Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnem

Your search found 1574 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 46-51:


46. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

omni barbara merce refertum, intrant, diripiunt, distrahuntque omnia; pictis tapetis, uersicolori ac serica ueste, pannoque hircinae lanae, quem zambilotum dicunt, et omni alia pretiosissima merce se onerant. Caetera, ferre non ualentes, cum tectis supposito igne comburunt, praedamque omnem ad naues referunt. Imperator ditata classe ad reficiendas naues in hiberna Methonam se recepit: brumae enim tunc erat tempus, annique pars saeuissima. Nec Methonae illi multos dies manere licuit. Motus enim crebris rumoribus, qui de


47. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Imperator, oneratis praeda nauibus, ad quandam insulam desertam ac portuosam, quam nunc Sanctam Panaiam uocant, quae inter Chium ac continentem sita est, se recepit. Ibi omnem praedam exposuit, elegitque tres quaestores ex praefectis nauium, duos Venetos, tertium Dalmatam, quem morem etiam creandorum quaestorum semper tenuit. Quaestores uero primum decimam totius praedae, iuxta antiquissimum morem Venetorum imperatori dant;


48. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et ad summouendum eminus hostem necessariis, iuuarent. Cardinalis ac imperator cum reliquis principibus oratoris uerba benigne accipiunt, et ad impetranda quae petebat bene sperare iubent. Insuper ualidissimam classem uiris atque armis optime instructam ostentant, affirmantes ad omnem nutum regi Persarum ubique praesto esse futuram. Itaque dimisso oratore se ad agendum, quoad per tempestates liceret, praeparant. Est ex parte occidentis oppidi Sancti Petri, de quo supra mentionem fecimus, Termerium, Myndiorum promontorium, multa milia passuum in mare excurrens uersus Coum


49. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

habitatas, nunc desertas, tantum aquis cisternarum ueterum abundantes, se contulit. Ibi expositi captiui posita hasta omnes uenduntur. Reliqua praeda absque sorte militi concessa est, quod etiam imperator in reliquis excursionibus semper seruauerat. Itaque quaestores iam ex consuetudine pecuniam omnem diuidunt. Deinde quarta die imperator in Clazomeniorum agro copias exposuit, ad locum qui nunc caput Stilari dicitur. Clazomenae oppidum fuit in fine sinus Smyrnaei positum, Anaxagora ciue suo, qui Archelai phisici


50. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

causam profectionis earum ignorans, Coriolanum Cepionem et Petrum Tholemerium, Dalmatas praefectos, cum duabus triremibus illuc mittit, quibus mandat, ut reginam adeant, suoque nomine eam salutent, et, si res exigeret, imperatorem cum classe ad omnem ipsius reginae uoluntatem uenturum polliceantur; deinde, si quid noui in illo regno esset, ut ad se celeriter redeant iubet. Interim dux Cretensium


51. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uero lapidibus et glande plumbea tormentis excussa hostem affligunt, telaque cuiusque generis ingerentes multos uulnerant. Et quoniam nostri tecti ac muniti, hostes autem ad omnem ictum expositi proeliabantur, nec aliquod telum a nostris in confertissimos hostes in cassum mittebatur, multi hostium cadebant. Igitur hostes multis occisis, pluribus uulneratis, nostris liberum locum relinquentes, terga uertunt. In hoc certamine Turcorum circiter quingenti


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.