Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nobis

Your search found 4742 occurrences

More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1733-1745:


1733. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

causa ea fuit. Cum nuper orationem Phillipi Callimachi, hominis eruditi sane, in qua ille ad praesidia paranda, pecuniamque conficiendam, atque contribuendam contra Turcarum vim et impetum, quo tum omnia sternerentur, huius regni clerum hortatus est, edidissem; et nostros eius ipsius, quod nobis cominus impede at periculi monuissem; Vir quidam, et religionis Christi, et salutis Reipublicae universae amantissimus, Thomas Plasa, librum hunc, quem ad Illustrissimam Magnificentiam vestram mitto, obtulit mihi; atque ut viderem, num etiam hic dignus esset, qui item in publicum emitteretur,


1734. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

generali, Andreae Gorcano Illustrissimae Magnificentiae tuae patri pientissimo, at authore suo suo, Tranquillo Andronico Dalmata, dicatum fuisse vidi; ut eodem nomine, et authoritate prosapiae vestrae clarissimae munitus, iterum in publicum egressus, quae patribus nostris suasit, nobis suaderet, ac Illustrissimae Magnificentiae vestrae hospitio repetito, ius patrocinii haereditarium, ab Illustrissima Magnificentia vestra peteret, et quasi postliminio in familiam vestram regressus, sua iura et libertatem apud omnes, de periculis regni huius, et furore Turcico disserendi


1735. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

dexteritas: consilium praesens; animus invictus: et periculorum contemptus. Cui, cum tua consilia, opes ac authoritatem tuam coniunxeris, communique opera, et consilio, regni salutem complexus cum eo fueris; et omnes omnium ordinum homines, ut idem faciant excitabis; et spem salutis communis nobis confirmabis. Quod quam honorificum tibi fuerit, non dissero; res ipsa per se, quae te gloria consequetur, quae commoda inde, et in nos, et Rempublicam nostram redundabunt, demonstrat. Et quidem vide, quam haec gloria Reipublicae nostrae tuendae, familiae vestrae propria sit. Fuerunt eo


1736. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

homines ad curam salutis publicae excitaret. Quam laudem atque existimatione haereditariam Illustrissime Comes, si tu negligas; et de tua gloria multum tibi detraxeris, et regni saluti defueris, et in res privatas nostras, non levem calamitatem immiseris. Quae omnia, ut integra, tuo beneficio, nobis maneant; maiorum tuorum vestigia ingressus, et ad curam salutis publicae conversus, facile efficies. Non deest tibi ulla in re facultas Reipublicae vulnerum sanandorum; modo voluntas non defuerit. Quae ne desit, et maiorum tuorum magnis rebus gestis gloria quaesita, et animi tui magnitudo, et


1737. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

et maiorum tuorum magnis rebus gestis gloria quaesita, et animi tui magnitudo, et amor patriae communisque libertatis nostrae, efficiet. Ad quam rem te Illustrissime Comes pluribus hortari nolo, ne videar perpetuae voluntati tuae, et amori tuo haereditario erga patriam diffidere. Non defueris nobis, non defueris patriae, non communi saluti, et regni dignitati. Ut autem Illustrissime Comes, haec quae a te postulamus praesidia, Reipublicae et regno universo facilius invenias et firmius constituas, et adversus hostem, et re, et consilio regnum communias; vulnera Reipublicae domestica, et


1738. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

amovendus: huic malo, consentiens, et amoris plena adhibenda est medicina; et tum demum extra corpus ornandum, cum e visceribus suis causa morbi extracta fuerit. Discordia, et contentionibus, vel ordinum, vel privatorum hominum desevientibus, hosti pares esse non possumus. Discordia enim, et nobis arma in hostem sumpta eripiet, et hosti viam amplissimam in regnum aperiet, nihilque unquam commode de salute Reipublicae nos cogitare permittet. Domesticam vindictam, non de hoste victoriam cogitabit: ac una cum adversario suo ab hoste victoriam cogitabit: ac una cum advesario


1739. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

amoveatur, prima et praecipua tibi Illustrissime Comes cura esse debet: discordia sublata, odiis domesticis sepultis, et loco eorum, amore, consensu, et rerum magnarum parente concordia, constitutus; omnia quae ad regni et salutem, et dignitatem, aut conservandam, aut augendam pertineant, facile nobis suppetent: et quae parva sunt, concordia magna faciet; quae infirma videntur, amor roborabit, atque nos in hostem, facile armabit, paresque Reipublicae tuendae libertatis conservandae dignitatis nostrae propagandae reddet. Hi igitur tibi propagatores virium nostrarum, ac salutis Reipublicae


