Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: leges

Your search found 919 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 281-304:


281. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 799 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quoque distinctione distribui possunt libri Sacri, in Legales et Evangelicos. Legales sunt libri Mosis, Iosuae, Iudicum, Samuelis, Regum, Paralipomenon, Salomonis et Iobi. Evangelici, Prophetae, Psalmi, Evangelistae, et alii libri Novi testamenti. Quorum illi quidem legales dici queunt, quia aut leges continent divinitus propositas, aut exempla obedientium et non obedientium legi, cum suis praemiis ac poenis, tametsi non careant Evangelicis promissionibus. Hi vero dicuntur Evangelici, quod magis contineant doctrinam, exempla et historias accepti, reiecti, aut propagati Evangelii, licet


282. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 808 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ei adfectus humani, nonnunquam etiam vitiosi: ut ira, poenitentia, taedium, dubitatio, vel ignoratio, furor, etc. Item ad Romanos 12, Hoc faciens, carbones ignis congeres super caput eius. ubi cum de cibando et reficiendo inimico verba praecedant, videntur sane ista contra amicitiae leges esse addita. Verum oportet allegorice interpretari (quemadmodum ait Augustinus de Doctrina Christiana libro tertio, capite decimo sexto) ut intelligas te ad beneficentiam revocari: et carbones ignis esse


283. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 824 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Epistolis, ac aliunde cognoscere poterimus. Nam necessario illae epistolae non tantum doctrinam generalem Christianae pietatis continent, sed etiam ipsius Pauli ingenium, et eorum quoque ad quos scriptae sunt, mores et rationes referunt. 3 In Epistolis necesse est, aliquas Epistolarum leges servare. Apostolus in eo non servat leges, quod ferme tantum de publicis negotiis, nempe de religione Ecclesiarum scribat: et quod etiam accuratius pleniusque de rebus disserat, quod magis proprium librorum est, cum Epistolae plerunque de privatis negotiis agant, nec aliquam doctrinam


284. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 824 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Nam necessario illae epistolae non tantum doctrinam generalem Christianae pietatis continent, sed etiam ipsius Pauli ingenium, et eorum quoque ad quos scriptae sunt, mores et rationes referunt. 3 In Epistolis necesse est, aliquas Epistolarum leges servare. Apostolus in eo non servat leges, quod ferme tantum de publicis negotiis, nempe de religione Ecclesiarum scribat: et quod etiam accuratius pleniusque de rebus disserat, quod magis proprium librorum est, cum Epistolae plerunque de privatis negotiis agant, nec aliquam doctrinam institutionemve tam accurate explicent. Habent


285. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 839 | Paragraph | SubSect | Section]

ratio divinae virtutis insinuet. Cum enim recognita stulticiae nostrae intelligentia imperitiam naturalis in nobis imprudentiae senserimus: tum per divinae sapientiae prudentiam ad Dei sapientiam imbuimur, cum sine modo virtutes Dei ac potestatem metiamur, cum naturae Dominum non intra naturales leges cohibeamus, cum hoc solum de Deo bene credi intelligamus, ad quod de se credendum ipse sibi nobiscum et testis et autor existit. Idem de Trinitate lib. 1. Optimus enim lector est, qui dictorum intelligentiam expectet ex dictis potius quam imponat, et retulerit magis quam


286. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 867 | Paragraph | SubSect | Section]

demonstravit fugere a ventura ira? Insuper et alia affectionibrespondentia nomina imponit, ut sic vel tarde confusi, ad suam aliquando redeant nobilitatem, et considerentur affectionibus, quae suis divinas leges praeferant, quibus sese delinquendo permiserunt. Res ipsa unde trahitur similitudo in sacris Literis, non laudatur, sed tantum similitudinem de illa trahi ostenditur. Augustin. in Psal. 157.

