Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nobis

Your search found 4742 occurrences

More search results (batches of 100)
First 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3956-3995:


3956. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

sunt quasi tanto obsistere possint adversario; perge tamen ac impellere; cum te ipse non potuerim, tu me in tuam, si potes, sententiam pertrahe." Coepit ille tactaque, ut in principio orationis consueverat, fronte: "Istic", inquit, "haud longum immorabimur, alia nobis hodie praestanda sunt; istud quam brevissime expediam. Vis omnis tuae, quam in politicam attuleras, rationis in eo est constituta quod, cum virtus esset intellectus neque tamen ulla esset ex iis quae recensentur, ut ipse haud inepte probaveras, corruptionem eam alicuius


3957. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

illo sermocinaturus secessit; nos autem memorando quae ab eo dicta essent eaque pensitando tempus terebamus dum ille adveniret; quippe discedere necdum maturum et Amadi nos insuper desiderium detinebat. Nec ipse diu nos est moratus; post paucula enim affuit, quidve interim a nobis actum foret, rogavit. Cum Pretus: "Magna", inquit, "me inter et Tharabalsum res in sermonem venit, dum tractatam a te materiam scrutaremur; ne cuncta referam, de patria politica sermo incidit: quam semel nostro in consessu tractari Tharabalsus admodum exoptavit.


3958. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

velim; neque enim imparatus sum et dudum privatis iam id meditationibus ruminavi. Quod potissimum in causa est cur sponte me nunc obtulerim, ad audiendum alias quam disserendum semper mage pronus. Ante omnia autem id nos minime debet praeterire, de suo potissimum sermo nobis futurus sit, ne incerta hinc inde vagetur oratio et de hoc orsi mox ad aliud nihil conexum incongrua levitate transeamus. Tres mortalium non in Croatia solum, sed per omnem, qua late patet, Christianum orbem sunt condiciones: ut omnis aut religiosus sit aut


3959. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

levitate transeamus. Tres mortalium non in Croatia solum, sed per omnem, qua late patet, Christianum orbem sunt condiciones: ut omnis aut religiosus sit aut ecclesiasticus aut saecularis. Primi, quod relictis his negotiorum turbis vitam sectati sunt solitariam, haud nobis curae futuri sunt ad suas illos regulas relegantibus, quae omnem ipsorum vitam moderentur. Quod si claustris se exserant, ut non modica cum rerum iactura iam nimium factitant, optandum nobis potius est ut ignorantia res tractandi extraneas ad suam solitudinem


3960. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Primi, quod relictis his negotiorum turbis vitam sectati sunt solitariam, haud nobis curae futuri sunt ad suas illos regulas relegantibus, quae omnem ipsorum vitam moderentur. Quod si claustris se exserant, ut non modica cum rerum iactura iam nimium factitant, optandum nobis potius est ut ignorantia res tractandi extraneas ad suam solitudinem compellantur, non ut etiam facem iis praeferamus quo rebus proposito suo prorsus repugnantibus ingerere se facilius possint. De ecclesiasticis etsi dicere ipse quoque nonnihil omnino possem, quod


3961. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

aliqua negligentia, hoc quoque in genere patimur) – de his, inquam, omnibus non disseremus. At nec de iis quidem qui in patria educati et patrios mores amplexi populari aura abrepti sunt. Ducat illos trahatque in praeceps suus error, nobis negotii nihil facessant; ipsis prima litterarum elementa didicisse mox compotationibus aut servitiis etiam quandoque foedis, et ad honores et ad vitam optime (ut putant) agendam satis est, non ut nostris praeceptis egeant. Neque vero de iis quidquam dicturus sum qui seu


3962. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

de iis quidquam dicturus sum qui seu nimio litterarum amore (quamquam hi paucissimi, proh dolor! et fuerint, et vero futuri sint) seu negotiorum incertitudinem pertaesi ad otium sapientiae confugerunt: istis propositum suum persequi satis est, nec ultra indigent. Nobis contentio, nobis labor paratur quibus et rempublicam capessere neque iis, quibus reguntur universi, moribus vitam agere est constitutum. Invidos popularium oculos satis per hoc in nos convertimus quod prorsus extra patriam, quod in tam diversis locis, quod sine ullo fors


3963. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

dicturus sum qui seu nimio litterarum amore (quamquam hi paucissimi, proh dolor! et fuerint, et vero futuri sint) seu negotiorum incertitudinem pertaesi ad otium sapientiae confugerunt: istis propositum suum persequi satis est, nec ultra indigent. Nobis contentio, nobis labor paratur quibus et rempublicam capessere neque iis, quibus reguntur universi, moribus vitam agere est constitutum. Invidos popularium oculos satis per hoc in nos convertimus quod prorsus extra patriam, quod in tam diversis locis, quod sine ullo fors exemplo iuventus


