Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: habere

Your search found 1575 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 11-34:


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

eam a spiritibus corrodi et consumi, omnia eramenta domorum pulsant, quasi per strepitum fugatis demonibus credunt lune succurrere laboranti, unde Virgilius: pulsantes era Curetes. Permixti ergo sunt populi isti et facti sunt gens una, uita moribusque consimiles, unius loquele. Ceperunt autem habere proprios duces. Et quamuis praui essent et feroces, tamen christiani erant, sed rudes ualde. Ariana etiam erant tabe respersi. Gothi a pluribus dicebantur et nichilominus Sclaui, secundum proprietatem nominis eorum, qui de Polonia seu Bohemia uenerant. 5Isti, ut predictum


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

transferentes deuotione nimia amborum martirum pignora pretiosa locauerunt in prenominata Dei Genitricis ecclesia, ubi dante Domino usque hodie requiescunt. XIII. Cathalogus archiepiscoporum de quibus extat memoria 1Igitur duces Sclauonie habere ceperunt in magna ueneratione ecclesiam beati Domnii donantes ei predia et possessiones multas, decimas et oblationes corde ylari offerentes. 2Fuerunt autem in ecclesia Spalatensi archiepiscopi multi, quibus ex priuilegio Salonitane ecclesie omnes episcopi superioris et


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cum tota sua iupa, protendebatur enim fere usque ad fluuium Cetinensem. Fuit etiam episcopalis sedes apud Mucarum eratque sua parochia a confinio Craine usque Stagnum. In Stagno nichilominus fuit episcopatus suaque parochia erat in comitatu Chilmie. Voluerunt etiam Chroatorum reges quasi specialem habere pontificem petieruntque ab archiepiscopo Spalatensi et fecerunt episcopum, qui Chrouatensis appellabatur posueruntque sedem eius in campo in ecclesia sancte Marie iuxta castrum Tiniense. Hic multas optinuit parochias habuitque predia et possessiones per totum pene regnum Chroatie, quia


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

poposcerat absque aliqua difficultate impetrabat. Ad ipsius ergo petitionem donauit rex ecclesie sancti Domnii sextalarios molendinorum Salonitani fluminis, qui septimanaliter pertinebant ad banum. 5Cum autem rex Henricus haberet filium paruulum cuperetque eum regni successorem habere, uoluit eum se uiuente in regem inungi. Inuitatus autem Bernardus a rege in Hungariam est profectus. Ibique cum aliis prelatis ecclesiarum regni Hungarie qui ad solempnitatem iocunditatis regie confluxerant, regis filium coronauit multisque a rege honoratus muneribus ad ecclesiam suam


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quem ecclesie poterant multa commoda prouenire. Sed non fuit petitio regis admissa, quoniam aliorsum tendebat intentio seniorum. 4Interea rex naues ingressus dispositum arripuit iter. Spalatenses uero dederunt ei usque Diracchium duarum galearum conductum. Non potuit rex tantum habere nauigium, quod sufficeret ad passagium omnibus cruce signatis, quam ob rem necessitate compulsi alii redierunt ad propria, alii uero expectauerunt usque ad annum sequentem. 5Eodem tempore Stephanus dominus Seruie siue Rasie, qui mega iupanus appellabatur, missis


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ulterius progredi. Ecce etenim, nescio an suorum an extraneorum, nefaria temeritas regis machinatur in mortem, impiaque manus diabolicis armata uersutiis uenenatum ei haustum propinat, ex quo scelere uix mortis potuit periculum euitare. Necdum uero sanitate ad integrum recuperata, redeundi cepit habere propositum, uerens se suumque regnum in tantum precipitare discrimen credensque de suo uoto pleniter Domino satisfactum, incipit cum omni comitatu suo ad patrie regredi fines. Noluit autem ulterius marinis se comittere casibus, sed per terram iter faciens, uenit Anthiochiam, deinde transiuit


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ad suum usum seniores predicti deuoluebant. Murmurabat autem sepius et tacebat. 3Erat autem quidam clericus Hungarus, Guncellus nomine, filius Cornelii, nobilis quidam genere, sed non magni ualoris ipse. Hic cum esset iam prouecte etatis, nullam potuit in Hungariam dignitatem habere, sed assumpto cruciferorum habitu factus erat rector cuiusdam ecclesie sancti Stephani regis. Cum ergo Spalatensis ecclesia multo iam tempore pastore uacaret, iste Guncellus cepit se sollicite intromittere, ut in pontificem eligeretur. Factum est autem, ut quidam Yula banus, qui erat de eius


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

duos, qui legationis huius perferrent negotium, uidelicet Thomam archidiaconum et Micham filium Madii, dantes eis per publicum instrumentum plenam auctoritatem, ut abeuntes Anconam, quoad melius uideretur eis, factum huiusmodi promouerent, obligantes se iuramenti uinculo uniuersa pro rato habere. Itaque archidiaconus cum suo collega suscepto legationis mandato, quamquam cernerent quosdam ex ciuibus penitere, post festum Epiphanie iter arripientes nauigauerunt multosque ac diutinos passi labores tandem prope festum Pasce Anconam applicuerunt. Et cum iam rumor processiset, quod


