Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: neque

Your search found 4998 occurrences

More search results (batches of 100)
First 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3613-3624:


3613. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

viri celeberrimi filium, Marinum de Benedictis, Dominicum Facium, Nascimbenum Nascimbenium, Franciscum Serdonatum, Iacobum Flavium Eborensem et alios summos sua quosque aetate viros, qui doctissimis etiam lucubrationibus editis in litteraria republica magnam nominis existimationem consecuti sunt. Neque vero ii ipsi, qui domi semper haeserint, suis tantum civibus noti fuere angustisque patriae finibus nominis claritatem concluserunt, sed plerique eorum ad summam nominis amplitudinem apud exteras quoque nationes pervenerunt studiorumque commercium cum viris ubique gentium clarissimis habuere.


3614. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

virtutes, nomen famamque aeternitati consecrare, aliorum utilitati consulere tentaverim. Veram non ea mihi spes est, ut commentaria haec mea rudi quidem stylo, at multis vigiliis, antelucano studio et diuturno labore lucubrata interitum effugere possint aut in multorum manus pervenire; neque enim aut aeternitate aut publica luce aspectuque digna censeo. Id dumtaxat illis eventurum cupio, ut semel in aliquorum civium manus incidant et, quod optimum iis accidere potest, de huiusmodi argumento scribere volentibus aliquid materiae suppeditent; nec longiorem illis vitam vel opto vel


3615. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

gesta imitentur. VI. At vero eorum tantum nominibus Bibliothecam hanc instruxi, qui praecipua ingenii ac doctrinae laude litterarumque monumentis illustres fuere. Verum non omnium omnino civium, qui ea laude eximii fuerunt, nomina huc retuli, neque enim omnes novi, eos praesertim, qui monumentis a temporum iniuria vindicatis antiquiores sunt, cum nemo plane eorum memoriam serae posteritati commendaverit et vix sequioris aetatis tabulae aliquae supersint, unde aliquorum nomina tantummodo, paucorum gesta, quae in


3616. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

qui nulli labori pepercimus, ut quorum res gestas vetustate sive hominum negligentia obliteratas ignorare contigit, eorum saltem nomina dignosceremus. Et sane laudare non potui, quos ne natos quidem noverim, aut licet ex nomine notos, albi an atri fuerint, ignoraverim? Quamquam, ut verum fatear, neque ii, quos laudavimus, aliquid commodi ex laudatione nostra neque ii, quos negleximus, damni aliquid ex silentio nostro referre videantur. Etenim illud mihi ingenium est (quod non sine pudore profiteri cogor, ut ingenue dicam, quod res est), ea styli ratio, ut obscurare potius quam


3617. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

hominum negligentia obliteratas ignorare contigit, eorum saltem nomina dignosceremus. Et sane laudare non potui, quos ne natos quidem noverim, aut licet ex nomine notos, albi an atri fuerint, ignoraverim? Quamquam, ut verum fatear, neque ii, quos laudavimus, aliquid commodi ex laudatione nostra neque ii, quos negleximus, damni aliquid ex silentio nostro referre videantur. Etenim illud mihi ingenium est (quod non sine pudore profiteri cogor, ut ingenue dicam, quod res est), ea styli ratio, ut obscurare potius quam illustrare illustrium virorum memoriam possim. Utinam vero


3618. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

credibile tantum est litteris aliquid mandasse. XI. Caeterum nulla in scriptorum nomlnibus commendandis gradus, opinionis aut promeritorum ratio habita est, ut in suos ordines pro dignitate disponerentur; uti nec aetatis et temporis, quo quisque in vivis fuit, ordo servatus est, neque enim omnium certam novimus aetatem, sed alphabeti ordine servato cuique locum dedimus, quem litterarum ratio postulabat, quae optima id genus series disponendi ratio esse videtur. Sicut auteiri recentiores aliquot scriptores, quos vel ipsi novimus vel patrum, qui proxime nos


3619. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 47 | Paragraph | Section]

ac fertile ingenium, quo natura, etsi aliquibus noverca, illi profecto munificentissima parens, Aelium Cervinum, Ragusinum patritium, qui primo loco, uti litterarum ratio postulat, laudandus mihi est, donavit, non neglexit ille incultumque ac desertum reliquit, neque eo ad pravos mores facilius combibendos usus est, quod utrumque plurimorum vecordia solet, sed ab ineunte aetate atque a primis fere unguiculis et per omnem deinceps aetatem optimarum artium studiis omnique liberali et digna homine nobili ac christiano


3620. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 14 | Paragraph | Section]

quam suo loco laudabimus, fratrem Petrum Zamagnium, eximium Franciscani instituti virum, fratrem suum amitinum nuncupat; quod vero Lampridio patre genitum dixi, id ex publicis monumentis iustamque habentibus authoritatem adeo certum est, ut nullus dubitandi locus relinquatur, neque omnino verum eum, cum Romae esset, ex academicorum more, ut non nemo perperam autumavit, nomen mutasse, ut qui prius Aelius, deinde Lampridius Cervinus diceretur in gratiam fortasse Aelii illius Lampridii, viri doctissimi, quem sub Magno Constantino floruisse tradunt.


3621. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 19 | Paragraph | Section]

et incontinenter vixerit, sed sanguinis vitio a maioribus ad se transfuso, quasi haereditario iure hausisse testatur ad Marinum itidem amicum suum:
Cur non degener, o Marine, cur non
Exhaeres fuit Aelius paterni
Morbi, consimili tenore cuius
Vexatur? Neque enim Venus scyphique
Me laesere, sed insitam propagat
Pestem nobilitas avita... Cum vero morbi vis ingrueret, animum a studiis aliquantulum avocabat, nullum caeteroquin sibi diem sine aliqua studiorum linea evolare patiebatur. Ludum etiam


3622. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

pestem, si palam fieret ignis, qui in suo pectore ardebat, accersere, id saltem sibi licere ratus, quotiescunque illa e domo egrederetur, vel ad sacram aliquam aedem vel alio concessura, quod ille diligenter quotidie explorabat, eminus eam, formae eius contemplandae causa, sequebatur, neque enim propius accedere satis sibi tutum, conscientia mordente, credebat. At vero semel accidit, ut matrona illum cominus accedentem intuita et submissa voce nescio quid loquentem inaudiens, conversa ad pedisequam, quasi iracunde diceret: Quid porro Aegyptius iste, in quem ita saepe


3623. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

se mihi laudandam offert, nomen, suae olim Patriae ornamentum, seculis deinceps omnibus praedicandum exhibeo. Floria de Zuzoris olim non modo Ragusii, sed in tota fere Italia poeticae artis laude notissima ea est, ad quam laudandam aggredior. Neque vero oris eius pulchritudinem et vultus venustatem, quamvis specie ad miraculum exculta fuisse perhibeatur; non castos mores atque pudicitiam, qua omnium seculorum matronis in exemplum proponenda videbatur, ut illud poetae illi merito ascripseris:


3624. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 2_4 | Paragraph | SubSect | Section]

Sappho (Martialis, liber X, epigramma 32) 1 non artes illas, in quibus muliebre studium se exercet, praesertim acu pingendi, quam eximie profitebatur, commendabo, id illi cum multis commune; neque enim adeo difficile est et pulchras, et pudicas, et industrias mulieres, praesertim matronas, reperire. Quod singulare, quod proprium decus eius fuit et ad mulieres, ut ita dixerim, non pertinens, illud laudabo. Sed primum omnium nobilissimae poetriae genus referendum


Bibliographia locorum inventorum

Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth].


More search results (batches of 100)
First 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.