Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: habeo Your search found 220 occurrences
1 2 3
Occurrences 78-79:78. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 10 | Paragraph | Section] tum officii mei recorder, et liberalitatem, gratiam, benevolentiamque tuam angusto ac dubio tempore in me collocatam, memoria non praeteream. Oro itaque, velis talem mittere, cui vitam meam credere secure possim in periculo; quemque mihi caeteri omnes amici mei pernegarunt, tu, quem domini loco habeo, dare non recuses, praesertim cum petita recusare magnis viris indecens ac humile esse perhibetur, eoque magis si nihil citra honestatem petatur. Sed ne effrons esse et jam extorquere videar velle, quod facilius quidem dabitur, quam ut pluribus verbis petendum putem, hoc unum addam, me cum
79. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 10 | Paragraph | Section] effrons esse et jam extorquere videar velle, quod facilius quidem dabitur, quam ut pluribus verbis petendum putem, hoc unum addam, me cum fiducia petere, ex eo, quod inter caeteros regni hujus proceres, ad quem in re mea, eaque sane summe necessaria ac difficili certiore spe accurram, praeter te habeo neminem. Ne igitur ego fallar, tuque ut magnitudini tuae ista munificentia cumulum et gradum adjungas, meque deditiorem tibi efficias, quem posco, mitte jam cornipedem, et recte valeas.
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.