Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: nostra Your search found 2087 occurrences
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 813-821:813. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 37 | Paragraph | Section] Redeas tantummodo, nec ultra immoreris, posteaquam et quae Germanus Enyo turbaverat, pacata sint, et a Turca hoc anno tuti simus. Etenim avertimus illum a nobis qua dando, qua pollicendo, nonnihil etiam terrendo ampullosioribus apparatibus nostris, si modo tanta bellua exiguitate nostra terreri possit. Quod si quid insequenti molietur contra nos novi, aut etiam si non, speramus nos Pauli
814. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 35 | Paragraph | Section]
815. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 13 | Paragraph | Section] respondeo, quam invitem, invito tamen, doque operam, ut te vel ex hoc a me sincere amari intelligas, meque obnixe contendere, ne ipse quoque animo tuo effluam, quum tu in meo totus sis. Sed haec expostulatio ne sit tecum mea, an potius litterarum tuarum efflagitatio, tute judices, et pro amicitia nostra expendas. Caeterum si litteras tuas interdum legero, leges crebro et tu meas, ac aeque copiosas et plenas amoris, ut fuerint tuae, idque, ut ingenue de me polliceri non dubitem, ita de te sperare facile inducor. Venio ad Joannem Hontherum virum doctum et clarissimum, de
816. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 15 | Paragraph | Section] pluribus argumentis declararem, sed ea nihil aliud essent quam verborum multiplicatio. At demus hoc locorum intervallis, quibus sejungimur, demus necessitudini nostrae, quae in otio, si vera est, esse non debet, et postquam praesente consuetudine frui nequimus, nihil superfluum, neque ab amicitia nostra alienum faciemus, si majore blandientium verborum copia voluntates nostras confirmabimus. Hoc tu certe proximis litteris tuis, tum amoris tum fidei erga me tuae plenis, egregie praestitisti, hoc ipse quoque nunc his meis exhibeo, reddoque benevolentiae erga te meae, perpetuo duraturae
817. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 15 | Paragraph | Section] ab eo tempore, quo ab invicem discessimus, ubi locorum ageres, nuncium mihi afferre potuerit; quum nullus istinc orator, aut quivis privatus civis ad nos venit, quem de te non quaesierim, litteras vero quot ad te dederim, ipse Erasmus testis sit. Sed nunc tu recte, mi Petre, et dignum amicitia nostra fecisti, quod usuram tanti, tamque diu muti inter nos temporis epistola tua redemisti, quodque ubi esses, et quod mei memoriam retineres, demonstrasti. Si itaque jam alter alteri a mutua quadam oblivione restituti sumus, postquam et ego te canonicum Cracoviensem esse sciam, et tu me Budensem
818. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 21 | Paragraph | Section] recordari tamen illorum, quos dudum amandos, colendos, observandosque nobis proposuimus, non tam debiti nostri muneris esse censeo, quam suave jucundumque futurum, si saepius id fecerimus. Quum enim superiore abhinc jam secundo anno essem Viennae Pannoniae cum oratoribus nostris, qui de pace nostra Hungarica apud serenissimum Romanorum regem agebant, et te ibidem legatum invisendi, cognoscendique gratia convenissem, quem de fama dudum, de facie nondum cognoveram, tanta me humanitate ac hilaritate vultus, animoque lucidissimo, ut conjicere licuit, et excepisti et alloquutus es, ut vix
819. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 12 | Paragraph | Section]
820. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 23 | Paragraph | Section] interire, quam perpetuo servire tanto tyranno.
Habes publicarum rerum omnium faciem, in his nunc sumus; quae succedent, Deus scit.
821. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 23 | Paragraph | Section] mihi et quidem tanto majus, cumulatiusque exstitisset, quanto celerius a mora absolvisses, nec tot a me querimonias factas aure surda exspectasses. Utcunque tamen voluisti, fiat. Deinceps ego te non urgebo; forsan gratior ero, si minus utar opera tua. Atqui vereor, ne in rubiginem necessitudo nostra impingat, posteaquam illam exercere desierimus. Satis itaque nunc de his, de quibus nec in posterum quoque verbum faciam. Nihilominus colam te, et omni observantia habebo, amare certe, ut solebam, nequaquam potero, ubi abs te negligi videor.
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.