Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nobis

Your search found 4742 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 569-584:


569. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 1v | Paragraph | Section]

humanis sordibus immisceri cum posset etiam in celo residens uel solo nutu omnis homines, si eorum cura tangeretur, ad salutis uiam perducere; labores, iniurias, maledicta, contumelias, uerbera latronum more deum subiisse pro hominum salute nec consentaneum nec uerisimile est. Quid enim nobis aut illi crucis patibulum uel utilitatis afferre potuit uel commodi? Postremo multa sunt (ut affirmant) ex quibus coniectare licet aut nullum esse deum et falsa homines credulitate moueri, aut, si quisquam sit, eum res humanas non curare. Quod autem nullus est, ex eo


570. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2r | Paragraph | Section]

nulla concinnitas suauior, nulla suauitas gratior, salubrior, utiliora ut inueniri aut effici potuisse uideatur; et hec temere ac fortuito subsistere quisquam sane mentis contenderit, hec sine dei prouidentia ita esse ab initio disposita crediderit? An uero per ipsum immortalem deum nobis, qui hoc sumus uili corpusculo inclusi, artem, consilium, rationem, intellectum et prouidendi multa et gubernandi prope infinita et quedam etiam de nouo quasi creandi concedemus, illi uero immenso et perpetuo fonti, a quo omnia hec miro quodam et ineffabili ordine


571. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

sanguinis circa cor accensione causari, et deus omnino tam corde, quam sanguine careat? Neque enim nunc de Christo, qui et ipse uerissimus est deus ex humana carne et diuina essentia constans, disputamus. Aliter enim de eo loquendum esset et alia ratione incedendum. Sed nobis nunc de diuina essentia sermo est, non de natura humana. Mouetur itaque deus (ut dicebam) non hominum affectibus aut his, qui nobis sunt cum reliquis animantibus communes, quod utique absurdissimum esset: sed mouetur ille quidem effectibus (sic enim eos doctores sacri appellant) et sua


572. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

qui et ipse uerissimus est deus ex humana carne et diuina essentia constans, disputamus. Aliter enim de eo loquendum esset et alia ratione incedendum. Sed nobis nunc de diuina essentia sermo est, non de natura humana. Mouetur itaque deus (ut dicebam) non hominum affectibus aut his, qui nobis sunt cum reliquis animantibus communes, quod utique absurdissimum esset: sed mouetur ille quidem effectibus (sic enim eos doctores sacri appellant) et sua quadam diuina et peculiari ratione, quam humana assequi mente uel difficile, uel impossibile sit: et quemadmodum probos homines et cum


573. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

humana uox, aut unde uerba ex nube suppetere potuissent? Sed esto, do etiam uocem, concedo uerba, cum et Moysi hoc ferme modo locutum fuisse dominum acceperimus. Quid autem est? Nonne melius fuit (ut omittam quod perfectissima sunt omnia diuina opera, etsi uidetur nobis interdum pro nostra imbecillitate ita non esse), nonne, inquam, melius fuit deum ea forma ad homines descendisse quam illis gratissimam fore non ignorabat, quandoquidem natura comparatum sit ut omne animans sui similitudine plurimum delectetur. Neque enim ulla poterat esse homini uel


574. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3r | Paragraph | Section]

dominum suum uideat omnibus tormentis, doloribus, penis expositum pro se, non item ipse pro domino et corpus et uitam omnibus periculis exponat? At uero multo id quidem magis nos facere oportet, qui ut omnes molestias, omnes penas subeamus pro Christo, nobis gratiam, nobis premia cumulamus, non illi referimus, et in eo ipso, quod deo seruimus, quod cum uirtute uiuimus, quod a Christi mandatis non discedimus, non ipsius utilitati, qui hominum opera non indiget, sed nostre consulimus saluti.


575. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3r | Paragraph | Section]

omnibus tormentis, doloribus, penis expositum pro se, non item ipse pro domino et corpus et uitam omnibus periculis exponat? At uero multo id quidem magis nos facere oportet, qui ut omnes molestias, omnes penas subeamus pro Christo, nobis gratiam, nobis premia cumulamus, non illi referimus, et in eo ipso, quod deo seruimus, quod cum uirtute uiuimus, quod a Christi mandatis non discedimus, non ipsius utilitati, qui hominum opera non indiget, sed nostre consulimus saluti.


576. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4r | Paragraph | Section]

ipsorum appetitu indulgent omnia, eos uero quorum mors certa adhuc non est multis rebus etiam auidissime desideratis abstinere iubent. Ostendi igitur ut promiseram Beatissime pater pro ingenii mei paruitate Jesu Christi mortem nobis non modo non superuacuam: sed salubrem omnino et pernecessariam fuisse: Nunc ad mortis ipsius conditionem breuissime percurrendam que altera incepti sermonis est pars deflectat oratio: Vos queso audite et diligenter sicut hactenus fecistis attendite. Sentio me Beatissime


577. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5r | Paragraph | Section]

asseruabatur inquit: Est uobis consuetudo per hos dies reum aliquem a carcere liberare. uultis ergo ut Jesum Nazarenum uobis absolutum dimittam? Tum uero sacrilegi homines sublato ingenti clamore: Non Jesum inquiunt sed Barrabam Barrabam nobis dimitte. Deus bone quanto hec dicenda sunt cum dolore? quanto eloquenda cum gemitu? quibus lachrymis deploranda? An quicquam peius? an scelestius quicquam aut fieri. aut dici. aut etiam excogitari potuit? sceleratum innocenti. sacrilegum sancto. iniquum iusto.


578. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6v | Paragraph | Section]

Christi et in fines orbis terre uerbum eorum. Quamquam quid ego huc sum delapsus quasi uel ex nostris dubitet quispiam uel ex alienis negare possit ea que diximus omnia de Christo intelligenda esse? et prophetas ipsos alium quendam diuinis illis uocibus cecinisse: non eum qui a nobis colitur Jesum mundi redemptorem? Neque enim apud Judeos mihi sermo nunc est: quorum furor toto orbi iampridem innotuit. Illud tamen quod a principio statueram mihi dicendum loci huius oportunitate admonitus: uestraque humanissima attentione pene requisitus preterire non possum. Juuat


579. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6v | Paragraph | Section]

uestraque humanissima attentione pene requisitus preterire non possum. Juuat enim prophanum illud genus non nostris: sed suorum hominum auctoritatibus paululum aggredi et arma illa quibus frustra nos oppugnant in ipsos retorquere: quo paucissimis uerbis uanas rationes: quibus stultissime nobis obstrepunt propriis auctoribus: et suo (ut ita dixerim) mucrone iugulatas conspiciant. Docebo enim idipsum quod a religione nostra abhorrent quod in tenebris uersantur. quod Christum ueram lucem ignorant multo antea tempore a maioribus suis predictum fuisse. Vbi es sancte


580. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7v | Paragraph | Section]

uideor perennes lachrymas: mestissimos eiulatus: dispersos crines: manus sanctissimas modo faciem: modo caput plangentes. Sed age omittamus hec omnia: cum eadem sacri etiam euangeliste consulto fortassis omiserint et Mariam uirginem nihil aliud nisi uerba illa notissima orbitatis clamantem nobis ante oculos proponamus: Mi Jesu dulcissimum quondam: nunc uero amarissimum mihi nomen: sic tu obsecro sponsam tuam deseris? Sic matrem miseram destituis fili? Quomodo factus es mihi amaritudo et dolor? quid igitur faciam? quo iam amisso te reuertar? quo me recipiam? domumne? at


581. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

te: et consolabor te uirgo filia Sion. magna est enim uelut mare contritio tua. quis medebitur tui. plauserunt super te manibus omnes transeuntes per uiam. sibilauerunt et mouerunt capita sua super filiam hierusalem plorans plorauit in nocte et lachryme eius in maxillis eius. O si alicui ex nobis atque utinam mihi tante huic rei, tanto huic spectaculo adesse contigisset, cum deus mulieri, cum Rex ancille, cum maritus sponse, cum pater filie, cum natus parenti, cum Jesus Christus Marie uirgini in cruce pendens Joannem filium pro se retinendum tradebat. Taceat iam prisca etas et


582. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

omnes afflicti considerent. hoc denique et parentes uniuersi in filiorum morte: et filii in parentum funere contemplandum sibi proponant. totusque terrarum orbis calamitatum suarum remedia hoc proposito exemplo requirat. Videtis ergo amplissimi patres Saluatorem nostrum hec omnia pro nobis: que nemo mortalium nec pro salute propria sustinuisset non minori mansuetudine quam patientia pertulisse. Quapropter cum satis pro tempore de die hoc sanctissimo dixerimus: quanquam pro materie amplitudine non satis: si unum illud quod modo succurrit addidero statim faciam loquendi


583. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

impendio. Venite adoremus et procidamus ante deum: ploremus coram domino qui fecit nos: quia ipse est dominus deus noster nos autem populus eius et oues pascue eius. Lugeamus uitam nostram mortuam idest Christum Saluatorem nostrum et pro eo uel lachrymas emittamus qui sanguinem suum pro nobis non dubitauit effunder. Tu uero miserrime peccator quid heres? quid dubitas? quid cunctaris? Ecce nunc tempus acceptabile: ecce nunc dies salutis. Quid tibi cum auaritia? quid cum luxuria: si Johannem uis euangelistam imitari et Christo esse dilectus? matrem eius flentem associa. Si


584. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8v | Paragraph | Section]

regis mundum, calcas tartarum: ostende queso faciem tuam et uidebimus: porrige dexteram tuam et surgemus: infunde spiritum tuum et renouabimur: Atque hunc quem ego oculis nunc meis aspicio tue ciuitatis Hierusalem Vicarium, tue hereditatis conseruatorem, tuarum ouium pastorem: Hunc tu inquam nobis clementissime domine pro tua diuina pietate: que exuperat omnem sensum: custodias, foueas, conserues, protegasque. Respice quesumus domine in faciem Christi tui: dirige quesumus illum secundum clementiam tuam: Da ei quesumus uerbo et exemplo quibus preest proficere: ut ad uitam una cum


Bibliographia locorum inventorum

Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.