Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nobis

Your search found 4742 occurrences

More search results (batches of 100)
First 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3698-3722:


3698. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

fuit hic florum color et quam nobilis auras
Commendabat odor? Vitae quod fronde pependit
Germen et aeterno quae vis fuit indita pomo?
Quas dives regio, quas felicissima terrae
Portio, non visas – heu! – nobis occulat horti
Delicias? Primas quas climate solis Eoi
Excipiat flammas, sed quas aequalibus auris
Temperat, aeterni non errans gratia veris?
Haec ego non vetiti ut subeam penetralia claustri


3699. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ambitiosa nec est Virgo, quae Numine sceptrum
Decernente tenet: vitio non possidet illa
Imperium, regni princeps cui regula, Numen.
Primus ego statuo genua incurvare parenti.
Inferior nobis terrâ vitale sepultum
Lumen habet nostrique animi natalibus impar?
Dicite, caelestes animae, vos aurea caeli
Progenies, vos et rutilum superantia solem
Lumina, quid facimus? Purum nihil: inde


3700. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ad nova crudeles animos convertite Ditis
Imperia: Hebraeis infans iacet edita cunis,
Flore ubi nativo sese Galilaea coronat
Nazareth et rubeis cingit caput alta rosetis.
Hanc, meministis enim, nobis habitanda dedisse
Tartara et illustres (turpis victoria!) lauros
Dite relaturam praeformidare necesse est.
Illius siquidem cum vi detractus Olympo
Lucifer, infernas melius ratus ire sub umbras,


3701. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quam magnum modicum est! Vobis, caelestia, vobis
Flamina pennigeri, modicum videatur id esse
Crediderim, aeterno semper quëis numine plenis
Mille anni sunt una dies; tellure sed ima
Et Stygii mersis nobis prope limina Ditis,
Una dies sunt mille anni. Vis quanta doloris
Restat adhuc! Ades o citius, divine Redemptor!
Diceris esse gigas equidem, sed passibus eheu
Quam nimium lentis nostras descendis ad


3702. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Illa modo ingenitum votis sibi stringere Patrem
Ardet et aeternam Verbi modo hypostasin orat
Progeniemque Patris, de qua sensisse loquentem
Scivit Amosidem, praesenti voce futuri
Praesagum fati. “Nobis cum parvulus Infans
Natus, et ipse datus nobis est Filius” inquit.
Hic haerere magis Virgo prolisque beatae
In corpus venturae ingens expendere sollers
Prodigium: laetum, fortunatumque parentis


3703. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ardet et aeternam Verbi modo hypostasin orat
Progeniemque Patris, de qua sensisse loquentem
Scivit Amosidem, praesenti voce futuri
Praesagum fati. “Nobis cum parvulus Infans
Natus, et ipse datus nobis est Filius” inquit.
Hic haerere magis Virgo prolisque beatae
In corpus venturae ingens expendere sollers
Prodigium: laetum, fortunatumque parentis
Extollit fetum, felicia viscera dicit,


3704. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

virtus
Exiliens in membra novis castigat habenis
Terrestres habitus corpusque indemne recenti
Prodigio, labi facilis, iurare voluntas
Incipit et nostro votis contendit Olympo.
Concessit nobis sensûs natura quod expers,
Nescia foedari, dote hac excessimus omnes
Terrigenas; Solymis hodie tamen aemula tanti
Muneris est Virgo. Qualis, proh, Virgo! Stupete,
Caelestes animae! Nostrûm non contigit


3705. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nacta, sed huic carni data tanta licentia, quantum
Virtuti servire potest. Cui integra desit
Si virtus et motus abest: ratione movetur
Non sensu, una rei cavit quae crimen Adami.
Purior est nobis: tanti tamen illa nitoris
Non contenta gradu, sua, caeli maxime rector,
Accessit voto thalamos fugitura iugales
Integritas. Alias ibit, scio, fusus in oras
Tantus in exemplum candor, caelestibus istâ