EXPLICATIO. Sicut aspidis, inquit


287. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 878 | Paragraph | SubSect | Section]

testamentum, quod disposui patribus eorum, in die qua apprehendum manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. Quia hoc est testamentum meum, quod constituam domui Israel: Post dies illos, dicit Dominus, dabo leges meas in mentem eorum, et super corda eorum scribam eas, et videbo eos: et ero illis in Deum, et ipsi erunt mihi in plebem. Hierusalem sine dubio superna prophetatur, cuius Deus ipse praemium est: eumque habere, atque ipsius esse, summum bonum illi est, atque totum bonum. Ad utramque vero


288. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 926 | Paragraph | SubSect | Section]

12, Cum infirmus sum, tum potens sum: id est, Cum per me, aut ex meipso sum imbecillus, tum ex Dei ope ac favore veluti per accidens, sum potens, felicesque successus habeo Sic Deus dicit se dedisse populo leges non bonas, Ezech. 20. Et legem augere peccatum, et operari iram, Rom. 4 et 7, scilicet per accidens, nostroque vitio. Sic negat Deus Ierem. 7, Isa. 1, se mandasse Israelitis de sacrificiis, scilicet talibus, qualia illi per accidens iam suis erroribus finxerant: nempe quae valerent ex


289. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 982 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

regnum caelorum. Ierem. 7, Non praecepi de sacrificiis. sed audi, Doctrina mea non est mea. id est principaliter, Iohan. 7, Si ego testimonium de me praebeo, testimonium meum non est verum. Tale et illud est, Nunquid curat Deus boves? 1. Cor. 9, id est, praecipue, potissimum, ut propter eos leges condat. Neque hic peccavit, neque parentes eius, Iohan. 9. Phil. 4, Nihil soliciti sitis: non omnem, sed nimiam diffidentemque solicitudinem improbat. Haec aliquomodo etiam ad generalitatem pertinent. In praeceptis et adhortationibus est in primis hoc genus Hyperboles usitatum.


290. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1001 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

hoc Hebraismo homines a vero aberrant, sicut si quis dicta per accidens simpliciter accipiat: ut si quis vituperationes vini, cibi, auri, opum, gubernatorum, et similes simpliciter accipiat: aut contra laudationes rerum natura malarum, quod interdum per accidens prosunt: ut quod mali mores bonas leges pepererint, quod morbi et difficultates huius vitae industriam hominum excitent, quod virtus rebus adversis inclarescat, quod crux piis prosit, quod haereses pios probent, et quod omnia piis in bonum cooperantur. Huc igitur pertinet dialectica fallacia, A dicto secundum quid ad simpliciter,


291. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1092 | Paragraph | SubSect | Section]

et beneficentiam erga genus humanum declarat. Quorum omnium et aliorum natura expensa, facit non raro sermonem dilucidiorem. Multae voces ac locutiones a foro et politia sumptae sunt, aut eo alludunt, aut de eis rebus aliquid dicunt, quare tum morem forensem, politiarumque leges ac formas, tum et phrases vocesque earum nosse utile est: ut quomodo imperitus, praesertim reus, soleat ibi esse trepidus et consilii inops, quomodo contra accusator sit audax, vehemens, infestus ac crudelis, et etiam calumniator: quomodo advocati ac intercessores, suum clieotem instruant,


292. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1097 | Paragraph | SubSect | Section]

alias denique ex Babylone reversa, instauraverit Ierosolymam, et denuo, ut initio, partim sub sacerdotibus, partim sub iudicibus extiterit, donec tandem illi iudices Regulorum nomen sibi infeliciter usurparunt: haec, inquam, omnia, ex ipsa historia sacrarum Literarum nota sunt. Quales leges ille populus habuerit tum sacrorum tum iudiciorum ac communis vitae, tum etiam moralium praeceptorum, diligentissime cognoscendum est, potissimum ex 4 posterioribus libris Moysis. Nam inde multae locutiones in sequentibus libris sumptae sunt, multaque illorum institutorum subinde fit mentio.


293. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1097 | Paragraph | SubSect | Section]

19. Sic et a Iudicialibus legibus et politica administratione acceptis locutionibus ferme totum Meschiae imperium aut gubernatio delineatur. Summa, innumera loca sequentium Bibliae scriptorum veteris ac novi Instrumenti, ex quinque libris Moysis dependent. Quare omnes illos ritus ac leges institutaque gentis pernovisse, utilissimum fuerit ad Prophetarum et aliorum scriptorum intellectum. Separata fuit prorsus Dei mandato ac ritibus ea gens ab aliis omnibus, eoque mutuum irreconciliabileque odium ac contemptus ingens: omnes etiam gentes Israelitae prae se ut impias,


294. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1109 | Paragraph | SubSect | Section]

haeret. Alterum tegmen est in cordibus nostris, quo ita involuti et excaecati sumus, ut etiamsi lex omnia clare diceret, tamen nemo eam intelligeret aut crederet. Quia corda humana talis ac tam spiritualis doctrinae capacia non sunt. Econtra autem (ut supra ostendi) ultra modum leges ac disciplinam magnifaciuntac exosculantur. Si Moses faciem detexisset, suis radiis ac fulgore carnales noctuarum Israeliticarum oculos etiam magis obscurasset, ac veluti obcaecasset: sicut oculi nostri excaecarentur, si solem recta, nec tantum eius refractos radios intueri cogeremur, aut


295. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1111 | Paragraph | SubSect | Section]

Hypothesis. Secundo addit Hypotheses seu applicationem ad circumstantias et singularia facta, ac veluti ad praxim, quae tum per sacras Literas aut patefactiones ac explicationes, tum per doctores, tum per conscientiam, tum denique per leges politicas, iuris prudentes, usum, ac tandem etiam quotidianam experientiam adduntur: ut quod hoc aut illud sit idololatria, adulterium, seditio, furtum, foenus, iustus contractus, homicidium, falsum testimonium, aut quid simile a lege vel damnatum vel flagitatum.


296. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1112 | Paragraph | SubSect | Section]

de Metis ac materiis scientiarum, ubi ostenditur, quam multipliciter Philosophia nobis in Theologia imponat, et sua natura caecos mentis nostrae oculos etiam magis excaecet. Sumamus vel ex communi vita, illa huius accersiti velaminis aut tegminis exempla. Tota vita nos docet, omnes leges dari ad hoc ut fiant: utque obediens illis, pro iusto, suo loco et in suo vitae genere habeatur: contra inobediens ut iniustus castigetur. Stulte, aut etiam tyrannice eum facere, qui impossibiles leges proponat: unum quenque suis operibus, suaque culpa, sibi poenas, et vicissim suis meritis


297. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1112 | Paragraph | SubSect | Section]

ex communi vita, illa huius accersiti velaminis aut tegminis exempla. Tota vita nos docet, omnes leges dari ad hoc ut fiant: utque obediens illis, pro iusto, suo loco et in suo vitae genere habeatur: contra inobediens ut iniustus castigetur. Stulte, aut etiam tyrannice eum facere, qui impossibiles leges proponat: unum quenque suis operibus, suaque culpa, sibi poenas, et vicissim suis meritis praemia sibi accersere. Sic et in Theologia religioneque esse aut fieri, certo nobis persuademus. Sic porro totius communis vitae experientia nos docet, frustra mandari semina arenae: sed


298. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1120 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsemet Christus fuit: Haec Levitica sacra totamque legem vobis nunc do, eamque a vobis magnifieri et observari praecipio. Verum ita, ne in ea veram iustitiam ac salutem ullo modo quaeratis, sed sciatis omnia esse umbras, picturas, et veluti paedagogos ad verum unicumque servatorem. Non istae res, leges, sacra ac sacerdotes sunt vestri servatores: sed ego, ego Ero verus servator. Ego Ero omnium istorum nucleus, scopus, finis, lux, impletio, consummatio et perfectio. Hoc vobis et omnibus generationibus, omni tempore, meo proprio, admirabili et nunc primum assumpto nomine Ero Erit testor et


299. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1155 | Paragraph | SubSect | Section]

ut semper ob oculos esse, spectari et considerari possint. Primum enim Rom. 15 et 1 Cor, 10 dicit, Scripturam in nostrum usum utilitatemque divinitus scriptam conservatamque esse, ne quis eam ita frigide somnolenterque, sicut veterum poemata, aut peregrinas exoletasque aliquas leges inspiciat, tanquam nihil prorsus ad sese attinentes aut facientes. Omnes enim iis magis afficiuntur, quae ad se proprie spectare, directave esse non ignorant. Quod nos eo in hac re magis facere debemus, quod scriptura non humano, sed divino plane arbitrio, voluntate ac ordinatione in nostrum


300. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1172 | Paragraph | SubSect | Section]

agerentur. Et denique, quo ipsi audita utraque parte suis, non alienis auribus, tanto certiores essent, quidnam verum aut falsum in istis controversiis esset, eoque rectius et securius pronunciare ac exequi, quae iusta piaque sunt, in suo regimine ac regione possent, qui vel maxime ad servandas leges disputationis gravissime obligentur. Sexto, norma iudicii sit in iure, seu quatenus de facti aut sententiae qualitate disputatur, Verbum Dei, tria Symbola, Confessio Augustana, Apologia, et Smalkaldici articuli. Aliquid valeant et primitivae Ecclesiae Concilia, aliaque piorum


301. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1192 | Paragraph | SubSect | Section]

data est, gratia autem et veritas per Iesum Christum. Item: Lex usque ad Ioannem: Non veni ut iudicem mundum: Iustitia patefit sine Lege: Rom. 3. et innumera alia loca, omnem legem ac opera a iudicio Christi excludentia, idem validissime confirmant. Nihil necesse erat Christum novas leges hominibus imponere: satis, et plus satis legum iam alioqui erat in mundo, quae nos earum debitores et praevaricatores usque in infernum suo oneroso foenore deprimebant. Venit igitur, ut illis legibus pro nobis persalveret, imo ut maledictum legis pro nobis fieret, et chirographum eius


302. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1195 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

de eorum norma Iudicii. Synodi ac Religionis ex eorum propriis scriptis ostendimus: nempe ipsis Deum eiusque verbum, aut sacras Literas ludibrio esse, eosque pro suo libitu libidineque de Religione ac doctrina viventis Dei modo affirmative, modo negative statuere, ac ex suo commodo utilitateque leges Religionis figere ac refigere velle, non aliter ac in politiis extremi perditissimique tyranni solent. Hoc sane est, quod toties Cusanus et alii coniurati satellites istius horrendi idoli, propalam in suis scriptis pronunciarunt: Ecclesiam aut concilium, id est Papam cum suis


303. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1200 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

condendi Canones sub poena peccati mortalis: et quicquid illi modo praeceperint, nos citra omnem dubitationem aut disquisitionem promptissime credamus et faciamus. Audiantur ergo illi, et Religionem ab eis fabricatam sequamur; quicquid dicat aut taceat Scriptura: quandoquidem tantum ius ferendi leges in Religione illi sacrosancti Praelati, non in Mosis cathedris sedentes habent. 15 Credatur, citra omnem dubitationem aut exceptionem, miraculis, apparitionibus et visionibus: Hoc sentiunt natura omnes homines, quod satis indicat experientia, et ille dives cum patre Abrahamo


304. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1231 | Paragraph | Section]

pro Lege, Moyses appellatus in Scripturis 93. 94 de Lege quomodo Apostolus loquatur 237 a Lege quomodo simus liberati 324 sub Lege quot modis praedictiones factae 129 in Lege tota quomodo praecepta proposita 30 leges Iudaeorum quales 334 legalia et Evangelica ubique mixtim tradi 30 legalibus verbis quomodo scriptura utatur 314. 315 legislationis totius intentio quae 127 de Legislatione, eiusque differentiis. ibid.


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.