Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: statuta

Your search found 89 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1-8:


1. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Mox presbiter arrepto itinere Romam uenit, munuscula Chroatorum cum eorum petitionibus ad pedes domini pape detulit eumque suppliciter rogauit, ut statum ecclesiarum et clericorum in regno Sclauonico in morem pristinum reuocaret. Tunc summus pontifex ei respondit quod non erat iustum, ut contra statuta legatorum apostolice sedis aliquid facili consilio ageretur: Tu autem receptis nostris apicibus ad archiepiscopum et regem et ad ceteros prelatos illius prouincie perfer, ut duo episcopi pro his negotiis ad nos accedant, quia te, utpote ignotum, super his exaudire minime


2. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Arrianos, inuentores litterature huiusmodi, dare eis licentiam in sua lingua tractare diuina, sicut predecessores mei, sic et ego nullatenus audeo. Nunc uero euntes gentem illam obseruare facite omnia, que a uenerabili fratre nostro Maynardo sancte Rufine episcopo cardinali sinodaliter statuta sunt, quoad usque legati nostri illuc accedant . His auditis ab aspectu domini pape sese gradu concito submouerunt ad suam prouinciam regredi properantes. Tunc Cededa Vlfum presbiterum requisiuit dicens: Dic mihi, quid utilitatis nobis contulit domini pape adisse presentiam?


3. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

munus fuisset adeptus, primo pontificatus sui anno conuocauit uniuersos episcopos suffraganeos suos, abbates etiam, et omnes ecclesie personatus habentes cum uniuerso clero. Et celebrauit prouincialem synodum in basilica sancti Andree, que dicitur picta. In hac synodo multa bona fuerunt statuta. Tunc limitate fuerunt dioceses cuiuslibet episcopatus. Corbauia, cum esset parochia ecclesie Spalatensis, uoluit eam archiepiscopus sibi detrahere et in ea episcopatum facere metropoli Spalatine subiectum. Quod et factum est. Nam ex uoluntate cleri illius prouintie, qui ad synodum


4. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Quod et factum est. Nam ex uoluntate cleri illius prouintie, qui ad synodum uenerant, ordinatus est primus episcopus Corbauie Matheus Maurute, canonicus ecclesie sancti Domnii, iuuenis quidem etate, sed honeste conuersationis et sobrie uite. Denique peracto synodali conuentu quecumque ibi statuta fuerunt, apostolicis sunt auribus intimata. Dominus uero papa aprobans uniuersa, pondus auctoritatis Romane ecclesie eis imprimens, confirmauit. 2Igitur Petrus archiepiscopus modum pontificalis acrimonie paulisper excedens, cepit cum canonicis ecclesie sue contentiose


5. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

confirmauit propriaque manu installauit eundem. 2Erat autem archidiaconus competenti scientia preditus et in executione sui officii, prout ei possibile erat, satis feruidus et intentus. Amator iustitie, nequitie detestator nimioque zelabat affectu, ut sanctorum seruarentur statuta et in ecclesiaticis negotiis secundum Deum totius iustitie uigeret norma. 3Cum autem archiepiscopus in corrigendis subditorum excessibus se remissius ageret, archidiaconus, prout poterat, emendare enormia satagebat. Sed cum non satis cohertio archidiaconi circa morosos


6. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ne qua criminalis actio contra se intentaretur ab eo. Sed archidiaconus parum credulus blanditiis archiepiscopi sciens eum consuetum esse cum tempore uerba uultumque mutare, causam suam coram cardinali sollicite promouebat. Sotii sui omnes recesserant preter unum. 9Itaque die statuta ambe partes ad iudicium accesserunt. Tunc archidiaconus conscripto libello cepit in archiepiscopum quedam crimina denuntiando intentare. E contra archiepiscopus cum suo cetu inepta quedam et nil iuris habentia in archidiaconum confingebant dicentes ipsum in officii sui executione transgredi


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ulterius sustinens moram necdum plene licentiatus recessit. Quas litteras cum cardinales uidissent, uolebant archiepiscopum reuocare ad iudicium, si archidiaconus causam uoluisset resumere contra eum. Sed dominus Otto, compositionis conficiens instrumentum, distincte expressit omnia, que secundum statuta canonum singulis ministeriis pertinere noscuntur. Expletis itaque omnibus negotiis uenerabilis cardinalis traddidit conscriptiones arbitrii, unam procuratoribus archiepiscopi, alteram archidiacono eumque ad patriam cum sua gratia et benedictione remisit, confirmato sibi archidiaconatus


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

diuina dispositione procedat, ut de sua uirtute confisi bello succumberent et de suis uiribus desperantes ex hostibus triumpharent. Quia non in multitudine exercitus uictoria belli, sed de celo est fortitudo. Discant posteri, quam durum sit contra stimulum calcitrare! Cum hi, qui nuper conculcando statuta ecclesie quasi uictores de imbellibus clericis exultabant, nunc a despectis hostibus deuicti probroso carcere penas luunt. Nichil enim, ut ait Scriptura, in terra sine causa fit. Sic namque succedentibus rebus completum uidetur, quod in persona ecclesie dicitur per prophetam: Misit de celo


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.