Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: illius

Your search found 1926 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1208-1247:


1208. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

latus exossare puellae. 7.
Hortus erat, sed parte orbis qua consitus ille
Hortus erat, nec scire mihi neque dicere versu
Nunc facile est. Te, quem illius vernantibus horti
Pro foribus statuisse Deus ferturque micantem
Vindicibus flammis manibus posuisse machaeram
Advoco Custodem: “Ignaro tu suggere vati
Quas rerum ignotas mortalibus abdita formas


1209. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

lustra,
Donec humum feriat lapis: excidit ille supremis
Sedibus ignivomoque fuit conclusus Averno
Uno oculi nictu, vel si quae lumine moto
Temporis esse potest brevior mensura, ruinae
Illius mensura fuit. Committere lapsum
Luciferi, Scythico contortae ardore sagittae,
Fulminibusque placet? Barrum compone volucri
Nacta Iovis quae ferre faces, disces quid et aequi
Inter utrumque fiet: cui forte


1210. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Imperiosa hominum qui condit fata, puellam
Disposuit fortique levans super omnia dextra,
Omnipotens quaecumque eadem molita Tonantis
Est manus et quorum dici vult ipse Creator,
Virgineo illius vestiri carnis amictu
Constituit genitum de se sine compare Verbum.
Hanc titulo insignem Dominae rebusque caducis
Altius evectam Mariam prior ipse vocavit.
Omnipotentis enim Divino bina latebant


1211. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Pyramidum excelsis crevit tua fama trophaeis.
Haec pretii nec egena fuit, cui cesserat una
Nocte Paraetonium, iustum sudoribus aurum.
Civibus ablato Phariis Erythrea metallo
Successit Gaza: illius pretiosa profundi
Stagna, secuturae ne sit tam prodiga Memphi
Tumba, petiturâ collum spoliavit arenâ. 19.
Tunc ibi bisgeminos, liquidae


1212. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

nutante bibentes
Ore; suosque deos ausam Babylona timendo
Isacidum praeferre Deo, signante stupendis
Articulis scripto nocturna pericula muro;
Fatum erat accitis Babilonem perdere Medis.
Illius siquidem fretus caligine noctis
Cyrus, ab ingenti lymphas effundere stagno
Perfossa tellure iubet, quo maximus amnis,
Compita bisgeminis lambens Babylonia rivis
Effluat Euphrates: magna hic vi lapsus


1213. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Sponsarum sanguis; magno maerore sed istam
Spem lusit sterilis votorum ad pondera venter.
Annorum siquidem bis deno in gloria cursu
Grata maritalem thalamum traduxerat uxor,
Opprobrio fecunda suo, prout illius aevi
Credulitas gentisque fuit, sed postea talem
Edidit ista nurus viditque piissima fructum,
Ut fecunda viri quaevis huic credere mater
Debeat et sancti laudem concedere ventris.


1214. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


“Peccarunt in Adamo omnes”, sed tolle Mariam;
Una super cunctos est haec, non de omnibus una.
Illa quidem nocui de semine fluxit Adami
Virgo; quid hoc refert, si non sit subdita Adami?
Illius est soboles, verum est; Caput ille Mariae
Non tamen est. Labem ad generis concurrit utrumque
Et caput, et semen: sed quem est sortita parentem,
Non est nacta Caput: primum natura poposcit
Gratia


1215. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

alma,
Virgo etiam in partu, Israëlis gloria mater.
Credidit hanc primis radiis assurgere lucem,
Festivo testante Cherub, seseque supremum
Praeparat ad carmen, spectandae encomia natae;
Illius ad vultum extremos dum spiret amores,
Expiret Solymaeus olor: cui postea nati
Virginis eiusdem tamen, obnitente senecta,
Accessit caelo hausta fides, meritumque videndi.
Mystarum e numero fuerat qui


1216. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Et socias, vacuum quae replent aëra, turmas
Imperiis armate meis, immitis ut ista
Ambitiosarum suprema creaturarum,
Imbellisque animi crudeles femina poenas
Adverso Plutone ferat. Ruat illius alto
Reginae titulo temere insignita potestas.” 34.
Nec mora, Tartareus non unus inane satelles
In spatium iunctum terris ascendit et


1217. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nazareth et rubeis cingit caput alta rosetis.
Hanc, meministis enim, nobis habitanda dedisse
Tartara et illustres (turpis victoria!) lauros
Dite relaturam praeformidare necesse est.
Illius siquidem cum vi detractus Olympo
Lucifer, infernas melius ratus ire sub umbras,
Imperiosa suam premeret quam femina frontem,
Nos idem tenuit sensus. Nunc imminet aequae
Tempus vindictae: frangatur tota


