Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nobis

Your search found 4742 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 989-1004:


989. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

et cum ipsis, quos uehebat, periret. His alligata tantam tempestatis molem fortiter perferendo superauit. Cum enim reliqua pene defecissent, una anchora illi saluti fuit. Haec est spei nostrae anchora. Quam si in Deo fixam et locatam habuerimus, nihil in nobis ipsis confidentes, quia imbecilles et infirmi sumus, ipsius auxilio subleuati, superatis mundi huius turbinibus, portum intrabimus salutis. Si peccauimus, aduocatum habemus (ut Ioannes inquit) apud Patrem Iesum Christum iustum; et ipse est propiciatio


990. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos, ut sitis filii Patris uestri, qui in caelis est. Cum ergo incomparabiliter plus boni in hoc existat, ut simus filii Dei, quam mali in quauis hominum iniuria, diligamus inimicos. Nunquam illi tantum obesse nobis possunt, dum oderint, quantum prosunt, si diligantur. Pungunt quidem eorum iniuriae, sed repensum pro iniuria beneficium odorem aeternae remunerationis fragrat. Filii enim erimus Dei Patris, si inimicos dilexerimus. Inimicum autem diligere est ita ei nos commodare, ut non


991. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

et postea illic in caelo semper laetari, semper bonis omnibus perfrui. Fugiamus, quantum possumus, istorum dementiam et Domino Deo nostro tota mente totisque uiribus seruiamus. Quod si fecerimus, ipse, quo nihil est maius, erit merces nostra. Quia in Deo manebimus, et Deus in nobis. DE ILLO QVI PROPONIT MONACHVM PROFITERI, ET CVNCTATVR Parabola XII Quidam quotidie iactanter praedicabat se nauim onerariam sibi fabricaturum daturumque operam mercaturae, ita ut speraret breui se imprimis


992. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

urbem transire collibuisset neque omnino nisi ferarum uictoribus dabatur accessus. Qui uicerant, reliquum uitae tempus iocunde agebant. Victi belluinis morsibus atque ungibus laniabantur. Tantumque incommodi succumbentibus accedebat, quantum uincentibus gloriae. Nobis texitur haec parabola. Cum quinque corporis nostri sensibus assidue nobis pugnandum est, et ita pugnandum, ut uincamus, si caelestis beatitudinis pace frui uolumus. Visus, auditus, odoratus, gustus, tactus uim menti nostrae ingerunt et ad illicita prouocant. Si assenserimus,


993. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

dabatur accessus. Qui uicerant, reliquum uitae tempus iocunde agebant. Victi belluinis morsibus atque ungibus laniabantur. Tantumque incommodi succumbentibus accedebat, quantum uincentibus gloriae. Nobis texitur haec parabola. Cum quinque corporis nostri sensibus assidue nobis pugnandum est, et ita pugnandum, ut uincamus, si caelestis beatitudinis pace frui uolumus. Visus, auditus, odoratus, gustus, tactus uim menti nostrae ingerunt et ad illicita prouocant. Si assenserimus, malarum cupidinum morsu dilacerati peribimus. Sin uero fortiter


994. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

perennis uiget concordia, indissolubilis charitas, indeficiens laeticia, incomparabile bonum felicitasque sempiterna. Hic luctandum est, ut illic requiescamus, hic uincendum, ut illic coronemur. Quaeratur ergo bello pax, quae non nisi bellando inuenitur. Semper tamen Dei auxilio nobis opus est, ut uincamus. DE POENITENTIA ET OBSTINATIONE Parabola XXI Cuidam patrifamilias duo liberi erant, quibus ille ingentia quidem contulerat beneficia, sed multo maiora adhuc se collaturum


995. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

in indignationem tandem concitato meritas tanta obstinatione poenas dedit, non modo ab eo exhaeredatus uerum etiam teterrimo carceri uinculisque aeternis traditus. Hanc parabolam magis apertam esse reor, quam ut expositione indigeat. Quis enim ignorat Deum Patrem nobis in filios adoptatis et multa bona contulisse et plura promisisse, nos uero erga eum non solum esse ingratos sed etiam iniurios, dum neque, quae iubentur, facimus, neque, quae prohibentur, cauemus? Et tamen ille pientissimus Dominus non continuo delinquentes punit, sed, ut


996. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Tunc homo ille aut premium aut exilium ex sententia regis accipiebat. Parabolae huius intelligentia haec est. Rex et iudex noster est Christus, ciuitas paradisus. Qui cum rege bonis aeternis perfruuntur, angeli atque sanctorum animae sunt. Insula, in qua nobis laborandum est, terra mortalium est. In hac, qui propositam sibi uel beatitudinem uel miseriam contemplantur, ocia fugiunt, uoluptuosam uitam detestantur, libenter laboribus exercentur, quibus et bonum futurum consequi et malum uitare sperant. At uero illi, quibus nulla est


997. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

thesaurum, ut integrum domino redderet, cum ille iusserit. Quin immo laetebatur, quod arcae labes ipsam probatura esset seruantis fidem, cum is fatiscente quoque repositorio domini thesaurum dispergi dissiparique non permiserit. Haec parabola nos ad patientiam iniuriarum hortatur, quae nobis quandoque indigne irrogantur, si quicquam irrogari indigne peccatoribus potest. Igitur aequo animo tolleremus, siquis nos contumeliis carpat, rapinis exhauriat, maledictis lacessat, siquis nos caedat, uerberet, sauciet, mutilet et quoquo modo nos affligat. Tantum caueamus, ne forte irritemur


998. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uindictam et illis mala pro malis reddere nitamur, quos iubemur diligere et orationibus iuuare. Laedant illi, quantum uolunt, exteriora nostra, animae thesauro, qui intra nos est, nocere non possunt, nisi ipsi assenserimus. Assentiemus autem, si per impatientiam peccabimus. Nostra quippe delicta nobis detrimento sunt, non aliena. Quod si ne lacessiti quidem irascamur, apparebit tanto nos fideliores fuisse thesauri huius custodes, quanto grauiora pertulerimus. Ita denique depositum suum exigenti domino restituemus illibatum, si omnia extrema pati maluerimus quam peccare, si non illos


999. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

autem animi bonis exutos uiderit, supplicio afficiendos iratus deputabit. Igitur, quoniam diem uitae nostrae ultimum nosse non possumus, hunc semper hodiernum esse existimemus. Talesque semper simus, quales in fine futuros esse cupimus. Quotidie quippe uigilandum nobis est, quibus praecipitur: Vigilate, quia nescitis diem neque horam! DE DOCTORIS ECCLESIASTICI MERITO Parabola XLII Rex uidens regni sui populos absque lege non satis ciuiliter degere, legationem in omnes misit, uiuendi


1000. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

nunquam poenituit, iustus, in alios omnes magis quam dici queat clemens. Nam si peccare non cessantes impunitos dimisisset, non ignoscere peccantibus uideretur, sed fauere, quod ab omni prorsus bonitate alienum foret. Longiusculo ambitu recitata parabola, quoniam ipsa se pandit, a nobis breuiter explicabitur. Rex regum Christus e caelo in terram delapsus mori uoluit, ut nos a morte redimeret. Tertia die uiuus resurrexit et in caelum ascendit, ut nobis resurrecturis in caelo beatitudinis locum praepararet. Sancti omnes gratiam retulere, non quidem parem, quia impossibile


1001. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sed fauere, quod ab omni prorsus bonitate alienum foret. Longiusculo ambitu recitata parabola, quoniam ipsa se pandit, a nobis breuiter explicabitur. Rex regum Christus e caelo in terram delapsus mori uoluit, ut nos a morte redimeret. Tertia die uiuus resurrexit et in caelum ascendit, ut nobis resurrecturis in caelo beatitudinis locum praepararet. Sancti omnes gratiam retulere, non quidem parem, quia impossibile erat, sed qualem poterant; nullum laborem pro illius nomine subire recusantes, nunc una cum illo uitam beatam ducunt. Nonnulli tamen christiani beneficiorum immemores et


1002. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

cogitet adhuc, quanto maior est, qui et ea creauit et cum eis reliqua omnia. Cogitet, qualia quantaque sint, quae nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascenderunt. Talia quippe tantaque (ut Apostolus testatur) Deus praeparauit diligentibus se. Quod si idem ipse caelum hoc nobis uisibile ipsaque mundi elementa: ignem, aera, aquas, terram, et quae in eis sunt bona, iustis pariter et iniustis communia esse uoluit, quanto his omnibus illa putanda sunt praestantiora, quae iustis tantum perpetuo possidenda concessit? Quanto eminentius bonum illud, quod a reliquis rebus


1003. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ob quae perplecti meremur, perpetrauerimus. Vnde igitur tantus mentis stupor, tanta animi stulticia? Friuolis nihilque ad nos pertinentibus periculis terremur, et futurae aeternitatis iudicium non reformidamus! In meditullio infiniti boni et infiniti mali fluctuat nostra mortalitas, et magis cure nobis est cauere, nequid aduersi in hac uitae breuitate patiamur quam ne poenam aeternam sustineamus. Plus etiam operae impendimus in quaerendis diuitiis cito perituris, quam ut perennem illam et inaestimabilem regni caelestis gloriam assequamur. Annus parabolae


1004. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Et si usque ad decrepitam profertur aetatem, nihilominus aduentat, currit, uolat, iam in ianuis est. Quotidie ad finem suum uita nostra properat et ad uitam illam, quae non habet finem, transmigrare nos cogit atque compellit. Pigritamus tamen et cunctamur, et uirtutum uiatica praeparare nobis negligimus. Quae certe nisi nobiscum tulerimus, deficiemus in uia: nunquam ad montem Domini et domum Dei Iacob perueniemus. Hoc ne forte contingat, semper ante oculos habeamus illum terribilem et expauescendum extremi iudicii diem, qui, antequam uenerit, haec praemissurus est signa: bella,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.