Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: illius

Your search found 1926 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 12-27:


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Tunc Pollio in Dalmatiam ueniens multis bellis cepit impugnare Salonam. Vnde obsessa ciuitas et diutius nauali et equestri exagitata congressu tandem in manibus Romanorum tradita est. In qua obsidione natus est Pollioni filius, cui Saloninus nomen imposuit. Tunc uero magna pars ciuitatis illius destructa fuit, maiores etiam munitiones dirute, ne Romane rei publice rebellare ulterius posset. Peracta ergo uictoria Pollio cum quo exercitu reuersus est Romam, ubi cum magna gloria et laudis triumpho a senatu populoque Romano susceptus est, de quo in odis concinens Oratius dicit: Cui


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

posuerunt habitacula uilia, sicut temporis necessitas cogebat. 3Et sic illa populosa ciuitas Salona, nobilis et antiqua, pro multis peccatis, que in Deum comiserat, ad tantam extitit miseriam deuoluta, ut de illa magna sui populi frequentia non tot remanserant, qui possent illius parui oppidi ambitum ciuibus replere, sed in ea parte, que supra mare respicit, se componentes reliquam partem urbicule uacuam dimiserunt. 4Tunc ceperunt paulatim exire et terras prope positas colere. Vbi autem Gothorum duces audierunt, Salonitanos ciues de insulis fuisse


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

XIV. De aduentu Hungarorum 1His fere temporibus pars aliqua gentis Massagetum egressa de regione sua, que Mageria nuncupatur, uenit in multitudine graui obstantia queque deuastans, totam Pannoniam ex utraque parte Danubii occupauit. Interfectis namque incolis regionis illius aliisque in seruitutem redactis posuerunt se in planitie illa, quia propter raritatem hominum abilis erat animalibus alendis, ex quibus maxime multitudo ipsa uictum habebat. Hec regio dicebatur fuisse antiquitus pascua Romanorum. Ceperunt ergo circumpositas regiones bellis assiduis


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ecclesiarum et clericorum in regno Sclauonico in morem pristinum reuocaret. Tunc summus pontifex ei respondit quod non erat iustum, ut contra statuta legatorum apostolice sedis aliquid facili consilio ageretur: Tu autem receptis nostris apicibus ad archiepiscopum et regem et ad ceteros prelatos illius prouincie perfer, ut duo episcopi pro his negotiis ad nos accedant, quia te, utpote ignotum, super his exaudire minime possumus. 10Malignus ergo presbiter papalia scripta non quibus missa erant detulit, sed ad Gothos, qui eum miserant, reuerti otius properauit. Tunc


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

littera presbiter fuerit. Ad hec papa: Et cur barbam radere secundum catholice ecclesie morem renuit? Sceleratus presbiter inquit: Ideo, domine, ad uestram uenit presentiam, ut amodo uestram faciat obedientiam . Illico autem uenerandus pontifex propria manu paucos pilos de barba illius precidit et mox astantibus, ut eum ecclesiastico more raderent, iussit. Ad presbiterum uero ait: Non ego iusseram tibi hos uiros, sed pontifices pro tanto negotio ad me uocare. Presbiter ad hec: Voluere, inquit, domine, sed minime potuerunt. Igitur dominus papa, consilio


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

euitare discrimen. 9Hic itaque, cum aliquot annorum curriculis Salonitane feliciter prefuisset ecclesie, profectus in Hungariam mortis debitum soluit sepultusque est in ecclesia sante Marie in Alba. Ob cuius laudabilis uite conuersationem in magna ueneratione ab incolis regionis illius eius tumulus habebatur. XX. De episcopatu Farensi 1Interea uacante ecclesia Iaderensi tres eiusdem ecclesie clerici ad pontificatus honorem certatim aspirabant, uidelicet Lampredius Marichne, Petrus Camasii et Martinus Manzauini. Comes uero


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

picta. In hac synodo multa bona fuerunt statuta. Tunc limitate fuerunt dioceses cuiuslibet episcopatus. Corbauia, cum esset parochia ecclesie Spalatensis, uoluit eam archiepiscopus sibi detrahere et in ea episcopatum facere metropoli Spalatine subiectum. Quod et factum est. Nam ex uoluntate cleri illius prouintie, qui ad synodum uenerant, ordinatus est primus episcopus Corbauie Matheus Maurute, canonicus ecclesie sancti Domnii, iuuenis quidem etate, sed honeste conuersationis et sobrie uite. Denique peracto synodali conuentu quecumque ibi statuta fuerunt, apostolicis sunt auribus intimata.