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

desiderio fuerant prestolati. Egressus autem de naui ab uniuersa cleri populique frequentia in magno tripudio et honoris obsequio susceptus est. 4Altera autem die misit et fecit inspici plura hospitia, ubi uideretur commodius sui regiminis officium exercere. Et tandem placuit habere domum comitis Grubesce pro publico palatio et pro hospitio suo. Tertia uero die fecit coadunari uniuersum populum ciuitatis et facta curia primo expediuerunt se nuntii exponentes sue legationis processum et exitum ostendentes. Deinde nuntii Anconitanorum Matheus de Girardo et Albertus


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ciuitas pro inimico habebat, quasi omnium hostem omnes insequebantur. 6Et hoc ceu miraculose eo tempore contigit, ut duo implacabiles hostes Spalatensium uiuendi finem facerent, uidelicet Tollen de Chulmia et alter Tollen Politianus, qui nunquam poterant cum Spalatensibus pacem habere. 7Per idem tempus, anno domini millesimo CCXXXVIIII die tertio intrante mense Iunio, facta est eclipsis solis mirabilis et terribilis. Totus enim sol obscuratus est et tota serenitas aeris obtenebrata est. Et quasi noctis tempore stelle apparuerunt in celo et quedam maior


21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ceperunt obuiantia queque uastare. Custodes uero insule cum colonis atiem struentes, ut poterant, aliquandiu restitere. Sed cum essent hostium respectu paucissimi, consultum uolentes esse uite sue, campum hostibus relinquentes ad tutiora loca se contulerunt. Tunc Almisani liberum se cursum habere uidentes, ceperunt ad predam undique debachari, inuadere rusticos, mulieres opprimere, comburere segetes et mala omnia perpetrare. Venientes autem ad ecclesiam beati Stephani, diripuerunt quicquid in domo erat, flammis eam succedentes. Ad ultimum uero ecclesiam ingressi, paganorum more


22. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

in diuersa uoluentibus, hostes magis ac magis appropinquabant. Mox uero quasi quidam constantie spiritus in eorum uisceribus incalescere cepit statimque unus eorum, qui preerat quinquagenariis illis, Stephanus nomine, factus audatior dixit: Eia uiri, nonne scitis, iustam nos bellandi causam habere? Non recordamini, quod hii, qui contra nos ueniunt Deo et hominibus odibiles pirate sunt? Numquid non a tota christianitate anathematizati et execrati habentur? Nos Deus et iustitia proteget, illos sua iniquitas confundet. Nulla ergo sit trepidatio, uiriliter agite et confortamini, quia Deus


23. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

misit et congregari fecit omnes principes, cunctos barones et proceres regni sui cunctumque robur Hungarici exercitus contraxit in unum. Venit autem Colomannus rex, frater eius, cum omni potentatu suo. Venerunt et presules Hungarie, qui et ipsi non contenti sobriam ecclesiastice moderationis habere familiam, immo pre diuitiarum magnitudine magnas militum aties ductitabant. Affuit Mathias Strigonensis, accessit Hugrinus Collocensis archiepiscopi, uterque cum suffraganeis suis. Quos secuta est magna multitudo prelatorum et relligiosorum, qui omnes ad castra regia congregati sunt, quasi


24. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

attoniti ibant circumquaque, uelud oues in stabulo luporum morsus euadere perquirentes. Hostes uero undique circumfusi non cessabant iaculis et sagittis instare. At uero miseranda Hungariae multitudo omni salutis consilio destituta, quid faceret non uidebat neque enim alteri cum altero colloquium habere licebat, unusquisque sibi sollicitus de communi salute nullus prouidere ualebat. Sagittarum et iaculorum imbrem non armis oppositis excipiebant, sed dorsa uertentes ad ictus cadebant passim tam crebri, ut de concussa ylice diffluere glandes solent. Et cum omnis spes uite foret adempta, mors


25. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

minime potuere tam celeriter preparare, quantum rex declinans Tatarorum rabiem expetebat. Quod factum non satis equanimiter tulit regius animus. Noluit autem rex residere Spaleti, sed abiens cum uxore et cum omnibus gazis suis demoratus est Tragurii, putans se ibi contra hostium incursum fortiorem habere tutelam propter uicinitatem insularum. Composuit autem se cum omni curia sua et mansit in insula adiacente. XXXIX. De seuitia Tatarorum 1Porro dux impius nil intemptatum relinquere uolens furioso constipatus exercitu post regem cucurrit, nil


26. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

condixerant suarum turmarum copias recensere. Illi ergo ibidem coadunati curiam celebrarunt et simulantes gratiam exhibere captiuis fecerunt per totum exercitum preconis uoce clamari, ut quicumque esset in comitatu eorum spontaneus uel captiuus, qui uellet redire in patriam, liberam se sciret habere licentiam ex clementia ducum. Tunc multitudo magna Hungarorum, Sclauorum et aliarum gentium nimia exultatione repleti data die de exercitu exierunt. Et cum omnes conglobatim duobus aut tribus milibus processisent, statim misi equitum cunei irruerunt in eos, quos simul gladiis detruncantes in


27. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

retorquere et contempnentes uetera, quibus optimo statu florebant, uoluerunt noua et incerta moliri. Etenim Venetico dominatui rebellantes cupiebant se ab ipsius iugo prorsus subtrahere. Cum enim inter ceteros comprouinciales suos terra marique forent potentia et diuitiis sublimati, fastidio habere ceperunt nauticis lucris incumbere, uoluerunt militie pompas inaniter experiri. Constructis nempe uillis et oppidis gaudebant militari equitatu uolare. Quam ob rem rupto federe dominationis antique, iuramenti religione contempta, manifestos se hostes Venetis ostenderunt.


28. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uulnus in antiquum rediit malesana cicatrix. Nam quibusdam modicis offensionum interuenientibus causis, obtectum odium ex fictis cordibus cepit in propatulum ebullire. Natura enim feralis odii solet esse huiusmodi, ut nisi proprio pondere collidatur, nisi dampnis et doloribus atteratur, nesciat habere quietem ad instar maris procellosis fluctibus concitati, quod non prius ad tranquillitatem reducitur, nisi missis desuper imbribus quadam uiolentia comprimatur. Sed Spalatenses peccatum peccato addentes grauamen sue parti non modicum ex subsequenti facinore induxerunt.


29. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sine seditioso tumultu canonica electio fieret secundum Deum et secundum formam concilii generalis. Allatum est autem uolumen in medium, et perlectum capitulum illud, quod exprimit formas in electionibus obseruandas. Sed stolidis mentibus ea, que Dei sunt, displicent et ea, que ordinate fiunt, nil habere rationis uel ordinis suspicantur dicentes malum bonum et bonum malum, ponentes tenebras lucem et lucem tenebras reputantes. Hi suas uoluntates precipites et obscuras sanctorum constitutionibus preponentes dicebant scripta esse respuenda et solam uoluntatem sectandam contra sapientes et bonos


30. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ad regem nuntii false legationis prosequentes mandatum. Et quia tunc erat rex in partibus Sclauonie, cito reuersi sunt dicentes electionem se de Hugrino fecisse et regem ciuitati esse placatum et magnam ab eo gratiam fore ciuibus repromissam. 13Sed uulgo dicitur mendatium curtos habere pedes, parum potest procedere, cito deprehenditur. Non enim bono peraguntur exitu, que malo sunt principio inchoata. Nam qui regem placatum dixerant, uerius dicere poterant regem regum Deum ausibus fore talibus ad iracundiam prouocatum. Qui enim gratiam se iactabant ciuibus detulisse, dirum


31. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

eum mediocria de se sentire. Secularibus quidem negotiis totus intentus, ecclesiastica uelud superflua quedam et minoris cure indigentia segniter procurabat. Ita demum omnia studio mundane deditus cenodoxe, non sapientum, non relligiosorum appetebat consortia, sed armatorum circa se cateruas habere gaudebat. Verum cum pro militaribus stipendiis domestice sibi non sufficerent facultates, tendebat manum ad aliena et illicita, cupiens in uictu, uestitu et multitudine clientele Hungaricorum prelatorum se copiis coequare. Sic autem tam clericis, quam laycis atque monasteriis durus exactor


32. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

maxime quando hospites aderant. Solebat namque aduentantes ex diuersis ciuitatibus nobiles ad conuiuium inuitare eisque satis affluentes preparationes apponere satagebat. Quando uero ad uisitandam prouinciam egrediebatur, uolebat semper aliquos de canonicis et de ciuibus in sua sotietate habere. XLVII. De adventu regis Coradi 1Per idem tempus rex Coradus, filius quondam Frederici imperatoris, exiens de Germanie partibus, ad capescendum Sicilie regnum properanter iter agebat. Is cum non paucis trieribus navigans per ora Dalmatici


33. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et audiebantur ab ipso affabilem se ac serenum eis plurimum exhibendo. Tunc cepit eis, non animose sed moderata allocutione, improperare de promotione archiepiscopi, uidelicet quod hominem alienigenam et ignotum, non de suo regno et preter ipsius conscientiam et assensum uoluerunt antistitem habere. Sed cum ciues se multiformiter excusarent, rex factum equanimiter tulit mandans eisdem, dumtaxat laycis et eosdem astringens uinculo iuramenti, quod de cetero tale quid facere nullatenus attemptarent. Verumtamen eundem archiepiscopum, quamdiu hic stetit et quotiens ad ipsum in Hungariam est


34. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

contra ciuitatem ex uiolentia proficere, ad uersuta se contulit argumenta. Finxit enim se iam fore placatam nichilque curare amodo de homicidio perpetrato responditque benigne nuntiis ciuitatis, quod uellet de cetero cum eis ad pacis concordiam declinare et quod iam non debent aliquem timorem habere. Misitque cum eis tres uel quatuor comites et triginta fere milites gladiis tantummodo circa femur dependentibus, sicut eis mos est ubique incedere, precepitque secretius ipsis, ut blandis uerbis ciues seducerent, et eos extra muros, quocumque possent ingenio, prouocarent et quotquot


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.