Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnem

Your search found 1574 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 979-993:


979. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

fronde queas extollere matrem,
Finge animo quodcumque vales et concipe maius
Mente Bonum, suave et pulchrum, quod summa Tonantis
Moliri possit virtus, quod compare semper
Multiplica argumento, donec perspexeris omnem
Consumptam numerorum artem. Proh! Quale venustum,
Dulce, suave bonum, mirumque exurgeret inde!
Quo multo minor iste, meo qui clauditur horto
Est decor et gustus. Virgo tamen omnibus istis


980. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

divina soror, cui Omnipotentia nomen.” 6.
Haec vero sic orsa loqui: “Mihi limite nullo
Definita viget, nullo mea fine potestas
Circumscripta, omnem iubeat quem summa voluntas
Prodit in effectum: tellus, mare, sidera, caelum,
Denique quodcumque est quod non fuit ante, laboris
Sunt documenta mei. Quamvis quod quaerimus istis
Omnibus est maius, tamen hoc


981. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

semper stolidus Iuda; modo caecus in ipsum
Insurgis solem, cuius levis umbra fideli
In servo Aegypti conservatore placebat.
Si bove signatum Pharia colis improba vatem
Posteritas, cur non signorum ingentibus omnem
Implentem radiis orbem, generique faventem
Divinum Hebraeo iuvenem verique fatorem
Et Numen sub carne latens factisque probantem
Esse Deum, nullo cultu, non laudibus ullis
Provehis;


982. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Praesentanda fuit, Davidis ab urbe sacerdos
Buzides Simon, quem Phoebetide remoto
Herodes prima voluit fulgere tiara.
Simonis siquidem Mariamnes gratia natae
Tanta fuit tantusque decor talisque per omnem
Iudaeam formae rumor, lasciva cruenti
Cuius amor potuit succendere corda tyranni.
Et licet istius castas scelerata potestas
Damnaret leges; solii sed honore putasset
Quod tantum


983. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Humore et verno vestiri cortice ramum.
Ignarus quid agat, pallet, timet atque trementi
Corpore Iosippus curas consumit inanes.
Consilium quo signa premat vitetque iugales
Virginis agnatae taedas inquirit et omnem,
Si qua parte locus latebrae, circumspicit aulam.
Ut tamen occurrit menti, caelestibus ista
Auspiciis peragi et divinum Numen apertis,
Singula dum librat, cernit disponere signis.


984. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Plaudebant hilares mystae totamque per aedem
Sancitum caeli auspiciis hymenaea sonabant.
Iosippum spectare omnes perque atria laeto
Murmure felicem, tantis vulgare maritum
Electum signis, cuius superantibus omnem
Fortunam voluit Numen concurrere taedis.
Excipiunt humilem vultu summumque minores
Ante patrem statuunt mystae; cui praesul amico
Ore favet caeloque dato gratatur honori.
Ille ut


985. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Quo mox accedere visus
Ipse manumque sibi praesenti extendere Sponsae
Iussus, humi fixo cunctatur lumine dextram.
Cumque iterum palmas ad foedera posceret Hymen,
Dat pavidam retrahitque manum fususque per omnem
Humor abit frontem pariterque trementia molles
Ora rigant lacrymae, taedas non velle fatentes.
Nec tamen evigilat, sed semisopitus in auras
Corpore sublatus medio, suspiria anhelo
Ore


986. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

et roseo vultu chlamidisque decoro
Tegmine perculsae referens nova nuntia nymphae
Inquit: “Ave Maria, Charitum te copia plenam
Efficit et tecum omnipotens amat esse Tonantis
Maiestas sexumque tuum felicior omnem
Una praeis mulier.” Virgo his adversa salutem
Ore datam sub corde agitat nilque ipsa reponit.
Illa novum, prius idque suis numquam auribus haustum
Librat Ave mirumque iubar mediaque coruscum


987. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

cunctis populis saeclisque puellam.
Ille animi largus donorum ingentia fudit
Nomina quae potuit rerum suprema potestas.
Sitque suum toto sanctum, sit amabile mundo
Nomen; ab hoc siquidem populum se mitis in omnem
Effundit pietas, legis praecepta timentem.
Ostendit quod robur habet sua dextera, postquam
Aut affixit humi, tenues vel sparsit in auras
Vota superborum. Ruit hoc ultore potestas


988. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

hortorum facies non sustinet auras.
Haec mage flava Ceres, praestantior arva Lyaeus
Occupat et pressis melior despumat ab uvis.
Hic orituri olim terrena e matre Tonantis
Praescia, communi ne vultu occurreret, omnem
Explicuit festivi oris natura decorem.
Hic regum domus, hic patria est et stirpis origo
Iessiacae, hic prima postremus origine fructus
Nobilior: proprio hic manavit purior unda


989. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Thetis et adversa Cyprum mare spumat in area.
Praetereunt Casium, clarum Iove praeside montem,
Pompeio fatale iugum, Ptolomee iubebas
Quo tantum truncare caput; qua fronte piandam
Censuit infelix omnem Pharsalia culpam.
Succedunt tumulo Magni, quem forte docebat
Fama recens, tantis sed fama sonora triumphis,
Pulvis erat bibulaeque cinis commixtus arenae.
Et titulum ambusto duxit quem stipite Cordus,


990. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

dabunt per litora pisces.
Desertae cernent valles et inhospita Iudae
Culmina, ieiunas dape deficiente, sequentum
Milia quinque virum (numerum nec fecerit infans
Nec mulier) saturare animas: ubi quinque per omnem
Partiti populum panes pleneque soluta
Esurie, collecta gulam superantia stabunt
Undecimo plusquam Cereris fragmenta canistro.
Tartareos hostes, homini insidiantia semper
Orci


991. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


In cunctos hominum superumque Tonantis amores)
Intuituque sui potius quam totius ergò
Humanae sobolis, dulcis crudelia nactus
Verbera sustineat; tanto graviore ferebat
Supplicium poena, rabiem quod funeris omnem
Plus sibi, quam toti mundo prodesse notaret.
Insuper et natum novit cum patre Tonantem
Maiestate parem, flagri servile ferentem
Opprobrium, penetrare potens magis omnibus una,
Quam


992. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

37.
Ultima restabat matri, contorta doloris
E pharetra cuspis, qua nulla potentior, unum
Excipias mortis perimens si corpora telum.
Iamque suis omnem pharetram vacuaverat armis
Ipse dolor, cui sola necis remanebat arundo;
Hanc etiam matris damno torquere paratum
Non patitur vibrare Deus, ne sole sepulto
Extinctae tellus Phoebes splendore careret.


993. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Flaminis accepti rivos, praesentibus orsa
Christicolis: quo fonte ipsi quos spiritus idem
Afflavit, primi lymphas hausere sodales.
Hac authore novae praeconia legis eadem
Iussa tonare die: nati doctrina per omnem
Intonuit Solymam; doctis praeconibus ipsa
Officium fidae praestare valente Magistrae.
Lux eadem summum, MARIA suadente litantem
Vidit Discipulum Cepham; sibi credita primum
Qui tunc


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.