Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: franciam

Your search found 18 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 5-18:


5. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

duo reges regnum Neapolitanum; enatae sunt tamen de praedio capitanatus lites, Galli ad Aprucium, Hispani ad Calabria spectare dicebat, usque dum ad caedes devenissent inter se apertumque bellum exarsisset; fecerunt dein tamen inducias ut pacifice componant lites, Lugdunumque ad Franciam mitterentur legati; Ferdinandus misit generum suum Phylippum Pulcrum, archiducem Austriae, maritum Iohannae, filiae Ferdinandi; hic Phillippus fuit genitor Caroli 5‑i et Ferdinandi imperatoris. 7 Galli volebant libenter pacem inire, sed


6. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Phylippus 2. exercitum contra Elisabetham reginam Angliae, anno '589. duxit, Antonius subjutus ab Anglis appulit ad insulam Terceram, ut eam sibi subjiceret, sed jam adfuit classis Hispanorum, proin parum effecerunt Angli; recepit se ergo iterum in Franciam, ubi anno 1598. mortuus est sine haeredibus. 12.1 Habuit Phylippus molestias maximas in Portugallia; adhuc comparuerunt enim 4 in ordine, qui se dixerunt Sebastianum, qui in Africa putabatur occubisse; hi ingentem Portugallorum nacti sunt


7. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

in modum auxisset provincias suas; post Carolum rursus facta est divisio; Ludovicus enim primus filius Caroli incidit cum filiis suis tribus in altercationem, et post eius mortem facta est divisio provinciarum; Lotharius accepit Italiam, Carolus Franciam, Ludovicus vero Germaniam; Lotharius paulo post defecit et hinc tantum Germanicum et Francicum mansit imperium, Lothariae vero provinciae divisae sunt inter 2 fratres, et tunc Belgium recidit ad Gallos; sic permanserunt negotia usque defectum lineae Ludovici, et tunc


8. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

usque defectum lineae Ludovici, et tunc Germania factum est regnum electivum; saeculo 9-o Gallia divisa est etiam in Lotharingiae et Franciae regnum, et tunc Belgium Lotharingiae regno adjectum est; sed paulo post extinctum est hoc regnum Lotharingiae, et tunc Belgium recidit ad Franciam, sed tardius iterum ex regno Franciae excisa est portio titulo Ducatus Lotharingici, cui iterum Belgium adjunctum est. 2.1 Tempore eo, ubi regnum Germaniae electivum effectum est, saepe enatae sunt lites inter Germanos et Francos de provinciis


9. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ausi, hinc eos affligere clam coeperunt, ut sic sponte excederent; illi tamen aucti semper advenis patriotis ex Germania restiterunt audacter Brittis eosque, cum ad arma deventum esset, devicerunt et subjugarunt eos qui remanserunt; multa tamen milia Brittarum domi pressi in vicinam Franciam se receperunt et in Gallia formarunt novam provinciam, quae hodiedum Brittania Parva, vel Minor dicitur, eorumque duces se duces Brittaniae Minoris dicebant; subjugarunt ergo Anglo-Saxones sensim totam Britanniam excepta provincia Vallia, quae numquam subfuit dominatui


10. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

sibique regnum reservavit nomine Vilhelmi 1-i Conquestoris. 3 Et hic induxit novam in Anglia stirpem regnantem, nempe Normannicam (Normanni erant populus septemtrionalis ex Nord et Mann nomenclaturam nacti, erant populus barbarus, idolatriae deditus, in Franciam regnante Carolo Simplici magnantes ! irruptiones fecerunt duce Rollone, ex qua amplius ejici non poterant per Francos cumque iis foedus inire coacti sunt, et provinciam, quam occuparunt, Normanniam compellarunt eisque reliquerunt, imo filiam Geysam Carolus


11. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

cum Anglia, eumque per 30 annos in carceribus detinuit usque dies vitae; conjunctio haec Normanniae cum Anglia Francis summe displicuit ob potentiam Anglorum; hinc Vilhelmum filium Roberti instigarunt ad recuperandum ducatum suum; coactus est ergo Henricus Clericus expeditionem in Franciam suscipere; pax tamen paulo post confecta est ea conditione, ut Vilhelmo filio Roberti detur expectativa ad comitatum Flandriae, Normannia vero cedat Vilhelmo filio Henrici Clerici; Vilhelmus tamen Roberti filius in conflictu occubuit, cum jura sua ultro prosequi vellet; anno


12. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

eo negotium perduxit, ut statueretur lex qua non tantum feminae, sed etiam omnes ii viri, qui jure feminarum successionem quaerunt, excludantur; vi huius legis Philippus rex renunciatus est ex stirpe Valesiae Eduardusque exclusus; Eduardus juvenis initio consensit, imo ipse in Franciam discedens Philippo 6-o intuitu feudi Aquitaniae ei juramentum homagialem praestitit in Ecclesia S. Damiani; interim concurrentes diversae circumstantiae mutarunt mentem Eduardi; in ipsa enim solemnitate praestiti homagii comparuit Eduardus ut rex Angliae corona, castro et


13. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ipsum contra Bruzeum eumque armis suis sustinuit, annoque '331. ejecit Davidem Baleolumque reposuit, qui in gratitudinem contestandam ei homagium praestitit, dominumque suum directum agnovit; movit post hac composita valido cum exercitu, per Hannoniam et Flandriam irrupit in Franciam; bellum hoc diuturnum fuit inter has duas nationes perque plures reges continuatum; anno '340. Angli solennem victoriam retulerunt de Gallis, ad quam multum contulit, quod comes Robertus Artesius, maximus hactenus Eduardi hostis, diversis machinationibus a partibus Philippi


14. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

haec pro redemptione regis sui coacti sunt 3,000,000 aureorum persolvere, summam pro iis temporibus stupendam; dein coacti sunt pignora securitatis relinquere personas illustres 30, inter quos erat filius regis Ludovicus, et frater regis; et erga omnia haec Eduardus juri suo in Franciam renunciavit. 3 Rex ergo Ioannes anno '360. redivit negotiaque regni sui moderatus est usque '64. anno, quo anno ipse Ioannes Londinum reversus est e dubia causa, nam obses filius eius Ludovicus ex Anglia profugit, se ipsum ergo obsidem dedit, incertum an


15. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

calamitas, bello incessanti victus est ubique Carolus, adeo ut absque omni auxilio latitaret hinc inde; ex desperatione ergo ad Scotos se recepit eorumque discretioni se commisit; defenderunt quidem eum Scotae, sed non eo, quo debuissent, modo; regina cum sua familia ad Franciam se recepit; rebelles vero exercitui praefecerunt FairFaxium ei locumtenentem adjecerunt Olivierum Cronvellum, a quibus adhuc ante fugam suam ad Scotiam victus est Carolus ad internecionem. 26.1 Summum


16. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ad Vorcesteriam totaliter vicit quamquam numero militum longe inferior esset Carolo; ipse Carolus ab omnibus destitutus erravit aliquot diebus absque auxilio ita, ut in cavam quercum coactus sit se recipere, in qua 6 diebus latitabat, donec tandem navi oneraria elapsus est in Franciam. 2 Scoti interim sub imperio Moncii exercitum suum restaurabant, sed Cronvellus eum illico subpressit sententiaeque suae obnoxios reddidit, et sic decretum est Scotiam incorporare Angliae sub nomine unius reipublicae.


17. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ergo nemine prohibente excensionem fecit urbesque vicinas occupavit, et sensim integras provincias, ipsi episcopi et praesbiteriani adjunxerunt se Vilhelmo, et cum Londinum appropinquaret, Jacobus uxorem suam cum neonato principe dimisit, ipse vero 23. Decemb. eam secutus est in Franciam; interim ordines Londinum congregati parlamentum constituerunt, quo factum Vilhelmi tamquam necessarium laudarunt, guberniumque ei detulerunt et regni hereditatem per desertionem Jacobi vacuam detulerunt Mariae, ut legitimo heredi, cum soboles sit suspecta neonata,


18. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ducem Normaniae compellavit. 3 Henricus 2. ut dux Aquitaniae et comes Antegavensis hos titulos reservavit; subacta Hybernia per eundem Henricum 1172. se dynastam Hyberniae dixit; Eduardus 3. jus praetendit in universam Franciam nomine matris suae, et hinc assumpsit titulum regis Franciae 1340; anno tamen 1369. tempore pacis confectae cum Joanne Bono deposuit hunc titulum; restaurato vero bello sub Carolo 5. filio Joannis Boni titulum regis Franciae reassumpsit Eduardus et ad haec usque


Bibliographia locorum inventorum

Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.