1218. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Aligero monitore refert, licet hosce senectus
Grandaeva et languens numquam promitteret annos.
Anna reponebat: “Satis est quod spondeat istam
Fortunam Deus, humani cui subdita cursus
Illius immoto volvuntur tempora fato.
Frustra reluctatur senium, cui caelica vitae
Vena remansuri parat adiumenta vigoris.
O, dilecte Deo mystes, o sorte beatus
Hac Simeon, tantum caelo terrisque cupitum


1219. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

infra
Suppositos pressit fusos ex aere iuvencos.
Ista sacerdotum manuumque pedumque nitoris
Unda, per occultos urbis transmissa canales,
Cedronis bibulis absorbebatur arenis.
Aequoris illius laevum paris aeris habebat
Concha latus; fonsque iste fuit, quo vota Tonanti
Non nisi lota pecus sacros transibat ad ignes.
Proxima pandebat templi sancta atria porta
Aurea, quae nulli non mystae adeunda


1220. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Divinos intrare aditus, secura beatas
Hic animi libare dapes, terrena parentum
Aeternorum avido solvit retinacula gressu. 23.
Illius cognata domus maestique tribules
Postremos Mariae cuperent ubi cernere vultus
Supremumque audire vale; nec lumina retro
Flectere, nec dulces versa aspexisse parentes
Visa fuit, superae signans molimina


1221. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Necdum fama volat thalami, sed pectore clausus
Stat sponsi securis amor, cum Caesaris audit
Forte Palatinas sociali murmure nymphas
Divinare faces, quamvis prudentius illa
Subticeat sponsi nomen, tamen illius ignes
Non nescire, silens oculos demissa fatetur.
Ergo quod arcano iam flaminis Anna sciebat
Afflatu, Mariam proprii quoque ventris honorem
Non dubitat didicisse prius, Dominamque negabat


1222. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

opus est animam, fulgere sed illa
Excessu maiore potest, quam summus Olympi
Aliger; et talis Maria est, cui pectora pleno,
Divinus Charitum complevit gurgite torrens.
Haec Verbi decreta parens; Verbi illius, inquam,
Quod vestra, Aligeri, lux est qua cuncta videtis:
Vosque etiam Verbo melius comprenditis isto,
Quam vos in vobis – quanto est spectare volenti
Clarior obscuro lux vespere matutina.


1223. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ex superinducto lucem lucrata metallo,
Latriam ex signo, vivam quo Numinis Arcam
Vaticinans cultum antiquis extorsit Apellis.
Hoc Mariam referebat opus molemque futurae
Virgineae lucis perpende, quod illius umbram
Augustum radiorum igni formaverit aurum. 16.
Arcae ingressa Domum Virgo oratura Tonantem
Invenit de nocte diem: qui lucis ab


1224. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

una
Vox tandem erupit, Mariam proferre reposcens
Ignotum cunctis appensi aenigma puelli.
Rettulit illa nihil prudensque referre vetabat
Religio, sed maesta et languida suspirabat.
Hic illius erat labor: horum regia Virgo
Ingeniosa operum, plures formabat in usum
Delubri et patrum telas frontisque tiaras.
Famaque filo aderat, siquidem, seu vellere puro
Serica misceret, seu lino immitteret


1225. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

calentem
Carcinon et toties flammis brumale remissis,
Frigoris immodicum, caudatum Pisce premebat
Aegoceron, roseos postquam Galilaeus in ortu
Aurorae istius radios aspexit horizon.
Illius assuetas nymphis Vestalibus aetas
Iam matura viro visa est deposcere taedas;
Docta sed interno veri monitore maritas
Proposuit vitare faces purumque soluti
Corporis obstrictae mansurum foedere mentis


1226. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Seminis haeredes? Bona sit; rerum attamen isto
Ordine virginitas non est bona.” Dicere contra
Iosippus voluit, sed respondere paratum
His interpellat genitor: “Spes sola beati
Germinis illius nostro de stemmate, terris
Promissi quantum decus est? Velle auspice tanto
Aeternae pacis libertatisque carere
Vix culpa, Iosippe, vocat.” Mox voce reponit
Iosippus: “Magni nostra hinc censenda


1227. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

30.
Huic animi virtus chlamidi par: illa pudico
Non festina ibat, sed vera modestia passu
Quo graderetur, adit templi sponso ante petitum
Vestibulum, comitata sacris, quas illius ingens
Gratia pellexit, decoranda ad foedera nymphis.
Florentes inter iucundior Anna puellas
Ibat anus, cuius meritis viduoque pudori
Scire datum (rapto thalami consorte, bis octo