3964. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

totum non possumus in parte ut assequamur, nihil intentati relinquere debemus. Hoc ego consilio mature rem examinavi saepeque intra me ipsum revolvi ea quae modo vobis sum allaturus. Necdum illis negotiorum turbis nos ingessimus, necdum mala populares nostros de nobis opinio pervasit, res adhuc integra est; possumus collatis rationibus ita nos communire ut et nostris inhaerere inceptis et vitam ducere non malam valeamus. Populares illi, qui caeco impetu et fortuito casu ad rempublicam feruntur, suis vitiis et vulgi insania defenduntur;


3965. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

novator ambitiosus, contemptor legum, patriae inimicus habetur, ni suam vivendi rationem sic instituat ut "frons" (quod ait Seneca) "populo conveniat, intus omnia sint dissimilia." Sen. Ep. 1,5,2 Quod nobis in praesens propositum est ut post explicatos gentis mores illud, quoad res fieri patietur, ostendamus qui nec iis quibus ceteri vitiis volutari et a populari abesse indignatione valeamus. Ad quod cum favor superum, tum fortunae indulgentia non levis, postremo nostra


3966. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

nunc nihil dubii superest quin apertam illam vivendi rationem qui iniisset non apud nostrates tantum, ubi plurimum popularis invidia viget, sed ubique gentium seu regnantium odio seu aemulorum artibus dicto citius interiret. Qua de causa nos quoque eam vivendi normam, ut nobis prorsus incongruam et horum potissimum temporum rationi minime accommodatam, praetereamus; posteriorem, quae sua ad tempus consilia dirigit, persequamur. Cuius quidem similiter duplex est modus: nam vel ita vivendum est ut cuncta ceteroquin patria retineas, in


3967. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

in vestibus omni, qua fieri potest, ratione fugiendum est ne quid novitatis appareat; quod cur cavendum sit, ex iis quae supra diximus, cum de gentis moribus tractaremus, apparet. Aliud quod hoc in genere dici commode posset, nihil superest; aut enim mox, dum de familia nobis sermo futurus est, dicenda sunt, aut ad publica cuiusque actiones referuntur. Illud itaque, quod consequitur, de familia videamus. Quo in genere id primum cavere oportet ne peregrinam a servitiis turbam habeamus. Hoc enim et est et habetur patriae perniciosum


3968. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

dominos potestatis tribuat, quantumque subsit periculi ne aut ipsis sponte discedentibus, aut a domino gravi quadam de causa (ut persaepe usu venit) dimissis secreta eiusmodi omnia in vulgus exeant, ut fieri ipse iam observavi: haec, inquam, reputanti mihi id commode vitari a nobis posse visum est ea ratione ne ullos nisi colonos nostros in quacunque ministerii genere habeamus, quos et amplior coercendi potestas et discedere haudquaquam permissum est. Suas tamen hoc quoque consilium habet difficultates subestque fugae primum, tum furti


3969. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

cupienti durius quidquam hoc in genere constituere non libet, praesertim quod ipse quorundam memini quos minime insolentes domini tamen sui cupidos observavi. Itaque nos quoque eo decet collimare; quamquam difficillimum in re modum esse omnino intelligam, tempus tamen locusque nobis eum subministrabunt si intenti in id animo ipsorum colonorum mores et devinciendi eos opportunitatem diligenter observantes suum rigori quoque, ubi opus fuerit, locum relinquamus. Itaque de hoc quidquam in praesens statuere praetermitto quod res est quae nisi ad


3970. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

praedicant. Et ita (inquiunt) oportuit ut viri illi mulieres sibique ad ea, quae ipsorum sunt, facienda subiectas haberent, nos molles et mulierum plus quam virorum speciem habentes nimirum eiusmodi habere coniuges necessum est quae nobis e contra imperent opusque quod ipsis proprium, quia nonnihil durius est, fastidiant, et ista otii potius refugia quam veros labores consectentur. Eludendam reponunt alii simulacris istis mulierum vanitatem ut integra nobis in rebus seriis auctoritas constet. Nec eas opera


3971. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

nimirum eiusmodi habere coniuges necessum est quae nobis e contra imperent opusque quod ipsis proprium, quia nonnihil durius est, fastidiant, et ista otii potius refugia quam veros labores consectentur. Eludendam reponunt alii simulacris istis mulierum vanitatem ut integra nobis in rebus seriis auctoritas constet. Nec eas opera sibi propria fastidire, sed non eadem decora omnibus. Continuam illam per agros et villam cursitationem, illam exquisitam rerum minimarum curam feminas, quas supra servilem condicionem dii evexerint, nequaquam decere. Cedo


