Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: contulerunt

Your search found 42 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 34-39:


34. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

nomen habet moneta Anglica Guinee qui est duplicatus aureus; etiam provinciam Congo detexerunt. 6 Romani ergo pontifices, ut eos magis animarent, dominium harum provinciarum Portugallis concesserunt et ipsis ultro jus detegendi et occupandi terras infidelium contulerunt, et quidem cum jure exclusionis omnium aularum; hoc fecit Nicolaus V, Calixtus Tertius, Sixtus IV etc. 7 Alfonsus eo etiam curas suas direxit ut regnum Castiliae conjungeret cum Portugallia, uti in Hispaniae historia vidimus; quod tamen


35. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

episcopos; videns enim Philippus dioecesium non esse aequam distributionem, aliquas esse nimis magnas, hinc voluit plures dioeceses creare, sicque imminuere ceterorum proventus; abalienavit ergo animos episcoporum antiquorum, hi ergo negotiis religionis in rem suam usi non parum contulerunt ad exacerbandos animos contra Philippum, qui severitatem suam crescente semper numero haereticorum auxit etiam semper, nihilque de mediis lenioribus cogitavit. 2 Maxime exarsit odium omnium cum reducta inquisitione in Belgium multa milia morti


36. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Gubernatrix quas potuit dispositiones contrarias fecit, partim vi eos frangendo, partim potentiores lenitate et gratia sibi devincendo, ita ut tranquilitas restituta fuerit, eo felicius quod multi ex rebellibus solum verterint, iram Philippi metuentes; plurimum ad hanc quietem contulerunt comes Egmontanus, Aransionensis et ceteri comites; Philippus tamen recte hos pro capitibus rebellionis habuit, et palam contra eos debacchatus est, princeps ergo Aransionensis fuga se salvavit ad Germaniae principes protestantes, a quibus magnis animatus suffultusque


37. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Amsterodamum sicque secum commercium transtulerunt ad foederatos. 3 Circa haec tempora parabat Philippus classem suam invictissimam contra Elisabetham reginam Angliae; etiam in Gallia miscuit se litibus Hugonotarum et Ligae Sacrae; omnes hae circumstantiae contulerunt in meliorandam protestantium Belgicorum sortem; Philippus enim aliis in regnis fractus non potuit tantas vires contra eos impendere; scimus enim classem eius ab Anglis disjectam, in Gallia quoque eum victum a Henrico 4-o; Belgae vero interim his omnibus in rem suam usi


38. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

et hinc detulerunt regnum et thronum Angliae Vilhelmo 3-o, vicario Belgii, jure uxoris suae Mariae, quae erat filia Jacobi fugitivi; Vilhelmus dubius haesit in hoc negotio remque Belgis foederatis patefecit, hac ergo occasione usi sunt Belgae ad molestias Gallis facessendas, contulerunt ergo negotium cum statibus Angliae, et post multas deliberationes conclusum est Vilhelmum throno Anglico imponere, sicque Angliam abstrahere a foedere cum Gallis, Belgiumque liberare. 18.1 Digressus Vilhelmus cum classe Belgica anno '689. ab


39. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

reservarunt pontifices, hinc 1376. repraesentationes factae sunt a statibus contra has exactiones pontificum; ad extremum publice praedicare coeperunt contra hos abusus; Viklefus prius fuit, qui contra eos processit. 2 Reges ergo et pontifices omnem operam contulerunt ad exstirpandos Viklefitas, qui etiam partim vi, partim bonis exstirpati sunt; regnante tamen Henrico 8. facta est defectio; filia quidem eius Maria religioni Christianae chatolicae addicta fuit; cum tamen non diu vixerit, soror eius Elisabetha stabilivit et


Bibliographia locorum inventorum

Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.