Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nostra

Your search found 2087 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 639-674:


639. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

in hac maxime parte Europae, quam Pannonii et Turcae, eorumque accole ac finitimi incolunt, carptim assumpta literis mandare, quamquam aliarum quoque nationum res, ubicunque nos locus admonuerit, silentio non praetermittemus. Multa enim in Italia, Galiis, Hispaniisque nostra aetate gesta sunt, quae si qualicunque stylo memoriae proderem, opere precium me facturum putaui. Nempe ac si unquam alias, his temporibus uidimus malis consiliis non modo res publicas regnaque commutari, sed etiam


640. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

externo impositum submisse ferre cerneret? Sed nec finitimae gentes, belli gloria nobis haud quaquam pares, aliis quam suae linguae principibus parent. An Alemanus suae nationi non imperat, num Poloni unquam alium regem quam Polonum habuere? Nonne Boemi nostra memoria Matthiam Chugniadem, quem Italorum assentatio Coruinum uocauit, pene in solio collocatum aspernati sunt, ei puero Vuladislauo, Andreae Casimiri filio, cuius aetas alienae tutellę quam regno aptior erat, quod eiusdem linguae esset, antelato? At profanis duntaxat


641. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

uiri Hungari, sacerdotum collegium, cui eiusdem ordinis ac nationis homo non praesit? Taceo ipsam sedem apostolicam urbemque Romam, commune omnium gentium, praesertim Christianarum, domicilium, ubi aetate nostra, quod quidem neminem uestrum latere puto, non nisi Italus, aut a pueritia in Italia educatus, quum et in aliis regionibus uiri Christiani huic muneri idonei reperiantur, pontifex maximus creari potuit. Quoniam et Romam, Italicam urbem, utpote in Latio positam esse perhibent,


642. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsum patrum, ex quibus pontifices fiunt, maiore ex parte ex Italis constare certum est. Nam satis consentaneum esse uidetur lupis lupum, et ursis, ut dicitur, ursum praeesse. Quanta praeterea non modo laudis, sed etiam utilitatis nobis accessio est futura, si finitimae gentes, queis fortuna nostra inuidiosa semper fuit, cognouerint Hungaros suo regimini satis idoneos aduena principe, cuius consilio ac arbitratu regantur, non indigere; propterea quod hi solent, siue id ad animum, siue ad corpus referas, externam opem quaerere, atque alienae sese


643. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

quenquam uel longissima attingit cognatione? Atque ut iam finem dicendi faciam, cui rursus ex hostibus nostris, si sententiam meam comprobaueritis, maximum non iniciemus metum? Neque enim fiducia nostra in creando indigena rege parum finitimorum animos a belli deterrebit cogitatione, utpote queis eo facto demonstrabimus nec in Hungaria uiros deesse imperio dignos, et cum Matthia, Iani Chugniadis filio, Hungarorum uirtutem non esse extinctam. Quod si aduersarii nostri nos in


644. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

destiteris, fraternum certamen erectis animis prospectabunt, mox uictum, aut aliqua ex parte attritum aggressuri. Turcae enim nihil aliud animo agitant, quam ne Christianis dissidentibus occasioni rei gerendae desint. Neque enim tantum suis armis, quantum nostra confidunt discordia, qua quidem fręti Thraciam primum occuparunt, Macedones deinde, Graecosque ac Epirotas subegere, et demum Illyricos, progenitores nostros ― inde enim Boëmi ac Poloni originem ducunt ― bona ex parte superarunt. Nam quicquid Illyrici intra


645. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam ignaui hostis felicitas uictis esse formidolosa. Quapropter edocendos uos esse existimaui Hungaros non sua uirtute, sed, uenia patriae maiestatis dixerim, patris mei incuria Austriam occupasse. Nam quotiescunque, ut plaerique uestrum experientia ipsa nostis, gens nostra pari numero cum Hungaris conflixit, nunquam ferme inferior extitit. Quod profecto cum saepe alias, tum hoc ipso Austriano bello declaratum est, quum dux Saxonum parentis mei auspiciis aduersus Hungaros militans Franciscum Aragonium, Matthiae Chugniadis uxoris fratrem, ac


646. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

conscelerato. Arcete a faucibus patriae furiosi prędonis impetum, contundite in caedem nostram ruentis feritatem. Non iam de regno aut gloria Alberthus certat, sanguinem nostrum, eo quod ei fratrem praetulimus, in ultionem haurire cupit. Ostendite illi, uiri Hungari, suffragia nostra in creando rege non coacta, sed more a maioribus nostris tradito libera esse debere, nisi forte ius nostrum armati ac plures aduersus pauciores tutari per ignauiam minime audemus, quum hostes nostri, uirtute nobis haud quaquam conferendi, ad uendicandum sibi, quod nostri iuris est, satis


647. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

diuisi principatus, has demum occupauere sedes, dum hos modo, modo illos separatim agrediuntur ― atque iccirco nostro et optimo sane iure hoc regnum ab Hungaris esset reposcendum. Attamen, ne ueterem et nobis communem cum Boëmis quoque causam persequar, praetermissis quae multis seculis a nostra remota sunt aetate, recentia et que priuatim ad me attinent attingam. Ni in Pestanis comitiis rex a principibus Hungarorum fuissem dictus, clamoribusque omnium ordinum confirmatus ― humanis nempe uocibus latentis animi habitus indicatur - nunquam uos in Hungariam


648. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

designari mos est, rex appellatus sum. Atque inde, non sine diuino quidem, ut arbitror, nutu, uoces ille puerorum acclamantium et nomen meum, dum rex nuncupor, in coelum tollentium fuere, quandoquidem Deus infantium uocibus suam plerumque denuntiat uoluntatem. Pro nostra igitur, milites, iustissima possessione pugnaturi, quam uobis non quidem Vuladislauus frater, cui perinde ac maiori natu uel cedere haud indecorum esset, sed Matthiae regis uxor, foemina ambitione simul et amoris ardore furens, eripere conatur, praesenti animo


649. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

cesserimus, nulla est futura. Quae enim uenia sperari potest ab hoste iniuria lacessito, et eo natura ipsa crudelissimo? Etenim non latet uos Hungarorum in deuictos feritas. Quam quidem saepius quum caeterę nationes ― quoniam hoc agreste hominum genus saeuitiam fortitudinem esse putat ― tum nostra gens, non quidem Hungarica uirtute, sed quorundam nostratium, ut scitis, proditione experta est, eo tempore, quo frater meus, puer admodum, Ioannes Casimirus cum Matthia Chugniade de regno certauit. Quum igitur pro regno ditissimo, quod nobis, ut dixi, a Deo destinatum est, pro gloria et


650. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

inuigilare oportet, quemadmodum, si quid maculae nomini Hungarico insederit, deluatur. Solet enim hoc ab inimicis frequenter ferri sermonibus Hungariam cubicularis lecti et fidei esse inopem. Non obstet igitur, uiri Hungari, ulla nobis cupiditas, quin ab inuidis notam maligne inustam fide nostra deleamus, inimicosque nostros uanos ac mendaces esse ostendamus. Libenter scilicet ea nunc praestando, quae, regno in ultimum discrimen ob intestinam discordiam deducto, a nobis neccessario promissa sunt. Eo enim tempore non tam dictu ampla ac speciosa quam


651. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

quod diuina ope protectis nihil non uel summis in periculis tutum. Rursus uana sunt mortalium arma, nullus maximi thesauri usus, inutiles militum ingentes copiae, omnia uel recte excogitata male cessura his, quos Deus uult esse destitutos. Quod profecto, quum saepe alias, tum nostra aetate in tribus, ut nunc est Italorum captus, opulentis Italiae imperiis, Neapolitano, Mediolanensi, et Veneto declaratum est, quorum mutationem, et miserabiles casus, quoad res susceptae permiserint, suo loco opportune narrabimus.


652. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

- uerum etiam se bonam imperii partem eo facto Turcis adempturum. Quippe arbitrabatur Bazethem fraterno metu nullam pacis conditionem ab se dictam recusaturum, legatos ad Lodouicum, Francorum regem, Turcam petitum mittit. Gallus, nondum enim, ut arbitror, Deus propter scelera nostra a Turcis auersus erat, ne Rhodiorum animos offenderet, negat se Hungaro, quod postularet, iure praestare posse, excusans Turcam haudquaquam esse sui iuris, utpote quem Rhodii per sese custodirent. Non ita multo post Innocentius Octauus, pontifex Romanus, et sibi


653. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

regioni illatas, caedes hominum, rapinas, pagorum uastitatem, sacrarum aedium incendia, raptus uirginum ac puerorum, caeteraque quae praedones et foeda factu, et relatu haud honesta in captiuos ediderunt, silentio tegam, ne ea narrando eleuem, quae sane miserrima omnium aetate nostra euenere, quum ignauia, tum dissensionibus principum Christianorum, qui quidem dum quisque alienae inuidet gloriae, nulla prorsus queunt coire societate, aut in communem hostem opportune componi. Centum prope millia hominum capta esse feruntur, nullo fere


654. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

audacia sua poenas dedit. Palo enim, nemine hoc supplitium deprecari audente, Bazethis iussu affixus est. Eadem nimirum seueritate Turcarum reges in suos, qua domini in seruos, imperium exercent. Caeterum quoniam de Turcis, quae quidem gens partim in Asia, partim in Europa latissimum nostra tempestate obtinet imperium, in pluribus huius operis locis mentio non modo facta est, sed etiam facienda, haud alienum uidetur eius gentis primordia et mores, atque quonam modo tantum imperium sit adepta, commemorare.


655. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

more cadere quam tergo hostibus dato undis ritu pecorum obrui? Quo cessit ille animus, uiri Turcae, quo transmisso Hellesponto Europae imperium concupistis? An iccirco hucusque progressi sumus, ut Bulgaricae genti, nostra ignominia, decus et gloria paretur? Non haec ducum adhortatio modo, sed etiam, ut saepe fit, salutis desperatio pectora Turcarum accendit. Itaque resumptis animis multo acriorem priore pugnam redintegrant, et sese iterato clamore in hostem inferunt.


656. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

multis, et his non postremis uiris notus ― nunquam persuaderi poterit me quicquam tale admisisse. Satis enim constat Christum, Dei sapientiam, suis non iussisse, ut alieni ritus irrisione, sed uitae sanctitate religionem tuerentur. Atque iccirco sicut non cogimus quemquam ad sacra nostra suscipienda, ita a uere religionis cultu ui aut tormentis deterreri nequimus. Quare nemo inimicorum meorum sibi persuadeat me ullo mortis genere proposito posse auerti a religione, quam et ipse Machometes, quem uos Dei nuntium appellatis, approbauit, asserens


657. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

Sforciae Mauri, qui aliquot annis Mediolanense administrauit imperium, horrendos ac miserabiles casus, tragoediaque quam historia digniores institutis inseruero rebus ― tametsi alterius exitum superius attigerim tantummodo ― quandoquidem ea res neque ab historia nostra tempore disiuncta sit, et Dei prouidentiam, assertorisque humani generis Christi illud dictum, quo affirmauit unicuique eadem mensura, qua quis aliis mensus fuerit, remensum iri apertissime comprobet.


658. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

eius dominari, me in durissimam redactam seruitutem. Quapropter ad tuam atque familiae nostrae spectat dignitatem, uti et genero paternum regnum, et filiae opera tua libertas restituatur. Quae quidem res non modo uiro meo, sed et tibi magno splendori atque additamento est futura: nobis enim nostra reddita libertate haud parum procul dubio ad tuas accedet uires, quandoquidem Mediolanense imperium nulli in Italia imperio opibus cedat. Atque rem haud factu difficilem es aggressurus: nam tyrannus ab omnibus odio habetur,


659. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

opibus cedat. Atque rem haud factu difficilem es aggressurus: nam tyrannus ab omnibus odio habetur, populoque Mediolanensi neque animus, neque uires, sed author ad sese a tyrannide liberandum deest. Per te igitur stat, pater, quin in libertatem uindicemur, et dignitas nostra magna cum gloria tua nobis restituatur. Alfonsus, rebus suis male consulens, a Carolo VIII. Galliarum rege in Siciliam fugere cogitur, ubi, regno in Ferrandinum filium translato, exul moritur. Lectis his


660. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

exoritur quibusdamque ignobilibus amnibus accaeptis per confinia Illyrici ac Macedoniae fluit, duobusque ostiis in mare euolutus insulam, in qua Lyssum oppidum nostra aetate, ut supra diximus, exędificatum est, efficit. Drilo uero, cui Slaueni a pestilenti eius aura Boianę nomen indiderunt, e lacu effluens Lygnistri, ad quem Doclea insignis ciuium Romanorum urbs


661. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 186 | Paragraph | SubSect | Section]

ui tenuerat pulsis inde iustis possessoribus, mortuo deinde pontifice amiserat. Neque enim licet per leges uectigalem agrum auferri ab eo, qui conduxit, aut eius successore, quandiu uectigal pendatur. Et quoniam nos huius uiri mentio admonuit, quo sane nihil immanius aetas nostra tulit, naturam et mores eius non praeteribo silentio. Neque enim minus operae precium puto imitanda memorare, quam quae cauere decet. Caesar Borgias, Valentiniensium dux, homo scelestus; Alexander VI pontifex improuiso


662. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

dimotus, ita illum, ne quid salute desperata ferox iuuenis grauius consuleret, uinculis liberauit, ut praedes acciperet, qui eum, quandocunque iussisset, sisterent, quem nisi promissores exhibuissent, pecunia regis arbitratu luerent. Non ita multo post Caesar, audiens in ea Hispaniae regione, quam nostra aetas Nauarriam nuncupat (inter Vascones et Cantabros sita est) bellum exortum esse, et inde illi uxor erat titulusque dignitatis, ocii impatiens eo confestim contendit, ibique a quodam Cantabro hoste dimicans interfectus est. Iulius Secundus, Romanus pontifex,


663. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

facilius induceret, coelitus sibi traditas seque a Deo missum aeque ac Christum satis efficaci fraude ementitus est, si non ex animi bonis et uera felicitate, sed ex terreno imperio ac praesentibus opibus exitialem sectam aestimare uelis: quandoquidem siue Dei in nos ira, siue nostra ignauia maximam orbis terrarum partem, non sine Christiani nominis dedecore ac detrimento, Machomethani armis occuparint. Sed Asiatici ut plurimum Helisophiae libros in precio habent, reliquorum scripta non magni faciunt. Inde ritus,


664. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

Commissa igitur cuidam ex amicis Trapezuntia satrapaea cum quinquaginta lembis per Euxinum mare enauigat, atque in Tauricam chersonessum, quo loci distantia patri eius in Europam aduentus minus suspectus foret, cursum dirigit. Eam regionem a Taphro, nobili urbe, Capham corrupta antiqua uoce aetas nostra nominat. Chersonesso, pulso inde patris praesidio, in potestatem redacta filioque suo atributa, Sarmatas Chersonessi accolas, quos nunc Thataros dicunt, sibi amicitia, affinitate cum his contracta, iungit: nam filiam Thatari regis filio suo in uxorem accaepit. Itaque ex


665. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam unica spes in armis relinquitur. Si me igitur uictorem reddideritis, praeterquam quod in tuto res nostrae collocabuntur, imperii assertor una uobiscum perpetuis laudibus ferar. Haud enim in patrem iniurii existimabimur, si, quod ipse eiurat et in nos merito conferendum est, uirtute nostra occupauerimus. Immo et ipse pater mutata sententia uictorem amplectetur, fortitudinem admirabitur, et demum imperio eum dignissimum iudicabit, quem fortuna in id fastigium euexerit. Natura enim cogente pater, modo animi perturbatione uacet,


666. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

― nam et ipse e corpore plebeorum erat ― tum cuiusdam Georgii cognomento Scythe improbitatem. Qui dum Tauruni in praesidio eques satis strenuus agit ― est autem id oppidum in confluentibus Saui et Danubii, ut supra demonstratum est, situm, Nanderalbam aetas nostra appellat ― forte una Turcarum equitum turma Samandria egressa praedandi studio agrum Taurunensem ingreditur. Distant autem haec duo inter se oppida uiginti circiter millia passuum, atque utrunque in ripis Danubii conditum, alterum Turcaicos limites, alterum Hungaricos


667. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

ad ducem suum trepidi conueniunt. Ille aduentu hostium nihil territus arma induit, conscensoque equo hostem in se uenientem, certamen haud detrectaturus, opperitur. Praeerat Sepusiensi turmae Petrus Petreius, ex ea regione Dalmatiae oriundus, quae inter Sauum et Drauum amneis sita aetate nostra Possega appellatur, patre Michaele Petreio, uiro longe fortissimo, natus, qui cernens Scytham ad pugnam per se ineundam haud imparatum admisso equo eum inuadit, spiculumque lanceae forte in latus Scythae, qua thorax ferreus inter se non coierat (non enim suis sed raptis armis


668. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

credibile non esse Europam uictam Asia uictrice bello potiorem. Itaque ne uobis uanitas mentientium improuisa sit, quae comperta habemus, uos ignorare non sinam. Non fugit uos, milites, totius robur Machomethani exercitus aetate nostra ex equitibus constare. Equites uero ex sola deligi nobilitate, quae quidem apud Turcas nulla est: nempe omnes Turcae aut ex captiuis, aut ex emptis mancipiis fiunt. Nec ignoratis ipsos Turcas nullas unquam terras, nisi quas prius crebris incursionibus uastando solitudinem fecerunt,


669. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

Moschouios; Moschouii ultra triginta millia hominum amittunt, Polonis paucis desideratis; Selynes legatum Sigismundo regi gratulantem simul pro pace mittit. Iisdem temporibus inter Sigismundum, Polonum regem, et Iuonem, qui Asiaticis Sarmatis imperabat, Moscouios aetas nostra appellat, atrox praelium exortum est. Moscouiorum autem in terra Asia ultro Tanaim amnem late patent opes. His eadem sacra ac religio, quae et Graecis sunt, ritu magis quibusdamque institutis quam cultu in Deum a caeteris Christianis, qui Romanae sedi parent, differunt. Itaque quia, ut alio


670. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

quam quia reges illi humanum genus his fere beneficiis conciliarint atque excoluerint: importunos imprimis tyrannos extinxere, aspera bella composuere, agros militibus suis assignarunt, oppida condiderunt. At nos, uiri Turcae, ex benefactis coelestes non cupimus honores ― sit procul a nostra modestia tam impia cupido. Non eximimus nos hominibus, nec obliti sumus humanae infirmitatis. Satis scio, quicquid agimus, diuino id esse subiectum arbitrio: eodem cultu Deum omnium rerum auctorem una uobiscum colimus. Eum


671. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

degenerasse uideretur, initio regni armis sibi gloriam comparare statuit, ratus id incoeptum non minus regno suo utile, quam sibi ipsi amplum et gloriosum fore. Igitur quum in Asiam exercitum traicere, Colchis, quos Georgistanos aetas nostra appellat, arma illaturus cogitaret ― quippe Colchi, quum sint tam Turcaicis, quam Sophenorum finibus in Asia appositi, multo maiore studio in Sophenos, Turcarum hostes, quam in Turcas inclinant, credentes Othomanos superbe nimium, simul et auare uictis imperitare ―


672. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

lacessere ausi sunt, eos iniuriae suę poeniteat. Nam si facinoris huius obliti fuerimus, uidebimur superbissimae genti timore ultionem omisisse. Atqui sicut gloriosius, ita multo tutius est facere quam habere metum, alioqui coeteri quoque Christiani, et imprimis accolae, formidine nostra abusi incipient nos oppugnare, et bellum, quod ad hanc diem semper inferre consueuimus, in terram nostram accipiemus, Christianisque, qui nobis metu parent, occasionem dabimus, uti aeque ac Hispanarum triremium remiges, nacti libertatis opportunitatem, abruptis uinculis


673. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

potius quam amici rationem ducit. Quum igitur neque Hungarorum uires incoeptis nostris moram inicere possint, neque illis auxilii externi spes ulla sit, nullo repugnante uictoriam, quam nemo Othomanorum regum ad hanc diem consecutus est, domum de Hungaris reportaturi sumus, modo cunctatio nostra eorum socordiam ac negligentiam non stimulauerit, torporemque, quo iam trigesimum annum marcescunt, excusserit. Hungarorum in regem suum improbitas; Tartari a Turcis in Polonos immissi magnam suorum cladem patiuntur; Hungarorum nomen


674. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

congressu terrentur, et in Moesiam refugiunt. Ita igitur Taurunum amissum est. Quod quidem oppidum olim a Thracibus conditum, mox ab Vcris, de qua gente alio loco diximus, deletum, Stephanus Nemannius, Moesorum rex, quos aetas nostra a Rha, maximo in Sarmatia Asiatica flumine, Rhascianos, Bulgaris affines, uocat (inde enim utraque gens septingentesimo fere a Christi natali die anno in Moesias aduenit), abhinc centum et quadraginta annos aduersus Hungaros propugnaculum instaurarat, et pro antiquo Tauruno Belgradum,


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.