3972. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

sed non eadem decora omnibus. Continuam illam per agros et villam cursitationem, illam exquisitam rerum minimarum curam feminas, quas supra servilem condicionem dii evexerint, nequaquam decere. Cedo enim rusticum aliquem villae praefectum, quid infra haec ab illo exiges? Ne nobis quidem id gloriosum fore si earum commercio gaudeamus quae a servis et rusticis nonnisi opinione distent. Bina haec (ut vidistis) capita quaestio habet: an in extrinsecis his uxori sit deferendum et an rei familiaris administratio atque ea dura nonnihilque


3973. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

consilium istud evadat. Utcunque sit, nos mores hominum condicionemque temporis oportet aestimare, id autem prorsus vitare ne immoderato in aedificando luxu peccetur; id enim, uti et alia omnia quae conciliando prodigi nomini inserviunt, mirum quam malam in civibus de nobis opinionem efficiunt quae postea rebus gerendis ut plurimum officit. Iam agros omnemque quae proprie dicitur posessionem quod attinet, non leve nobis Italia subministrat argumentum eam non pro debito et aequo excoli. Dii boni! quam exiguum terrae spatium complures


3974. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

luxu peccetur; id enim, uti et alia omnia quae conciliando prodigi nomini inserviunt, mirum quam malam in civibus de nobis opinionem efficiunt quae postea rebus gerendis ut plurimum officit. Iam agros omnemque quae proprie dicitur posessionem quod attinet, non leve nobis Italia subministrat argumentum eam non pro debito et aequo excoli. Dii boni! quam exiguum terrae spatium complures illic homines alit, cum in Croatia vix infinita iugerum spatia occupantesque complura montium iuga silvae unius necessitatem domus expleant. Haud abnuerim


3975. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

boni! quam exiguum terrae spatium complures illic homines alit, cum in Croatia vix infinita iugerum spatia occupantesque complura montium iuga silvae unius necessitatem domus expleant. Haud abnuerim discrimen intercedere pro regione; id affirmo non pro natura soli fructum a nobis Croatiae capi. In lignis id ostendisse sufficiat, quae quis nescit quanta secentur prodigalitate, quanta socordia colligantur, cum in Italia ne virgam quidem per inertiam interire conspicias! Exemplum igitur nos in aliena terra edoctos oportet accipere ut maximam pro


3976. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quanta secentur prodigalitate, quanta socordia colligantur, cum in Italia ne virgam quidem per inertiam interire conspicias! Exemplum igitur nos in aliena terra edoctos oportet accipere ut maximam pro modulo suo utilitatem soli capiamus. Sed utinam vel haec, quae nobis sponte sua regio subministrat quodque nostris superest usibus, distrahere liceat! Nihil ambigo posse id omnino impetrari si studium in hoc gentis nostrae exarderet. Sed suas populus ipse miserias calamitatesque ignorat, quae autem utilia sunt, sueta gentis ignavia


3977. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quaeri solet: quid tum faciendum sit cum aut vino obrui contra propositum nostrum, aut praesentium omnium indignationem, popularium autem invidiam subire oportet? Fateor equidem nos occasiones eius modi pro facultate vitare oportere; quod si autem fortasse accidat ut abesse nobis non sit integrum, tum deprecando, suadendo, praesentis alicuius illustris mulieris patrocinium implorando in id incumbere debemus ne vitio id nobis detur; quod si remedio locus non sit, profecto ego sanitati nostrae et conscientiae potius quam famae prospectum


3978. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

subire oportet? Fateor equidem nos occasiones eius modi pro facultate vitare oportere; quod si autem fortasse accidat ut abesse nobis non sit integrum, tum deprecando, suadendo, praesentis alicuius illustris mulieris patrocinium implorando in id incumbere debemus ne vitio id nobis detur; quod si remedio locus non sit, profecto ego sanitati nostrae et conscientiae potius quam famae prospectum velim. Hic ego, cum in conviviorum memoriam sermo decurrit, non possum non recordari deterrimi illius vitii, quod pravus per omnia usus obtinuit ut nulli


3979. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

a singulis nostrum hoc in genere modus tenendus sit. Id ante omnia in animo constituendum est ne quid inconsultum aut patriae nocivum proferamus; quod certe nonnisi politicorum lectione accurataque industria consequemur. Iam id quoque utile fuerit observare ne, donec iuventus nobis oggeri potest, multum ad dicendum nos intrudamus. Postquam vero maiorum nobis munerum potestas facta fuerit, tum quoque consultius erit per alium id, quod intendimus, proponere, nos autem defensoris potius quam consultoris gerere vices instructis iam ad succurrendum