3706. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

vota fatigat
Promissus princeps, pariturae matris honore
Virgineo, puros hausturus ab ubere rores
Fertur et integris fixurus labra papillis?
Matre illibati si de candoris amante
Divinus nobis caelo promittitur Heros,
Cui placet intacto nasci de ventre, pudorem
Virgineum casto thalami non praeferet igni?
Quis novit si forte meus placiturus eidem
Candor, ab aeterno quod currere dicitur aevo,


3707. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Est animus: venient, festi quos annuus ignis
Excivit Solymam propriis e sedibus ardor.
Hic venerandus adest grata cum coniuge mystes
Melchi Hebronites, qui sanguine tangit Elisam,
Cui eadem nobis, eadem sponsaeque propago!
Quam doleo Solymam non accessisse, mariti
Zachariae amissae luctu prostrata loquelae.
Bis Phaëtonteo sese iam lumine Phoebe
Exuit, in tacitis quod maesta penatibus haerens


3708. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Adictum obsequiis comitem; placitique vigebit
Me penes aequa tui ratio semperque tuorum
Fixa meis inerit verborum flamma medullis.
Quod cupis, et ratio tuaque explorata voluntas
Efficit esse ratum: nobis generosa petetur
Nazareth et patrii dabitur tibi copia tecti.
Calcatos repetes utroque parente penates,
Amborum pressura piae vestigia flammae.
Horum audita sacros probitas compellet ad aestus


3709. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Gurgite caeruleo, pelagoque repellere lenta
Sidera, ne puro tingatur in aequore pellex.
Paruit Oceanus semperque a fluctibus Ursam
Reicit. Haec vetita quod non mergatur in unda
Adversus nobis spectabilis esse recusat
Axis: perpetuo siquidem stat foedere fixum,
Alter ut emergat casu quo mergitur alter,
Seque levet tantum, quantum se deprimit alter.
Iam vero Arctoo numquam se cardine ponto


3710. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Importuna fero: Romanus nomina Caesar
Nostra petit debentque novum data nomina censum
Et proprios coram tribuum distinguere vultus
Postulat Ausonius qui colligit aera minister.
Bethleme est nobis communis utrique petita
A Iesse genitore domus, quae murice regum
Tecta olim, nunc tecti expers. Illa urbe Latinis
Imperiis nos stare decet: tribus altera quosvis
Sanguinis externos illuc vetat ire


3711. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

sapori
Pectoris immodicas potuisset subdere flammas. 8.
Segnis adhuc aberat, noctem quae parte secaret
Hora pari et medio nobis adversa diurnam
Climata respicerent gradientem tramite luce,
Qui nobis vero summae caliginis index
Est Phoebi ascensus, cum membra prementia stratum
Figit humi genibus Virgo, praesaga propinqui


3712. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

8.
Segnis adhuc aberat, noctem quae parte secaret
Hora pari et medio nobis adversa diurnam
Climata respicerent gradientem tramite luce,
Qui nobis vero summae caliginis index
Est Phoebi ascensus, cum membra prementia stratum
Figit humi genibus Virgo, praesaga propinqui
Numinis; reliquas una prece colligit horas.
Nox caeli medium cum iam prope


3713. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quae modo divini gremio splendere parentis
Visa mihi est? Summa quem maiestate verendum
Aspexi et colui, quamvis praesentis adorem
Hos quoque mente pari vultus, tamen abdita membris
Maiestas, nobis facie quam dispare fulget!
Una eademque hora stipulas stellasque prementem
Terrenaeque sinu matris gremioque rigentem
Aspicio modo te magnum, cui nulla valeret
Componi moles, sint caelum aut sidera,


3714. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ad cunas, illos superûm sermone cieri.
Omnibus ire statim calor est omnesque petendam
Bethlem et divini censent praesepe puelli.
Post alios vero senior sic voce profatus
Est Aegon: “Nobis, socii, quodcumque per umbras
Spectari licuit, non est sine Numine signum.
Nec vacuum est quodcumque monent caelestia noctis
Gaudia promissi partum referentia regis.
Et memini, non mentis inops, mihi


