potestate spirandi, diruptisque ob continuum laborem ramicibus in medio cursu deficerent. Haud aliter nobis quoque in superandis magnis disciplinarum difficultatibus faciendum arbitror, nunc animum relaxare, nunc intermittere studia, nunc ad eadem redire intermissa oportet, etsi ad summum pertingere non possumus, in secundis tamen aut in tertiis consistere non extremae laudis est.


1727. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page biii_v | Paragraph | Section]

et opulentam, si inquam huic contigit, nescire minimam particulam musicae, que aurium dumtaxat oblectamento est, quod in ea se non exercuisset, quid dicam de his, qui inferiores sunt ingenio, alienique a studio literarum? an diuinam illam virtutem, quae sola certam et compendiariam viam nobis ad beatam vitam ostendit quam plaerique mortales summis adiuti opibus ingenii diuturnisque lucubrationibus aegre tandem assequi potuerunt, inertes illi homines abutentes otio atque desidia, non adhibitis doctoribus, tanquam virgula diuina suppeditari sibi gloriabuntur? quae


1728. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page ciii | Paragraph | Section]

rursus partiuntur in concupiscentiam et irascibilitatem, ex quibus ingens caterua manat aliorum affectuum: quanquam magis assentior his a quibus tripartito diuiditur, videlicet in rationem intellectum et voluntatem, separantibus ab ea turbulentas affectiones, easque attribuentibus animae, quae nobis cum brutis communis est. Nam videtur absurdum quam dicimus simplicem, caelestem, referentemque dei similitudinem illam nunc ratione vigere, nunc errorum densa caligine circumfundi. Nec illud est rationi consentaneum, eosdem affectus duplices vno in homine contineri, alios in animali alios in


1729. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page ciii_v | Paragraph | Section]

Cor enim tanquam in magna securitate dilatatur: sanguisque per membra difunditur, et idcirco perfusi gaudio rubescimus: quo circa vehementem inopinatamque laetitiam optimis rationibus nonnunquam mors consecuta est. Ad quorum affectuum moderandos compescendosque impetus, animus imperator diuinitus nobis datus est. Saepe autem illecebra voluptatis, ac peruersis opinionibus nimium sese efferentes illi brutales impetus desciscunt ab imperio rationis, oppressaque ratione dominantur, quod tunc imbecilla fit ac iniuriae obnoxia propter ignorationem philosophiae. Hic


1730. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page diii_v | Paragraph | Section]

haberentur, nonne partus sequerentur vndequaque naturam progenitorum? Et a sapientibus sapientes, fortes a strenuis, et rursus dementes ab insanis, Ingavi procrearentur ab inertibus? Caeterum longe secus res habet: exemplis siquidem contrariis scatent monumenta omnium temporum: et nobis quotidie ante oculos obuersantur stirpium huiusmodi et fructuum varietates: quippe frequenter iucundi proueniunt ex acerbis, salubres ex pestiferis, nec stolidis filiis assequentibus acumen parentum, et ex mentibus obtusis plaerumque nascentibus praeclaris ingeniis. Idcirco diuinus quoque


1731. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page f | Paragraph | Section]

Est autem palam omnibus, non fieri iudicium de recte improbeque factis, tantisper dum corpori sumus alligati: nihil igitur restat, nisi vt credamus rationem ab vnoquoque reposci post mortem, ac iustos quidem manere vitam deorum beatam, iniustos vero supplicia aetherna. Fuerat nobis propositum loqui de philosophia, sed coactus sum respondere ad tuas interrogationes, tametsi nihil decaessimus ab instituta disputatione. Immo quasi consentientes circa bonum philosophiae in arcana et intima philosophia versati sumus, Haec enim pars eius tanto praeclarior est iis, quae de


1732. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page f_v | Paragraph | Section]

iubet, contemptis fluxis et caducis, quae pertrahunt in interitum, defigere animum in virtute, atque in diuinarum rerum contemplatione totos occupari. Vnde vita per innocentiam et virtutem acta, a corruptione transibimus in inocorruptionem, ac ex mortalibus in Deos mutabimur. Has nobis mutationes afferet diuina philosophia: Quam si sequemur ducem, ipsa nos (aspirante Deo) recta ad beatam vitam adducet. Haec quum dixissem, surrexit inquiens, bene collocauimus has horas pomeridianas: Sed multa orationis et animi contentione video te fatigatum: et aloqui


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.