3980. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

est ne quid inconsultum aut patriae nocivum proferamus; quod certe nonnisi politicorum lectione accurataque industria consequemur. Iam id quoque utile fuerit observare ne, donec iuventus nobis oggeri potest, multum ad dicendum nos intrudamus. Postquam vero maiorum nobis munerum potestas facta fuerit, tum quoque consultius erit per alium id, quod intendimus, proponere, nos autem defensoris potius quam consultoris gerere vices instructis iam ad succurrendum omnibus quos nobis aliquo nomine obstrictos tenemus. Haec de modo in


3981. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

potest, multum ad dicendum nos intrudamus. Postquam vero maiorum nobis munerum potestas facta fuerit, tum quoque consultius erit per alium id, quod intendimus, proponere, nos autem defensoris potius quam consultoris gerere vices instructis iam ad succurrendum omnibus quos nobis aliquo nomine obstrictos tenemus. Haec de modo in Croatia vivendi, qua potui brevitate, in medium attuli; ex quibus id universim colligas tria potissimum esse quae in Croatia sint exstirpanda: ebrietas, absentum inter cenandum calumniatio, malaque iuventutis


3982. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quae inde ab obitu Augustae Theresiae innovata sunt, ad priorem legalem statum reponi possint? Solacii huius magnitudinem sola illa consideratio tantisper diminuit quod videam nostram posterorumque felicitatem sola hac providentia non absolvi, sed eo nobis omni studio conitendum esse ut primum quidem, quidquid illegalitatis in aliquam publicae administrationis partem quandocunque irrepsit, id omne in imminente iam nobis diaeta ita deleatur ut eius nec vestigium quidem severus actionum nostrarum iudex, posteritas, agnoscere


3983. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

tantisper diminuit quod videam nostram posterorumque felicitatem sola hac providentia non absolvi, sed eo nobis omni studio conitendum esse ut primum quidem, quidquid illegalitatis in aliquam publicae administrationis partem quandocunque irrepsit, id omne in imminente iam nobis diaeta ita deleatur ut eius nec vestigium quidem severus actionum nostrarum iudex, posteritas, agnoscere possit; dein vero ut constitutione nostra in iisdem comitiis ad omnigenum securitatis statum collocata solidioribus, atque ipsi illam accepimus, fundamentis nixam ad


3984. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

qua parte Hungariam respicit, coordinationem et sescenta eiusmodi alia ad potestatem legislativam pertinere nemo ignorat, et tamen potestas executiva omnia haec iam ante Iosephum II proprio nutu et ordinavit, et peregit. Et ne ea tantum, quae nobis cum Hungaris communia sunt, memorem, libet propria nobis exempla meminisse. Altero statim a solutis postremis Hungariae comitiis anno potestas executiva novum, invitis regni huius statibus, ad instar locumtenentialis consilium erexit,


3985. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

et sescenta eiusmodi alia ad potestatem legislativam pertinere nemo ignorat, et tamen potestas executiva omnia haec iam ante Iosephum II proprio nutu et ordinavit, et peregit. Et ne ea tantum, quae nobis cum Hungaris communia sunt, memorem, libet propria nobis exempla meminisse. Altero statim a solutis postremis Hungariae comitiis anno potestas executiva novum, invitis regni huius statibus, ad instar locumtenentialis consilium erexit, illud primum Varasdini defixit, tum Zagrabiam


3986. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

iam antea e cardine systematis nostri, genuino nempe potestatis legislativae exercitio, emotos fuisse, ut adeo rebus animisque ita comparatis huic haud ita difficile fuerit ipsam coronationem intermittere, legislativam potestatem privative usurpare et, vel modica vi adhibita, nobis eas, quas pro provinciis arbitrario gubernio de systemate suo obnoxiis scripsit, leges dictare. Sed quid nos e reali potestatis legislativae exercitio adeo facile emovit? Huius enim vero causae partim in potestate executiva,


3987. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

de systemate suo obnoxiis scripsit, leges dictare. Sed quid nos e reali potestatis legislativae exercitio adeo facile emovit? Huius enim vero causae partim in potestate executiva, partim in primis eius instrumentis, partim in nobis ipsis et, ne quid dissimulemus, partim in ipsa etiam constitutione nostra sita fuit. Nimirum ea est humani animi indoles ut, qui executivam, id est supremam, obtinet potestatem, limitibus potestatis legislativae se constringi illibenter patiatur; ut comitia differre, et