3715. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Augustas inter maior celebrabere matres!
Haec dona tibi damus: pecorum ne despice parvos
Fetus agrestesque dapes. Nisi bruma rigeret,
Plura tulissemus ruralibus edita ramis
Germina: ferventi nobis est uva racemo
Praecoqua et apricis sunt fraga frequentia clivis,
Sunt cerasa et pomi species insigne rubentis;
Multa coronatum sunt mala gerentia florem
Et succum inclusis dulcem stillantia granis:


3716. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Sunt cerasa et pomi species insigne rubentis;
Multa coronatum sunt mala gerentia florem
Et succum inclusis dulcem stillantia granis:
Hos aliosque tibi matrum dignissima fructus
Ferre vetabat hiems, nobis neque poma molestae
Quae fuerant brumae plus commendata supersunt.
Quod ferimus, genetrix, metiri nolo pusillis
Obsequium donis; etenim si pectora spectas,
Magna damus, quia tota damus. Tu protege


3717. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Propitium pecori volumus, pecorumque magistris.
Tu vero (Iosippo humilis fari incipit Aegon)
Et pueri et matris fortunatissime custos,
Cui utriusque potens praesto fluit impete magno
Gratia, sidus eris nobis illustre, salubri
Pestiferas radio pellens ab ovilibus auras.
Ne pecori noceat scabies, ne Sirius herbis,
Haec tua erit virtus tuaque ista potentia Ioseph;
Nam memini, genetrix isto


3718. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hoc spatium; immanis stellarum haec pompa beatis
Pervia caelicos: natura, mole, nitore,
Ordine conveniens aeternae moenibus urbis,
Cui memorata nitet flammarum immensa vorago.
Hinc siqua interdum nobis nova sidera fulgent
Attonitis caeli studio pollentibus, adsunt:
Quae postquam ignotae lucis novitate stupentes
Fecere Uranidas, subducto lumine gaudent
Ad sublime magis spatium caelumque reverti.


3719. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Crescit adhuc soboles, veniens sed sanguine longo,
Siqua tamen superest, ignota latebit utrosque
Posteritas, nimium distans a fonte propago.
Cognatis si Petra famem fugientibus olim
Non ingrata fuit, nobis metuentibus iram
Principis, humanum fas desperare vetabit
Hospitium nosque hospitibus quaesita labore
Lucra dabunt non esse graves urbisque protervos.
Nos ultra nec terror agit, neque caelicus Ales


3720. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

qui longe ordo, penetrabilis uno
Est solum angusto, quantum suffecerit isti
Iumento, calle (ostendit praesentis aselli
Servitium) peregrina queat quam prodere nulli
Occultam fortuna viam. Quae semita nobis
Tota patet, siquidem summi Nilumque regentis
Induperatoris famuli sumus. Ecce, viator,
Aspice; spectasti qua nos prodire, fidelis
Illuc perge, hospes: reliquis sublimior ille


3721. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

augusti famulos dixere suaque
Lege Pharon Nilonque regi: quin totius orbis
Arbiter et regum Dominus laxare supremas
Regnorum est princeps is, vel premere aequus habenas.
Insuper et propriae frugis cum praebita nobis
Copia communis; vacuas, famis, inter arenas
Instantis moniti sese minui impote tutos
Dixere annona: quid enim cupiantque petentque
Indociles luctae, premitur qua corporis aegra


3722. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Climata, Memnonidas donec famulare sequentes
Lumen, Ephrataeum deduxissetis in antrum,
Natus ubi noster, qui nos modo separat, infans
Gentibus indulsit primos praesepis amores.
Sic nobis signate viam certoque docete
Lumine, queis habitat noster regionibus ardor.
Ibimus has omni posito terrore per umbras,
Vestra secuturi radiorum praevia, stellae.”


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
First 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.