1228. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ille unus nostras, cernis quae pondere distant
Dissimili (quam ferre manu pro more solebat,
Ostendit libram) et quantum gravis una profundum
Inclinata petit, potis est componere lances.
Illius apposito (quae culpam haud aequet, inanis
Humani levitate operis sublime levatam
Indigitat lancem) meritorum pondere, partem
Adversam leviore dabit descendere noxâ;
Inde cadet vis tota mihi roburque


1229. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

28.
Mortales, oculi vires fugit illa stupendis
Semita plena globis mole excedentibus ipsum,
Uraniae si certa fides, et lumine solem.
Et tamen illius quamvis immania lucis
Corpora, mortalis pupillae cernere nulla
Arte potest acies; cuius suprema videndi
Longe infra positos, fixos quos dicimus ignes,
Nocturno 786 Nocturno:


1230. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

arenas.
Par divinus erat Mariae caliginis expers
Intuitus summique boni concessa voluptas
Ad modicam fluxura moram, prohibente perennes
Nectaris aeterni carnis compage recursus.
Et licet illius potuisset copia lucis
Amissa ingenti Mariam torquere dolore,
Cum tamen aspecti bene docta volumine veri
Sic statuisse Deum nosset; cedente beato
Lumine, non animi, non pectoris impos utrique


1231. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Quaecumque sit haec, sine Numine non est
Haec soboles, nec te legis damnabit omissae
Religio, si non timeas dimittere nuptam,
Quam constat non esse ream. Committe Tonanti
Quidquid id est certusque puta, vis illius ista est.
Et memini (nec adhuc illum revolutus ad axem,
Vel semel est Phaëton) post connubiale reversus
Auspicium, cum tecta patris suaque ora subivi,
Talibus extrema monitum se noctis in umbra


1232. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Vis utrique eadem, sed fluxus originis impar;
Quod varium mens prima petit) me nomine sponsae
Dignatum, cuius puro molimine castus
Intumuit venter, modicos digestus in artus
Suscipiens animam sanguis, vis illius una est.
Officium sponsi sponsus – mirabile dictu! –
Non pater implevit, divini flatus amoris.
Haec Iosippe tibi, quo non mortalis honore
Me cumulavit Hymen, sponsusque, ut dicere scivi


1233. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Tecta olim, nunc tecti expers. Illa urbe Latinis
Imperiis nos stare decet: tribus altera quosvis
Sanguinis externos illuc vetat ire nepotes.
Nos vero decimus proavitis sistere tectis
Debebit mensis; te illius propria Phoebes
Quam vereor ne laedat hiems, ignota petentem
Limina! Teque etiam memini dixisse beatum
Divinumque uteri solem sua lumina mundo,
Extremo decimae lunae splendore daturum.


1234. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Gemma tegit postes aurataque tecta videntur,
Caelataeque fores adopertaque marmore tellus.
Quaeque prius pauper, regum nunc dives abundat
Muneribus domus et summis se molibus aequat,
Reptantesque ruunt illius ad oscula gentes.
Numinis haec meruit digna mercede recepti,
Baucidis et fictas superare Philemonis aras. 41.
Cum propria postquam fuerat


1235. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

ultra
Axe Deus perferre lubens cum coniuge sortem.
At divina uteri mater nonae indice lunae
Certa nec aethereo ventris momenta docente
Aligero monitore carens, prope temporis esse
Illius spatium quo caelica prodeat alvo
Progenies, abitura parat quae lina tegendo
Artandoque inter telarum vincula nato
Quaeque suos usus tunc sunt habitura reponit.
Iamque aderat quo sede dies exire paterna,


1236. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

tandem,
O soboles! Famulumque sines lethale resolvi
Nunc me, nate, tuum pacemque datura tuorum
Verborum stat plena fides, pupilla salutem
Praesentem dum sera videt clareque tuetur
Lumen ut illius cunctis se flamma revelet
Gentibus Hebraeaeque ingens sit gloria plebis.” 37.
Hic iterum mirata parens, miratus Ioseph,
Artubus humanis


1237. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hac veniente dati fontes caelumque recenti
Pane pluit, quem roris uti medicata coacti
Fragmina, cunctorum (sat erat voluisse) saporum
Illecebras, quaevis populo lux orta ferebat.
Illius annonae certis, migrantibus aequus
Adfuit Isacidis fabulosa per invia ductor,
Nube vagas praeeunte tribus, monstrante corusca
Luce viam si nocte ibant; eademque diei
Umbraque duxque fuit, celso cum sole