3988. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

exercitio excussi fuerint, et quid potissimum ad id, ut inde excutiantur, contulerit, iam intelligimus. Eo tantum, ut iam praemisi, conatus et consilia nostra nos conferre decet: primum, ut status se ad reale legislativae potestatis exercitium in primis statim, quae nobis imminent, comitiis reponant, dein vero, ut adumbranda in proximis comitiis constitutio ita praemuniatur, ne status amplius ullo unquam tempore per potestatem executivam inde excludi possint. Ut status his statim, quae imminent, comitiis reale legislationis


3989. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

potestatis legislativae magis conformaverint, iam se ad reale legislationis exercitium collocabunt. Quae autem ad status in hoc reali legislationis exercitio futuris etiam temporibus conservandos pertinent, ea nunc eo facilius constitui possunt, quod favore Numinis talis nobis princeps obtigerit, qui genuinis sanae philosophiae principiis imbutus non populum propter principem, sed hunc propter populum existere palam profitetur: qui in illa, cui ante imperabat, provincia ipsum criminis laesae maiestatis nomen sustulit, poenam vero amissionis


3990. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

contestemur. Illius laboribus eam, qua modo nitet, faciem Universitas Viennensis accepit, ille ea artium scientiarumque jecit fundamenta, ut solidior doctrina liberaliumque artium perfectio jam in plerasque etiam provincias sit propagata, illius conatibus Patria haec… sed hanc nobis fata felicitatem inviderunt. Et tamen si unquam litterae in regionibus nostris ad aliquem provectae fuerint perfectionis gradum, si nos quempiam in erudita Europa locum sumus occupaturi, id totum assiduis Svitenii laboribus, quibus benignas Augustae nostrae intentiones


3991. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

sat angustum. Delectu proinde opus est, clarissimi viri, ut, resecatis quibusvis inutilibus speculationibus, ea potissimum, quae ad aliquem vitae usum faciunt, in omni scientia deligatis. Satis jam inanibus subtilitatibus majores nostri litarunt. Nobis non sufficiat scientias ad naturam rerum revocasse, nisi ex his etiam ipsis ea secernere sciamus, quae alicui vitae usui pro conditione cujusque studii inserviunt. Nec eo solum fine studia constituta sunt, nec ea est Suae Majestatis Sacratissimae mens et voluntas, ut, qui


3992. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

me totum in commune totius Academiae ac in singuli cujusque vestrum commoda laetum alacremque impensurum. Quod reliquum est, impendite vos doctrinam vestram, ego conatus meos intendam, ut res litteraria majora in dies in Academia hac incrementa accipiat hacque, quae sola nobis superest, ratione collocatam in nos omnes Suae Majestatis gratiam devoti promereamur. Consessus Academicus 8-vus, die 12-ma mensis Iunii anno Domini millessimo


3993. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

materna Augustae clementia Regiam hanc Academiam verba ego consiliaque vobiscum, Reverendissime Domine Director, Reverendissimi et Clarissimi Domini professores extemplo contuli qua potissimum ratione meliori iuventutis institutioni interea etiam, donec novi studiorum plani nobis copia facta fuerit, prospici possit; optassem admodum ut altero hoc, quod coegimus, concilio iam de ipsa exsequendi novi plani modalitate verba facere sicque certo iam tramite ad explendam Augustae voluntatem contendere potuissemus. Nunc cum plani huius submissionem seu


3994. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

hoc, quod coegimus, concilio iam de ipsa exsequendi novi plani modalitate verba facere sicque certo iam tramite ad explendam Augustae voluntatem contendere potuissemus. Nunc cum plani huius submissionem seu ipsa operis moles, seu vero altiores curae prohibuerint, nil aliud nobis reliquum est quam ut pro veteri instituto eam etiam quae adhuc vobis superest anni scholastici partem decurratis. Interea cum sibi constare velit Augusta qua ratione primum etiam scholasticum semestre per vos iuventutemque scholasticam transactum sit, quamquam vos quidem,


3995. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

recenter defunctus Augustus Leopoldus II. ut deputatio haec planum etiam organisandi Departamenti Hydraulici elaboret. Nos totam hanc organisationem, qua parte illa legislationem respicit, in his concentrari, reliqua ad potestatem executivam pertinere, sicque imposito nobis officio nos defunctos esse demisse existimamus, superest tantum ut motiva propositae per nos organisationis demisse depromamus. Necdum tantus est scientiarum mechanicarum ac praesertim hydraulices in Regno progressus, ut comitatus tam peritis geometris et


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.