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ceperunt pugnare fortiter cum Venetis, qui erant in castro. Et tandem Veneti impares uiribus, defecti iam et languentibus dextris resistere nequiuerunt. Tunc Iaderenses cum Gaietanis potita uictoria, quotquot Venetos in castro illo inuenerunt, omnes gladio peremerunt destructoque totius munitionis illius edificio, Iaderam intrauerunt. Et tunc ruinas domorum suarum, ut poterant, instaurantes, habitauerunt in eis. Miserunt autem Venetias et fecerunt pacem cum ipsis, iurantes eis subiectionem perpetuam et fidelitatis constantiam obseruare. 9Eodem tempore uolentes Veneti de


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

consecrationis accepit. Tunc demum cepit Traguriensem ecclesiam a rudimentis sue uetustatis ad nouam informationis normam paulatim reducere eamque ecclesiasticis instituere disciplinis. Erat enim uir litteratus et eloquens suaque uigilanti industria breui tempore fecit clerum et populum ciuitatis illius in bonum statum excrescere. 14Per idem tempus uacante ecclesia Nonensi electus est quidam canonicus Spalatensis Nicolaus nomine, quem archiepiscopus Bernardus admittere noluit, sed fecit eligi a Nonensibus supra dictum Gruptium, archipresbiterum. Sed quia canonici


21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

non modice sermo hominis ydiote nec tamen ipse modum predicantis tenuit, sed quasi contionantis. Tota uero uerborum eius discurrebat materies ad extinguendas inimicitias et ad pacis federa reformanda. Sordidus erat habitus, persona contemptibilis et facies indecora. Sed tantam Deus uerbis illius contulit efficatiam, ut multe tribus nobilium, inter quas antiquarum inimicitiarum furor immanis multa sanguinis effusione fuerat debachatus, ad pacis consilium reducerentur. Erga ipsum uero tam magna erat reuerentia hominum et deuotio, ut uiri et mulieres in eum cateruatim ruerent,


22. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sunt et combuste, ut nullum foret obstaculum transeundi. Venientes autem ad primos terre colonos non totam sue atrocitatis seuitiam a principio ostenderunt, sed discurrentes per uillas predasque facientes non magnam stragem ex hominibus faciebant. 5Erant autem duo fratres duces illius exercitus, quorum maior Bath, minor uero Caydan uocabatur. Miserunt autem ante se quandam equitum manum, qui ad Hungarorum castra propinquantes et se ipsos frequentius ostentantes, eos ad prelium prouocabant experiri uolentes, utrum Hungari pugnandi haberent animum contra eos. At uero


23. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Non uacabat tunc funereas agere pompas, non flere super caris extinctis, non sepulchrales exequias celebrare. Generalis interitus omnibus imminens non de aliena sed de sua morte quemlibet plangere compellebat. Mares enim et feminas, senes et paruulos letalis gladius deuorabat. Quis infelicissimam illius diei effari ualeat lucem? Quis stragem tam numerosi populi recensere queat, cum plusquam centum milia hominum seua mors unius diei spatio et breui loci termino deglutiret? Heu, quam effera corda pagane gentis, que sine ullo pietatis affectu totas Danubii aquas humano sanguine rubere


24. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sua et demoratus est in partibus Zagrabie. Congregati uero sunt circa eum omnes, qui effugere poterant gladium Tartarorum et erant ibi per estatem rei exitum prestolantes. XXXVII. De natura Tatarorum 1Nunc uero de natura et habitu gentis illius, prout ab his audire potui, qui rem curiosius indagarunt, pauca narrabo. Est enim regio illorum in ea parte orbis sita, ubi oriens coniungitur aquiloni, gentesque ille secundum proprietatem lingue sue Mangoli appellantur. Ferunt tamen, quod terra illorum confinis sit ulterioris Indie


25. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

satis tutum sibi fore arbitrans in insulis prope positis comorari transposuit dominam cum sua prole et cum omnibus thesauris ad naues, quas conduxerat, ipse uero in quodam residens ligno aduehebatur remigibus, inspectans aduersarias aties et rei euentum expectans. Ceterum dux Caydanus omnibus loci illius circumstantiis perlustratis temptabat, si posset sub menibus equitando transire. Sed cum cognouisset, quod aqua illa, per quam ciuitas a terra dirimitur, propter limi profunditatem inuadibilis erat, retraxit se inde et ad suos reuersus misit quendam nuntium ad ciuitatem mandans, que uerba


26. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Denuntiatis ergo et exclusis ab ecclesia paucis quibusdam personis, que in commisso facinore fuerant principales, dimiserunt laycos abbatem querere pro sue arbitrio uoluntatis. 7Tunc miserunt quendam laycum in Apuliam cum monachis mandantes eis, ut per monasteria terre illius quererent quem preficerent in abbatem. Sic et factum est. Duxerunt autem quemdam ex Cauensi cenobio, nomine Bysantium. Hic quia ignarus erat admissi facinoris et bona uidebatur fide uenisse, abbas monasterii creatus est. 8Sed non dormit neque dormitat, qui custodit


27. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

iam inferius stantes non sinebant eos descendere et ulterius pertransire. Sed cum multitudo magna confuso ordine et cum impetu ascedisset, statim maceria sub eorum pedibus diruta est et in planum redacta. Videns autem uniuersus exercitus, quod uia esset latius patefacta, cateruatim omnes ad loci illius aditum confluxerunt et in suburbium irruentes usque ad muratas edes cum ciuibus manu ad manum pugnando uenerunt. Cesi autem fuerunt ex Spalatensibus usque ad X uiros, de Hungaris uero et Sclauis mactati fuerunt ferme homines triginta. Sic autem, quoniam debile fuit macerie munimentum, non


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.