1238. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

vireret
Indicium: siquidem procera cacumina malus
Haec eadem, Mariae Aegyptum cum prole petenti
Incurvari humilis lunato vertice terram
Amplexa est: iam tum sibi deposcente beatum
Virginis illius germen, meliore pianda,
Quam fuerit rapti fructus quae purpura, venâ.
Infantis cupidus, quem propter saecula stipes
Multa tulit, vultum tunc praetereuntis adorat
Et modico optatis sperat post tempore


1239. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Scire dator legis. Qui seu responsa rogaret,
Sive daret, puero attonitos dicente disertos
Verba stupere dabant plusquam terrena magistros.
Materies sermonis erat promissus Apellis
Messias; tempusque illius adesse relatis
E patrum tabulis Iudae lux missa docebat.
Ut postes tetigit genetrix, ubi caelica proles
Quaesitorum acie responsorumque fatigans
Legales cathedras mentis iuvenile beatae


1240. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

nato
Cum turbis deserta petit; non segnis eidem
Cunctorum commune famis longumque referre
Luctamen. Veluti nuper Galilaea Falernum
Hac orante bibit, desertum hac supplice panes
Vidit et illius maternis viscera curis
Composuit, larga Cereris sine semine fruge.
Haec eadem Solymis natum sua fata sequentem,
Credere nolentis populi vulgique ferocis
Aspexit livore premi. Et clamantia laetum


1241. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Iusta resumpturae tumuli post ultima prolis.
Nec supremi huius luctus crudele parenti
Defuit augmentum, divinum scindere pectus
Ausa ubi completis Longini lancea fatis.
Et licet extincto iam cuspidis illius ictus
Non foret ad sensum nato, vim pertulit hastae
Ad sensum genetrix: soboles hic fixa cruentum
Sustinuit vulnus, genetrix confixa dolorem.
Una duplex potuit pectus lacerare sarissa.


1242. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Tristitiaeque ingens potuit non sistere torrens,
Fundenti pro more preces pars noctis abacta est.
Interea chorus Aligerûm dare nuntia matri
Laeta volat; primumque calet praeire, frequenti
Illius accessu Gabriel studiosior Ales.
Illam nocturnis laxantem viscera votis
Inveniunt: digna est matri reverentia postquam
Praestita, tale melos coniunctis vocibus edunt:
“O caeli Regina, potens laetare!


1243. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

erat, praesentibus una
Se comitaturis olearum ad culmen amicis.
Namque prius quam se divina potentia nati
Numinis inferret caelo, cum matre fideles
Bethaniam educit socios, visurus amatas
Illius hospitio claras cum fratre sorores
Servator; quas ille sui super aethera raptus
Commonitas vicina iubet fastigia montis
Actutum premere, excessu gaudere magistri,
Virtutisque suae suprema exempla


1244. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

sonitum, voces linguasque facesque
Praesentis sponsi et nati promissa notavit.
Tum memorat: “Chari comites, advertite, quaeso,
Quem casum portenta ferant: descendit Olympo
Promissum Flamen, praesens est illius ignis.
Nunc animos tanto, socii, componite dono!”
Hic votis ardere omnes omnesque beati
Flaminis accessum implorant: tum fusa per auras
Lumina discretis linguas imitantia formis,


1245. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quae matri et reliquis positam cingentibus aram,
Facta est partitio communis victima pane. 22.
Author erat fidei soboles; ea provida veri
Illius sed mater erat, quae turgida lacte
Pectora divino, nati quo cresceret orta
Progenies, vitae certos deplebat ad haustus,
Semper plena magis; cui Axe liquante perennes
Affluxus Austri divini flamine,


1246. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

penates
Et sacrae conclave domus, ubi Numinis Ales
Nuntius assumpta iuvenilis imagine frontis
Almum dixit Ave Verbique aeterna potestas,
Humanae suscepit onus servile figurae.
Hic memor illius, quo se sublime levavit
Tunc animi excessus, viditque augusta Tonantis
Ora patris viditque Patris quod ventre gerebat
In propria Verbum forma, liquefacta labansque
Pectore, divini vultus splendore


1247. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

hac matre calet telluris Iberae
Religio, cui ipsa datum non segnis amorem
Mater, opis vacuo numquam calet imbre referre. 31.
Non Solymaea modo illius praesentia certum
Auxilium contenta fuit protendere fidis
Christicolis: aequor donorum prodiga sulcat.
Illa feras Asiae gentes invisit amato
Discipulo comes et subiit Latoidos aris


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.