Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: reges

Your search found 877 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 330-337:


330. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

voluerunt: rei militaris et armorum disciplinam, liberis et generosis hominibus commiserunt; eamque partem regni nobilium ac principum virorum propriam et perpetuam esse suis legibus sanxerunt: nec mercenariis, viliorisque conditionis, et fortunae demissioris ducibus, ad eam rem uti voluerunt; sed reges ipsos sibi duces in bello gerendo esse decreverunt; quod generosus animus, et nihil praeter insignem gloriam virtuti suae praemium proponens, non cuiusvis imperium feret; et cum ducem sibi dari optaret, qui idem suae virtutis ac fortitudinis et testis, et remunerator, atque laudator esset.


331. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

persuadet. His artibus prosapia tua amplissima, Comes Illustrissime tantum splendorem, qui oculos nostros perstringit, sibi peperit: hanc tantam gloriam vestram, et opes amplissimae, et authoritas summa consecuta. Hanc laudem equestris ordo propriam sibi semper esse voluit: atque ut fide erga suos reges; ita rei militaris gloria princeps aliarum gentium esse contendit, atque ut haereditatem a maioribus sibi traditam retinuit. Quod decus gentis nostrae viresque invictas regni, nihil aliud praeter odia, discordias, atque dissensiones intestinas, praeterquam domestica mala illa, de quibus dixi,


332. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 26 | Paragraph | Section]

ornamenta pacis, et subsidia nervique belli; ne numus quidem ad Regem perveniebat: saepe tanta Rex aegestate praemebatur, ut (quanquam provinciis integris, nullaque prorsus Regni diminutione atque iactura) tamen ad quotidianos sumptus emendicata pecunia uteretur; quum superiores Reges Hungariae magnitudine opum aliis exterarum nationum Regibus opulentis longe praestitissent. Fuit aliquando dies, quod satis constat, quo focus eius multis horis non concaluisset, sumptu ad emendum obsonium deficiente. Vacuus erat fiscus: thesauris implebantur domus privatorum: ac ex peculatu


333. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 38 | Paragraph | Section]

artium, ad desidiam non ad laudem natum; meo indicio recte fecerit, si non versetur in luce ac celebritate hominum: caeterum sese abdat in tenebras et lustra ad oblivionem sui nominis sempiternam. Exposui quam brevissime potui, qui sint optimates. Nunc accipite quae causae me compulerint, non ad reges, non ad universum nobilitatem, sed tantum ad vos verba facere. Equidem si qua ingens intra fines regni vestri tempestas expectaretur, si certamen atrox, aut grave periculum Reipublicae immineret, ad quod propulsandum opus esset magna audacia, singularique virtute, si de omnium


334. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 42 | Paragraph | Section]

fuit a vestris maioribus, quum ornassent regiam amplitudinem clarissimis insignibus, quibus digni veneratione plurimum inter proceres eminerent, authoritatem et dignitatem regiam egregie tuerentur; ut potestas deliberandi de Republica penes Senatum, qui legitur, ex optimatibus, reges, praesides, et authores legum et iudiciorum essent. Quoniam in consultationibus, ubi deliberatur a plurimis, qui se profitentur communium commodorum defensores, raro quidem accidit, quin eventus salutares consequantur. Nam pravitas et imbecille iudicium paucorum, quando eos contingit aberrare


335. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 42 | Paragraph | Section]

nam quibus regibus licet facere quod concupierint; eorum pauci refrenare cupiditates, modumque rebus adhibere potuerunt: quia genus humanum proclivius est ad nequitiam: et authore Comico Poeta, deteriores licentia sumus. Quocirca Rex Spartanorum Theopompus, quum animadvertisset plerosque reges peccandi licentia factos improbiores, primum in flagitia, deinde in caedes prorupisse, ac eam ob rem alios eiectos, alios trucidatos a popularibus, ut ipse liberis diuturnius regnum relinqueret, diminuit potestatem regiam, creatis Ephoris, cuius magistratus erat ius intercedendi


336. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 43 | Paragraph | Section]

cuncta vobis rara felicitate video accidisse. Is enim Princeps dono quodam providentiae huic regno datus est; quo neque meliorem, neque sanctiorem, neque cui fortuna indulgentius magnis in rebus aspiraret, nemo sanae mentis, ne optare quidem a diis immortalibus possit. Quae olim singula quosdam reges illustres habuisse dicuntur eminentissima, ut Caesarem memorant clementia, Augustum felicitate, bonitate Traianum praestitisse; in hoc rege concurrentibus clarissimis virtutibus ad eum ornandum, cumulata omnia existunt. Ad haec, non tantum regiis praefulget dotibus; ut fortitudine


337. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 46 | Paragraph | Section]

tamen haud mediocriter solabitur dolorem vestrum, quod filium summae spei, paternisque vestigiis incedentem, et sese componentem ad exemplar veri, iustique principis, reliquerit vobis regni successorem. Quum igitur et authoritas tanta sit in optimatibus, quanta universitas nobilium esse voluit, et reges nihil de Republica decernant, nisi ex sententia Senatus; vos duntaxat optimates censui de vestris communibus commodis alloquendos. Sed dicet quispiam ingeniosus homo et acutus: Nullum vides principis errorem: nullam culpam Senatus: non contumaciam nobilitatis: regnum neque


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.