Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ejus

Your search found 1502 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 41-71:


41. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

studio et conatu diligenti, ne Stephanum Dobo novum vaivodam rex noster mitteret in Transsylvaniam cum exercitu, sed Andream Bathoreum, qui jam annum vaivodam eo fungebatur, ibidem confirmaret. A cogendo autem exercitu contra Petrovium et ejus conjuratos, quem cogere magna fama ferebatur, desineret omnino, quia si pergeret in hoc conatu rex, nec ipse, scilicet passa, amicos principis sui (non) esset deserturus.


42. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

quem, quum rogassemus qui nam mons esset, accepimus Harsanum ab indigenis vocitari. De quo mira narrabat meus collega Zay, quae a veteribus accepta in hodiernum diem miraculi vice referri solent. Esse in ejus cacumine pervetustam et jam desolatam arcem, in eaque puteum superesse profundum et cavernosum, in quem quicquid dejeceris, quod natura aquis libratur, nec in ima demergitur, effluere in Dravum, qui ei in quinto nostro


43. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

ultimus Valcó comitatus limes et primus Syrmii. Atthiae proxima Uylacchum est, quam Rasciani Illok vocant, multum olim memorabilis, ac ne nunc quoque obscura, curaque diligenti custoditur a Turcis. Erat autem olim ducis Laurentii et ejus cognomine utebatur, quod habebat haereditariam. Habuit Uylacchum proventus maximos. Caeterum unum ultimae conditionis habitum non praetermittam referre, qui appellatus est obolarius, ab unius oboli collatione. Nec succurrit, quibus


44. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

quod habebat haereditariam. Habuit Uylacchum proventus maximos. Caeterum unum ultimae conditionis habitum non praetermittam referre, qui appellatus est obolarius, ab unius oboli collatione. Nec succurrit, quibus ex rebus proveniebat, ejus tamen summa pecuniae ascendebat ad VI. millia aureorum, feruntque eam pensionem supra quam dici possit, molestam et onerosam semper fuisse subditis. Quare saepenumero XX. millia aureorum duci suo


45. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

et onerosam semper fuisse subditis. Quare saepenumero XX. millia aureorum duci suo quotannis pendere voluerunt, si eo proventu eos liberasset. Exorari tamen nunquam potuit, et professus est, si centuplum pendissent, se non facturum, ne ejus institutores injuria afficeret. Unde quatuor primariorum regulorum Hungariae: Thomae Strigoniensis archiepiscopi, Stephani Bathorei, N. Orzägi et Laurentii ducis IIII. facete dicta memorantur. Primis tribus tria erant oppida. Priori


46. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Julii die ultima cum sole surreximus, Belgradoque, 31 circumspectantes et mirantes omnibus saeculis praeclarum loci situm, successimus, quem ut describerem quam proprie fieri potuit, vetus jam dudum videndi ejus desiderium fecit. Ubi enim Zalonkemenum et Zemlinium praetervexeris secundo fluvio, in meridie a septentrione venienti occurrit Belgradum, moxque hinc torquente se in orientem Danubio, sub ipsis moenibus ab occidente tergo recipit


47. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

ad arma rapienda. Sed praeter hanc civitatem, quam in jugo sitam et cum arce copulatam esse diximus, alia civitas adjacet a jugo ipso ad Danubium usque fusa, sicque inclusa moenibus in rotunditatem aliquot angulorum, prout ripae ejus conditio exposcebat circularis, ab ipsa summa civitate et arce ductis, ut in duobus ejus extremis angulis juxta aquas ripense propugnaculum in arcis modum existat. Et haec in septentrionem Danubio et Savo opposita sita est.


48. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

esse diximus, alia civitas adjacet a jugo ipso ad Danubium usque fusa, sicque inclusa moenibus in rotunditatem aliquot angulorum, prout ripae ejus conditio exposcebat circularis, ab ipsa summa civitate et arce ductis, ut in duobus ejus extremis angulis juxta aquas ripense propugnaculum in arcis modum existat. Et haec in septentrionem Danubio et Savo opposita sita est. Declivia jugi orientalis, ubi sunt portae civitatis superioris, et meridianam


49. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

heggye etiam nunc appellatur. Ab indigenis, qui sermone Illyrico utuntur, slauni, vocatur Biograd, hoc est gloriosum sive famosum, a virtute militum, ducumque, qui in praesidio ejus succisivis temporibus manserunt ab amisso Zmiderovio et Rascianorum imperio. Jam postremi scriptores Belgradum nominant a vicinitate Illyricae dictionis Biograd. Ubi notandum est, quod hae nationes Illyricae ut plurimum sedes


50. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Danubium, abscissa fronte est, et leniter ab imo eminet, caetera in longum tractum porrectum, totum fastigio ac tergo planum est et late fusum, nec nisi solis vineis et fructifera arborum per magna spatia circum excultum. A radicibus ejus exit planities, veluti animantis cujuspiam inferius labrum, duorum circiter millium passuum secundum ripam longa, vix vero dimidium lata, eaque penitius in flumen abiens, multum et humilis et


51. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

circiter millium passuum secundum ripam longa, vix vero dimidium lata, eaque penitius in flumen abiens, multum et humilis et depressa sic, ut minimis etiam incrementis Danubii summergatur. Zmiderovium urbem summa hoc loci excipit ripa. Ejus autem urbis forma triquetra est, longior quam latior, altis moenibus ac XXX. circiter turribus rectis, quadratis, aequalibus et dimidiatim foras prominentibus, interiore in vetustum morem patentibus


52. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

quam hisdem locis visis et peragratis. Igitur quum a Belgrado ad oppidum Niis, qui tractus еa via, quam nos egimus, tota sit latitudo Mysiae, nullum aliud flumen vidimus, praetereoque illud, quod Moravam incolae vocant, visa etiam ejus eruptione in Danubium ad Zmiderovium, sub ipsis poene moenibus e regione orientis, quo loco Tricornium ponit Ptolomaeus, sine dubio in eam veni fidem, ut et hic Morava Moschius sit, et Zmiderovium Tricornium.


53. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

fuit nomen huic civitati Tricornio, quod in triangularem sive tricorneam figuram sit condita, quemadmodum jam memoratum est superius de Zmiderovio. Nec id, ut asseram praesentes muros eos esse, quos olim Tricornium habuit, verum in ejus fundamentis superstructos fuisse a Mysiae regulis nequaquam eo inficias, et affirmare etiam facile audeo, id sese sic habere. Jam considerata positione Teutoburgii, Ostii Dravi, Cornaci, Acuminci, Rittii et


54. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

in qua olim, antequam a Turcis ad nos transierat, habitabat. Qui Paulus homo erat, ut scis, e Rascianis oriundus, et quum ob virtutes bellicas, quibus insigniter pollebat, tum ob fidem in regem nostrum non vulgarem, dignus certe est ut ejus vivat memoria. Ut enim non obscure vixit, meritoque inter ductores belli relatus fuerat, ubi etiam obiit clara et memorabili morte, clade Joannis Cocianeri in Comitatu Valco apud arcem Ivancam, quae erat ante, quam a Turcis capta est,


55. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

pagum, vel quod sit alio translata, vel terra obruta, diligentius illam deinceps observavi, et comperi rem ita esse. Porro eadem via constrata est lapide non quadrato, neque grandi, sed communi et mediocri, eoque qui ubique obvius fit. Ejus autem latitudo IX. est passuum soliti humani incessus, nec alibi uspiam partem vel frustum illius integrius et exactius vidimus, quam in exitu ab oppido Niis, quod erat longum passus circiter CXL. In


56. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

facultas fuisset data. Nam passim et fundamenta veterum murorum e terra prominentium ostendit, et oppidanorum rara fere domus est, quae aliquem non habeat lapidem Romani operis indicem. Verum non ultra ibidem immorati, quam tres ultimas ejus diei horas, quo appulimus, et noctem insequentem, prohibiti interim etiam a comitibus itineris, ne pro arbitratu nostro vagaremur, vix haec pauca corripuimus verius quam collegimus. Igitur omissis his,


57. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

etiam a comitibus itineris, ne pro arbitratu nostro vagaremur, vix haec pauca corripuimus verius quam collegimus. Igitur omissis his, redeo ad Niis, quod deinceps Nessum cum antiquis nominabo, situmque ejus pro virili parte mea describere conabor, sed paulo posterius, ubi prius totius hujus ipsius orae, qua processimus a Belgrado, positionem demonstrabo, consideratis montibus, campis, fluminibus, et aliis, quae huc facere


58. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

attigerint, inde a Scardo ad meridiem ducti, in Pontum supra Mesembriam civitatem desinunt. Caeterum ubi Scardus a Bebiis Albio contiguis recesserit, quicquid est per Dalmatiae regiones, per Boznam, Herzegovinam et demum in reliqua ejus plagae Illyricae montium usque Belgradum et Zmiderovium et medios cursus fluminis Moravae, hoc totum Scardi est, teste eodem Ptolomaeo in tabula N. Et hucusque, quemadmodum antea dixi, eum ramos per tot regiones extendere, progressus,


59. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

progressus Izcare amne, qui Ptolomaeo Ciabrus Izcar amnis ciabrus olim dicitur, a conjunctione Haemi prohibetur. Verum ad Nessum redeo. Civitas olim fuit non incelebris, si et situm ejus consideres, et ruinarum cumulos, eique fuit nomen Nesso secundum Ptolomaeum ab amne Nesso, qui eandem positionem et cursum habens, quem etiam Morava, oritur in Orbello monte, qua est meridiei oppositus, flexusque inde ad orientem per


60. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

tempore Ulpiani suppresso nomine Zophiae successit. Fluvium autem habet bipartito divisum propter molendina, quae intra urbem posita sunt, et ab ipsa urbe nomen obtinuit, magnus non est, nisi quum imbribus intumescit. Nos alterum ejus cursum in urbis limine, sicca rota pene, alterum parvo ponte pertransiimus, oriturque in jugis Vitossae montis et in Ciabrum cadit paulo infra civitatem. Verum hinc XII. profecti Augusti ad milliare 12.


61. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Viae publicae locum in montibus deligunt eminentius imminentem, sic, ut et viam ipsam habeat sub oculis, et latissime quaque versus commode possit prospicere, in eoque casula straminea constructa, unus dumtaxat homo excubat. Nec aliud ejus officium est, quam ut ubicumque vel in via vel in sylva viderit homines, tympanum pulsat, innuitque eo signo hominibus memoratis, animadversos esse ab excubiis. Jam si forte fortuna quopiam loco latrocinium fuisset commissum,


62. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

in Mysiam, et hinc in Thraciam, freti ejusmodi praesidiis, commeabant. Nec nos, puto, fallit ista conjectura, Strabo enim in VII. de hoc ipso facit mentionem, quum de Strymone amne loquitur, ad quem Philippus eandem urbem condiderat. Ejus verba haec sunt: Quoniam Philippus eximio captus studio, ut haec sibi loca vendicaret, maxima ex metallis et reliqua locorum ubertate vectigalia constituit. Ego hic Pantaliam municipium Pantalia. fuisse


63. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

hospitari malo conductorum ingenio non fuimus permissi. Mediam tantum pertransivimus. Verum quantum parvo spatio temporis eandem urbem perspicere potuimus, quod praetextu annonae vespertinae comparandae extorsimus, et pauxillum in altera ejus parte, qua exieramus, moram traximus, pulcherrimo iu loco, in latissimis campis et fertilissimis sita est. Turcis vocatur Philibé, Thacibus, Bulgaris et Рhilibé. reliquis linguae illyricae


64. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

cavum extare, ac videri murorum summersorum summitates, ipsumque monasterium divae Mariae virgini fuisse dedicatum. Monachi intus existentes expertes fuisse periculi. Aliud, quod in arcis loco erat, quum jussu Turcae demoliretur, quo ejus ruinis aliud quippiam aedificii conderet, LXX. ex iis, qui sacrilegis manibus domum Dei frangebant, subitis mortibus per intervalla dierum, dum instant operi, fuere prostrati; miraculo apud Christianos utrumque habitum, et mandatum


65. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Vicus, quo civitatem transgressi sumus, utrinque mercatorias stationes, promiscueque omnium artificiorum officinas et cauponantium tabernas, cum macellis et hortensium rerum cumulis totus erat refertus. Accesserat, quod et pavimenta ejus altius, quam pro urbana munditie et conditione temporis, adeo erat luto obrutus ac foedatus, fuligineque et fumo omnia circum denigrata, ut obturatis naribus praeterierimus partem ejus non ultimam. Alluit autem Philippopolim


66. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

totus erat refertus. Accesserat, quod et pavimenta ejus altius, quam pro urbana munditie et conditione temporis, adeo erat luto obrutus ac foedatus, fuligineque et fumo omnia circum denigrata, ut obturatis naribus praeterierimus partem ejus non ultimam. Alluit autem Philippopolim Strymon fluvius, qui ortus in Haemi montium jugis, quo loco idem recedit ab Orbello, quae juga antea dixi, summa haberi, labitur per campos Philippicos, lato alveo, aquis limpidis et


67. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

jugis, quo loco idem recedit ab Orbello, quae juga antea dixi, summa haberi, labitur per campos Philippicos, lato alveo, aquis limpidis et piscosis, primumque ipsam urbem Philippos sive Philippopolim attigit dextro latere, suburbiis ejus in sinistra relictis, ubi ligneo ponte, eoque longo transitur. Inde remotius ad sinistrum latus a via publica evagatus tribus milliaribus nostris, postea in eandem revertitur, in qua Muztaffae ponte lapídeo, eoque praeclari operis


68. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Mustaphae pons. faciam. Pons longus est passus CCCXXV., latus VIII., altus sesqui hasta velitari in medio, ubi est altissimus, quia ad utrumque caput in declive pendet propter ascensum ejus faciliorem et pluviarum ex eo decursum. Fornices habet XXI. A mediis alias aliis omnes minores. Caetera, ut alius, qui est in amne Topolniza ultra Philippopolim, nisi quod ripae alvei pontis cornua sustinentes, et dextra et sinistra


69. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

quanta est pontis longitudo, fundus fluminis supra et infra ipsum pontem confixus est creberrimis vallis, et glarea exaggeratus in tumorem non impense altum, sed eo tenus, quo quum subita fluminis incrementa ingruerint, fundamenta pilarum ejus denudare ac subruere non valeant. Ab utroque autem latere vicum habet, et Trajanae viae jungitur, quae summo studio tenetur, et identidem reformatur. Vocatur autem Muztaphae pons ab authore Muztapha. Hic enim Bajazitti principis


70. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

dextra ora viae publicae sive Trajanae praefatorum montium ima foecundando, exspatiatus, ad Philippopolim in eandem viam redit. Ibi deinde inter urbem et suburbium accepto ponte ligneo versus Haemum ad sinistram recedit, qua per majora ejus planitiei spatia egressus, et longe lateque divagatus, denuo in memoratam viam majore jam sui et nomine et existimatione revertitur ad Muztaphae vicum, ubi et pontem hujus nominis a conditore ita nuncupatum subit. Post iterum repetito


71. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

etiam caniculae fervoribus luto ea vita foedatur. Nomina autem Strymon tria habet: Hoc primum, quod et Graecis et Latinis commune est. Secundum Mariza, quod illyricum est. Tertium Mericz, quod turcicum. Caeterum, quum hodiernum ejus nomen recentiores quidam authores Hebro ascripserunt, Marizam appellantes, minime edocti recte, quandoquidem et Graeci, et Turcae, et quaeque aliae nationes inibi incolentes Hebrum id temporis Ergienem vocent, tum illi a Ptolomaeo


Bibliographia locorum inventorum

Vrančić, Antun (1504-1573) [1553], Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica (), Verborum 10368, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [word count] [vrancicaiter].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.