Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: illius

Your search found 1926 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 123-127:


123. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | SubSect | Section]

priscis illis imperatoribus atque ducibus debemus gratiasque agere nostris temporibus quae talem tantumque uirum tulerunt? Et quoniam solent pictores alicuius egregi artificis exactum signum atque imaginem ad imitandum proponere ut tales ipsi euadere possint quales auctores illius picturae fuerint, sic etiam huius optimi imperatoris clarissimique principis atque ducis mores et uitam te aemulari uelim ut, cum eius uirtutes assecutus fueris, honores quoque ac dignitates, summum denique principatus gradum in re publica obtinere possis.


124. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et euersae, multa monumenta etiam nunc extant. Nam et theatri aedificium, et tectorum ac templorum quadrati lapidis moenia semiruta et disiecta uisuntur. Ager quoque, absque alia mitiori cultura, a pastoribus tantum habitatur. Igitur imperator sub lucem ad quendam sinum illius regionis Barbanicola uocatum applicuit. E uestigio emissi equites ac naualis turba absque ordine omnia percurrunt, maximum numerum hominum cuiusque aetatis ac sexus capiunt, praeterea pecoris quantum ad usum satis, nemine resistente, accipitur; aliarum rerum,


125. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

oppidum tentantes, oppidanos lacessunt. Qui, dum nostros propellere student, detecti eminus a nostris sagittis uulnerantur. Et oppidani, nostros circunquaque et praecipue machinarum operi instantes, missilibus omnium generum deturbare ac ferire non cessant. Interim Aiasbegus, subassa illius regionis, collecta haud parua manu equitum, ad oppidum, subsidii ferendi gratia, tendit. Tum nostri equites, ubi acceperunt hostem aduentare, mature arma capiunt, equos frenant ac conscendunt, composito ac quadrato agmine hosti occursuri progrediuntur. Et cum iam ad conspectum uenissent,


126. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Cypri successorem expectasset, nihil de aduentu successoris audiret, tandem redduntur ei a successore litterae, quibus significabat se in terram Graec[i]am uenisse, sed ex Senatus decreto Cyprum accedere nolle, quoniam totum negocium illius regni ei demandatum erat. Imperator acceptis litteris successoris sui, cernens regni statum optime constitutum et omnia quieta et pacata esse, domum redire, quoniam iam tempus exposcebat, statuit.


127. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

prouinciam demandat. Hic, captus in Pannonia inferiori, quam regionem nunc Bossinam dicimus, puer admodum, ob egregiam formam Othomano dono datus est; quem ille eunuchum fecit et in consuetudinem stupri habuit. Deinde superiori anno, iam uirum, in locum illius Bassae, qui in Persico proelio occubuerat, ad summum magistratum prouexit. Cui ad octo milia Ianizaros ex sua cohorte et centum opifices ad


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.