Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: vivendi

Your search found 85 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 62-65:


62. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 141 | Paragraph | Section]

id exili meo ingenio tribuatis. Non enim orationem mihi, at me orationi potius defuisse non diffitebor. Quod si mihi munus ornandi tui justisque et absolutis laudibus efferendi hodierna die constitutum esset, haud ignoro non hinc dicendi initia fore petenda, quae enim informando homini ad rectam vivendi rationem ac compescendis moderandisque humanis affectibus a natura comparata sunt, virtutes tuas oratione primum prosequi par esset. Quantus certe et quam latus mihi pateret aditus, si series tota vitae tuae foret expendenda, si domestici recessus penetrandi, si quotidianae exercitationes


63. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 149 | Paragraph | Section]

felicitatis libertatisque robur et praesidium jamdiu nobis est constituta. Quid sacris legibus et christianae morum disciplinae? Equidem doleo hanc optimo cuique civium quam bene morati ac sapientes viri saepe alibi deflere solent, hujus urbis calamitatem esse deplorandam, cum abjecta veteri vivendi consuetudine morumque severitate exterarum gentium nova vitia et pravos mores susceperit. Verum quid non movebis pro tua virtute atque animi fortitudine ut insita vetustate vitia obsolescant, aut ne saltem nova invehantur atque in dies magis invalescant. An ecclesiae juribus? Cum ecclesia


64. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 149 | Paragraph | Section]

plura etiam pietate imperantium et liberalitate accepta retineat; sarta tecta tueri ac conservare nonnullis propositis periculis atque laboribus umquam defatigabere. An perferes ut vis ulla, labes, injuria ecclesiastico ordini ab invidis improbisque inferatur hominibus? An indulgabis ut prava vivendi consuetudine cujuspiam, qui in eo sit constitutus ordine, decor nota inficiatur et macula? An male moratis, ignavis, quaeque muneris sint, scientia carentibus, ecclesiae munia quae virtuti sunt proposita, praemia conferes atque elargieris? An in judiciis partium studio, simultati, amicitiae


65. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 149 | Paragraph | Section]

ego tam diu singula persequar? Jam hoc est in luce omnium nostrum et scientia positum, te eum attulisse animum ut nullis umquam assentationibus atque obsequiis poterit commoveri, nullis injuriis atque inimicitiis labefactari quin ecclesiam rite excolas moresque Ragusinos perpolias et ad rectam vivendi rationem informes. Utere igitur ista tua eximia virtute atque animi magnitudine ut spei, in qua erecta est jamdiu, fructum capiat uberrimum Ragusina civitas et jucundissimum. Tibi omnia concredita sunt: tibi conservanda religio, pravi mores comprimendi, propaganda virtus; tuum est, si quid


Bibliographia locorum inventorum

Kalić, Arkanđeo (1739-1816) [1778], In adventu Domini Gregorii Lazzari oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3698, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kalicaadventu].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.