Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: naturae

Your search found 808 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 740-745:


740. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [Paragraph | Section]

Ragusini Oratio habita in templo Sancti Jacobi monachorum Congregationis Melitensis a reverendo domino Marco Cordich Presbitero saeculari Ragusino VII Idus Februarii 1792 Cum plura, auditores sapientissimi, vel propter egregiam ac singularem naturae vim atque excellentiam, vel propter quamdam pulchrarum artium copiam vel, quod caput est, propter praeclaram virtutis speciem omnium oculos in sui admirationem excitent atque convertant, tum nihil homines laudabilius nihilque ferme gloriosius quam quod vel virtus edidit, vel prudentia


741. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 152 | Paragraph | Section]

dicam, si ad animum per rectitudinem firmatum ratio quaedam confirmatioque disciplinae accedat? Tunc nescio quid praeclarum ac singulare solet existere. Haec, si libet, in nostro Gregorio sedulo perpendite; nullo enim negotio comperietis in toto vitae suae genere ipsum et rationis rectitudine et naturae informatione et suae instituto disciplinae, sibi virtutis, ecclesiae utilitatis assequendae fuisse rationem prosequutum. Quae quidem omnia ne inconsulto dicta sint, eam, quaeso, in primis prae oculis subjicite, qua prodiit affectus et animi et corporis praestantiam. Haec tanta in puero


742. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 152 | Paragraph | Section]

ultro desumeret ac nullum tranquillum atque otiosum spiritum ducere videretur? Quis eo et animo et toto vitae suae instituto temperantior, cum nihil verbo aut re exprimeret quod et religiosum virum non deceret, et palam virtutis speciem non praeferret? Quid ergo si hic tam excellenti animo atque naturae ipsius habitu prope eximio et moderatus et gravis princeps hujusce Melitensis congregationis dignitatum gradus sibi promeruerit? Quid si morum suavitate adeo sibi omnium gratiam paraverit, ut, ei data per


743. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 153 | Paragraph | Section]

Sed quae in illo mansuetudinis laus! Quod praecipue humilitatis studium! Quacumque adiretur hora, praesto omnibus erat et qui dignitate ab aliis longe recedere noverat, humilitate ad omnes propius accedere laetabatur. Nihil ideo arrogans in eo, nihil elatum, numquam dominatio dignitatis naturae morumque lenitati adversata est, non auctoritas, non honor a suavitate ingenii revocavit. Quin immo tantam praestulit ingenii levitatem animique robur invictissimum, ut nulla umquam importunitate aut offensione vinci, nulla potuerit animi acerbitate concitari, nullo iracundiae motu


744. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 154 | Paragraph | Section]

animi vel minus sentimus defecisse, adeo ut difficile dictu sit utrum inimici magis ejus virtutem exagitantes provocaverint, an ejus clementiam victi tandem dilexerint. Vincebat non pro meritis plectendo, sed pro animi sui praetantia beneficiis complectendo cumulatissimis. O praeclaram sane naturae informationem! O dignum imitandae christianae mansuetudinis exemplar! Hoc magnum est sibi dominari, se ipsum vincere, pulchrius haec omnibus triumphis. Quid enim tanto viro gloriosius, cui de omnes rerum eventus eadem erat mentis sedes, ut nec in primis atque adversis se umquam deprimi


745. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 158 | Paragraph | Section]

ecclesiae regimine et morum profuerit integritate et prudenti adfuerit consilio et summa praefuerit industria et admirandam virtutem et vitam religiosissime traductam a morte nuper peremptam merito deplorandam censeatis. Verum quorsum huc lacrymae, quorsum huc tristes doloris sensus? Ergone quia naturae imbecillitas fato concessit, nescia mortis haud vigebit tantae mentis praestantia? Ergone quia tumulus corpus ejus inter tenebrarum latebras contexit, nomen etiam obruet? Absit, auditores, quandoquidem secus ac alio, qui statuas


Bibliographia locorum inventorum

Kordić, Marko (m. 1806) [1792], In funere D. Gregorii Lazzari Archiepiscopi Ragusini oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3282, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kordicmfunerelazzari].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.