Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: memoria

Your search found 353 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 248-253:


248. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

intueantur et quasi exemplaria quaedam prae oculis habeant, quae imitentur. Qui enim illustrium virorum monumenta litteris committunt, non modo famae eorum, quos laudant, verum etiam et potissimum legentium utilitati consulere debent. Utilissima autem esse censetur ad virtutem capessendam eorum memoria, qui virtute eximii nos antecesserunt et praeclara probitatis vestigia, quae imitaremur, reliquerunt; nam longe facilior est atque certior per aliorum, maxime sodalium populariumque atque gentilium, exempla quam per praecepta et disciplinae leges hominum ad virtutem animos alliciendi ratio.


249. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

volunt, huiusmodi faeditatibus corrumpantur Tandem, ut multos, ne longior sim, praetermittam, Nascimbenus Nascimbenius in epistola, qua commentarium suum in Tullii De inventione librum Ragusino senatui nuncupat: Multae, inquit, adhuc extant vetustate temporis rerumque gestarum memoria nobilissimae familiae, ex quibus fere singulis plurimi ingenio, doctrina consilioque praestantissimi, tanquam ex equo Troiano viri prodiere et hoc tempore florent multi gloria virtutis... 3 Nulla igitur, uti dicebamus, de studio litterarum Ragusii olim ac per aetates singulas


250. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

e suis civibus incolisque viros complecterentur. Sola fere urbs nostra non modo caeteris usque adhuc nationibus ignota, sed parum sibi ipsi cognita, fere sine nomine, sine laude, quia sine laudatore fuit. Hinc res civium nostrorum per multa secula bene gestae ex hominum memoria exciderunt, quia nempe scriptores illis laudatoresque defuerunt. At vetus est et ad multos pertinet huiusmodi negligentia, unde poeta merito conquestus est:
Vixere fortes ante Agamemnona
Multi, sed omnes


251. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

certam novimus aetatem, sed alphabeti ordine servato cuique locum dedimus, quem litterarum ratio postulabat, quae optima id genus series disponendi ratio esse videtur. Sicut auteiri recentiores aliquot scriptores, quos vel ipsi novimus vel patrum, qui proxime nos antecesserunt, memoria floruere, a quibus res eorum gestas accepimus, ita et antiquissimos, quorum nomina in haec commentaria intulimus, si paucos excipias, nemo ante nos laudavit. Mediae aetatis viros, etsi non omnes a summis etiam viris commendatos, exhibemus. Nonnulla sane hac


252. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

Quod aliis multis doctissimis viris sive temporis marmora et aera consumentis iniquitate, sive hominum incuria evenisse saepe conquestus sum, id ipsum quoque clarissimo poetae Christophoro Liliato accidit, ut nimirum nobilissimae eius lucubrationes deperirent et nomen egregii viri ex hominum memoria tantum non excideret. Ragusii natus est civilis ordinis parentibus, honesto satis loco, e Liliatorum, vulgo Gigliati, gente paulo ante patrum memoriam extincta. Ipse tamen Christophorus, teste Paschale de Primis in epistola, qua ei


253. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 2_560 | Paragraph | SubSect | Section]

faeminarum perfectam absolutamque Latini idiomatis rationem calleat, praesertim in ea regione orta, in qua vulgi sermo Latino cum eloquio nihil habet commune. Hinc vide, qua laude etiam in serae posteritatis memoria celebranda sit soror Nicolea Restia in Divae Mariae Angelorum seu Sancti Michaelis, ut vulgo appellabatur, caenobio divi Dominici regulam professa, quae Ragusii nata, educata, toto vitae tempore versata, ita Latine loquebatur, ac si a matris uberibus una


Bibliographia locorum inventorum

Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.