Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: defuit

Your search found 92 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 26-35:


26. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

dum fortuna, non autem uirtute, insperatum dignitatis gradum consecuntur, obliti domesticae humilitatis, nimiumque fortunae, cui sese permisere, elati fauore, his per insolentiam praestare nituntur, quos merito colere deberent. Caeterum non defuit suspitio Petrum quum ab ipsius inimicis, tum ab his maxime, qui regulo aduersabantur, non modo praetextu insanie regiis submotum fuisse comitiis, sed etiam, eo quod ob salutis beneficium regulo uicem redditurum fauturumque putabant. Qui quidem, tametsi opibus suis ac fauore nondum, ut dictum


27. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 111 | Paragraph | SubSect | Section]

res hostium animos uehementer solet excitare. Quod ubi Valachi animaduertunt, ocyus Polonorum iter praeuertere statuunt, atque ante quam Poloni ualle ac saltibus excedant, in eorum impedimenta irruere, iussis Hungaris Turcisque extremum fugientium agmen carpendo turbare. Non defuit consilio fortuna. Nam Valachi regionum notitia celeriter susceptum iter per diuortia emensi, Polonorum impedimenta partim ex aduerso his oblati, partim a latere inuadunt et, ne quid terrori deesset, quidam e iugis montium decurrentes missilibus


28. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

oppositi egregie pugnabunt. Quare inducite tandem in animum uos intra pelliculam, ut dicitur, continere, et discite mercatori imperium conuenire perinde ac asino ephippium! Caeterum neque Zancano animus ad respondendum defuit ― his enim uerbis eum tunc usum ferunt: etsi senatus Venetus nihil magis optet, quam ut rex pacem et amicitiam a parente eius institutam, deinde ab ipso renouatam, atque tot annos a Venetis integra fide cultam, conseruet, tamen si pergat lacessere, Venetis quoque nec opes, nec animum


29. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

equites partamque uictoriam esse, pedites Hispanos solos, ab equite desertos, in acie adhuc stare non pugnandi ardore, sed fugae desperatione. Quae dum inter suos dux armis insignis agit, telo e tormento ab incerto auctore emisso ictus concidit, quamquam eo tempore rumor non defuit Castonem a Vasconibus, popularibus suis, per iram interfectum, quos sane segnius signa inferentes pugnamque remittentes ferro ac uulneribus in hostem redigere coeperat. Porro Vascones, quemadmodum et Hispani, eius ingenii sunt, ut facilius blanda oratione quam ui ad


30. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

Constantinopolim misit, ubi audiuit urbem annonae caritate laborare, dato suis mandato, uti praetorianis, praesertim gregariis militibus, triticum minimo precio uenderent. Quo facto nec patri gratuitis largitionibus suspectum se praebuit, nec illi defuit, unde stipendium militibus suis et caetera necessaria suppeditaret. Qua profecto benignitate adeo praetorianorum uoluntatem promeritus est, ut eum omnes fere imperio dignissimum propalam praedicare non dubitarent. Cui quidem, praeterquam quod aduersa praelii fortuna potius miserationem


31. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

Aluianus saepius uictus atque profligatus abisset, Veneti tandem tot aduersis infracti consiliis belli depositis ad pacem petendam animum adiciunt, statuuntque Maximilianum, grauem finibus suis accolam, auro, quando armis nihil prospere cederet, aggredi. Nec consilio fortuna defuit, quamquam Maximilianus non tam auidus quam indigus pecuniae erat, quippe quam inconsultis sumptibus ita absumebat, ut ei stipendium militibus dandum nunquam fere suppeteret, unde expeditiones magno conatu susceptas inopia stipendii saepius omittere


32. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

terrarum Turcaico imperio adiunxit, audacia pugnandi longe superauit, uictoriis prope aequauit, nec Omurathi proaui gloriae cedit. Ille pluries collatis signis cum hoste dimicauit, hic pluribus prouinciis subactis rem Turcaicam auxit. Coeterum nec morienti Selyni cura in posteros defuit: nam ne mors eius tumultum in regno excitaret, aliquot ante quam interiret diebus, sentiens se iam deficere, filium Salamonem ex Caria, quam sane prouinciam cum adiacentibus regionibus illius cultui attribuerat, acciri iussit. Qui nondum parentis morte palam facta


33. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsum depresserit, is a Deo extolletur, qui uero per arrogantiam nimium sibi attribuerit, in ima deturbabitur. Maximum autem rei incipiendae momentum est, ut quod acturus sis, Deo propitio agas. Porro quae iuste incoeperis, ea secundum ius fasque euentura sunt. Nunquam enim Deus iustae defuit uindictae. Quum igitur Deo auctore bellum incipiamus, qui dubitare de euentu possimus, quum praesertim armis, equis, pecunia, militum numero, ac robore omnes fere Christianos reges superemus? Nec claritudo nominis Hungarici ulli uestrum quicquam terroris incutiat: una cum


34. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 278 | Paragraph | SubSect | Section]

Sauus illic a Turcis ualido ponte iungitur; exercitus flumen transmissus ad Sumonium considet; Taurunum undiquaque acriter oppugnatur; Bathorius Turcas reprimit. Misso igitur duce Achimate, qui Europeis copiis praeerat, ut Sabactium aggrederetur, non defuit fortuna incoepto, tametsi haud paruum militum numerum in urbis oppugnatione amiserit. Nam Hungari, qui in praesidio oppidi erant, ubi uiderunt Turcas ad moenia subisse, admoto igni uariis tormentis multos Turcarum et promptissimum quemque interfecere. Et quum pauci admodum, sed delecti


35. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

imbelles esse, et praedae expositos, consilium inierunt, ut urbem prius direptam, alienae subiicerent potestati. Quae coniuratio, cum per quosdam ciues, qui senserant id agi, annuntiata esset Rhacusano senatui: in re trepida ciuitati non defuit consilium. Nempe milites scelesti consilii participes, per speciem expeditionis extra urbem ablegatos, posthac urbem ingredi non permiserunt. Itaque urbs incolumis ab intestino hoste conseruata. Verum fugatis mox ab externo hoste


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.