1740. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

dignitatis nostrae propagandae reddet. Hi igitur tibi propagatores virium nostrarum, ac salutis Reipublicae custodes in consilium advocandi, ac praesidiis Reipublicae admovendi: pestes illae dissensionum et discordiarum procul ab ea amoendae. Quod cum factum fuerit, nihil plane nobis, non modo ad tuendum regnum, hostilemque impetum propulsandum; verum enimvero, ad victoriam et trophaea magnifica constituenda defuerit. Neque metuemus eos milites, qui, vel sub Tyrannis nati, vel aliunde in servitutem abducti, et inviti militiae addicti, nihil generosum habent: qui nihil


1741. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

regni copiis, si vir viro conferatur, comparari poterunt. Vincent quidem illi numero, et multitudine plebeia; viribus certe et nobilitate, animorumque ardore, pares nostris esse nequeunt. Quamque nec numero illis, non solum non cedimus, verum etiam, si ita usu poscat, ut numeroso exercitu utendum nobis sit, superiores fuerimus. Quis regum tot millia bellicosissimorum equitum infinita effusa pecunia conficere potest? quot ad unum edictum, regem nostrum sequantur? nec robore, nec numero cuiquam cedimus: virtute vincendi, gloriae parandae, et ad posteritatem transmittendae studio


1742. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

firmiores, si eum contra se arma ferentem viderint, iudicabunt: cum viro sibi rem fore cogitant: nec aliud eis spem victoriae praeter dissensiones nostras, atque ordinum odia, et contentiones facere potest. Concordiam nostram, a nos Regem sequentes, si viderint, animo concident. Non de victoria de nobis, sed de suo casu, ruinaque cogitabunt: quam pace potius rediment, quam ut aleam belli experiantur. Invictum est Regnum Poloniae, si concordia, ac consensu ordinum roboratum fuerit, ac Regis authoritatem secutum fuerit, consiliaque sua cum consiliis eius, coniunxerit. Quod cum ita sit, ne nos


1743. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

rem expeditum, sub quo, quam celeriter miles in rebus gerendis proficiat, clarissimi viri Ioannis Zamoscii, ingenium docile magnifice testatur. Cum quo, si Illustrissima Magnificentia vestra in Republica gubernanda, armis tractandis, regiis consiliis exequendis se coniunxerit; certam salutem et nobis, et universo regno polliceri poterimus. Quod equidem Illustrissimam Magnificentiam vestram facturam minime dubitamus. Neque enim te Illustrissime Comes, ex eorum numero esse videmus, qui quod suae virtuti, ac ingenio non satis confidant, alienae invidere soleant; cum tu et opibus, et


1744. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 31 | Paragraph | Section]

quae licet ex variis collecta nationibus, eorum tamen impios ritus vanitatemque superstitionum complexa est. Non expendunt genus hominum, sed mores: nec unde originem ducant, sed quantum ingenio, consilio, manu valeant. Iam cum disciplina militari bellicisque laudibus et ipsa charitas, quum a nobis male observaretur, ad barbaros profugit, eaque parte cecidimus, qua debuimus esse invicti. Verum ita sit ut vultis: ipsi, ut sunt barbari, desipiunt: utinam sine malo nostro desipiant. Hic nolo diutius immorari, ne quidam exprobratam esse culpam sibi doleant, neve rem aliam agere


1745. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 50 | Paragraph | Section]

in longissima pace conservavit; verum hanc ego maeriam, quoniam ingentis est operis, magnaeque lucubrationis, seposui mihi in aliud tempus commodius. Neque m sinit dubium de vestris animis impudentiae metus maiora conari: ne forte, dum bono consilio studemus aliis prodesse, contemptionem, et odium nobis ipsis apud nonnullos pro gratia contrahamus. Nunc itaque satis sit summatim aperuisse capessentibus Rempublicam quibus rationibus communia commoda serventur et augeantur: quod genus degendae viae sequendum sit, ut saluti ac diuturnitati Rerumpublicarum consultum esse videatur: quod sane


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].


More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.