Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: habere

Your search found 1575 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 423-464:


423. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

non modo res publicas regnaque commutari, sed etiam funditus euerti. Eos autem, qui forte aut rei gestae duntaxat cognoscendę studio haec scripta legere uoluerint (etenim uel nuda rerum cognitione capimur) aut parata habere, unde summere possint, quae huberiore stylo perscribant, rogatos esse uelim, ne a me Romani eloquii dignitatem, iamdiu una cum imperio amissam quaerant, sed ad res, quae narrantur, animum intendant, nec mirentur, quod susceptum negotium atque historiae numeros parum absoluerim. Nam ne in


424. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

dirimente, habitasse, credo ducta a linguae commertio coniectura. Nam Boëmis, Polonis ac Dalmatis eandem linguam esse satis constat. Tametsi quidam eodem linguae commertio adducti existiment rem se diuerse habere. Etenim Rhaxolanę linguae sono admoniti arbitrantur Raxanos, ipsos Sarmatiae Europeae incolas, Gothicae gentis esse auctores; rursus Sclauenos, Boemos ac Polonos Gothorum esse sobolem. Neque enim credibile esse putant


425. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

Alienigenam, inquit, dominum, uiri Hungari, patiemur, cum et Hungarorum legibus cautum sit, ne quis peregrinus cuiuspiam magistratus obtinendi ius in Hungaria habeat, et bruta animalia naturae ipsius instinctu ex suo genere sibi duces, qui agmen praecedant, habere soleant? Neque enim cerui, grues, apes ducem sui generis sequi dedignantur. Ad haec ut nostrorum hominum prouerbio utar, nonne pro monstro esset habitum ursini capitis animal, cui caetera membra leonis essent? Abhorret


426. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

Sane a Maximiliano, quem primum mortuo rege Matthia e uestigio de matrimonio clam per nuntium interpellauerat, spreta, uehementer cupiebat Vuladislauum regem (a tali coniugio ob eius maxime sterilitatem abhorrentem quidem, sed tamen matrimonium, ut Beatricem sibi deuinciret, simulantem) in uirum habere; quamuis non mediocri laudi futura, si memor primi matrimonii in uiduitate, quae quidem matronis decori est maximo, perseuerasset, nec talem animo cupiditatem unquam admisisset. Verum haec res auertendę suspitionis causa pro tempore silentio pressa est, ne uulgata eiusmodi officeret


427. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

extincto, in memoriam reductus, quo scilicet Fridericus, imperator Romanorum, rex Hungariae quorundam nutibus fuit significatus, regnoque, ut Alemani iactabant, Michaële Sellagio intercedente, fraudatus. Turpe enim praeter insita in Alemanos odia Hungaris uidebatur eum regem habere atque illi subici, cuius patrem duce Matthia nuper haud magno deuictum negotio ludibrio habuissent, quemque per se etiam, regno Hungariae hostibus undique exposito, haud idoneum censerent. Sane occurrebat animis Maximilianum post soceri sui Caroli, Belgarum ducis, mortem, quem


428. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 27 | Paragraph | SubSect | Section]

― nam in corpus armatura munitum ferrum non penetrarat ― circumfusi Stephani milites capiunt, eiusque iussu incolumem conseruant, et quia Stephanus ciuem ab se deuictum occidere nefas putauit, et quia fortis uiri nihil motus audacia maluit uiuum suae laudis quam mortuum testem habere, adiecta ad fortitudinem etiam clementia, quamuis fuerit alioquin natura non admodum mitis. Dum hoc modo Coruini hostium impetum sustinent, regulus cum Laurentio Huuilaceno, Quinqueecclesiarum episcopus, et multi alii huius factionis uiri e manibus uictorum


429. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

medici in curandis corporibus facere solent, qui sane pro corporum uarietate, aegrotantiumque natura necessario diuersa corporibus adhibent medicamenta. Est igitur tibi noscendum Hungarorum ingenium, moresque eorum penitus animaduertendi, qui quidem multum lupi in se haud falso dicuntur habere, atque ita his imperandum, ut te amando simul et timendo uenerentur, admirationeque dignum putent. Neque enim alterutro regnum Hungariae administrari potest, propterea quod neque timor per se satis tutus est, quum natura ipsa hominum odia excitet, neque sola lenitate ac


430. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

te id facturum recipiendo, quod ei praesertim ob sterilitatem merito abs te negari debet: ut caeteras huius repulsae causas subticeam, quas quidem et dicere pudet, et uxorem ducturum prorsus nosse expedit, ne scilicet ea affirmare uidear, quae non minus suspitionis quam ueritatis in se habere possunt. Hoc demum, quo et coeptum amici officium absoluam, et mandato Hungarorum satisfaciam, tibi consulo, uti Neapolitanam matronam tanquam pestem ac furiam euites, eiusque illecebras praesentissimo ueneno commixtas putes. Atque Matthiae infelicitate discas tuis nuptiis ac


431. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

odio exul factus, id fortuna agente, ut praesto esset, qui hosteis metu cunctantes, nec dum expeditionis satis certos, ad bellum contra Hungaros gerendum impelleret, atque ad oppugnandam patriam duceret, ubi accępit hanc Maximiliani erga Hungaros comitatem, eumque iam Austria recuperata talem habere exercitum, cui ob seditiones domesticas Hungari resistere haud quaquam possent, tuto accessu impetrato cum manu sua, quae non exigua fuit, ad Maximilianum ultro quidem ob instantem expeditionem accersendus transfugit, ultionis magis quam pietatis,


432. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

Igitur, ubi scalptor animaduertit regis beneficium sibi ereptum esse, simulque mercede debita se fraudatum ― quippe hunc quoque prior, castello de improuiso occupato, possessione sua expulerat ― coepit non modo de aduersarii iniquitate conqueri, sed etiam regis Matthiae liberalitatem suspectam habere, quasi subdola largitione esset circumuentus. Et profecto si rex alienum patrimonium in scalptorem, cui ingentem pecuniam debebat, sciens contulit, non immerito fraudis est suspectus, quandoquidem de regio, non autem de alieno, et suę fortunae congruens scalptori merces erat


433. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

gnarus quum extremae famis eorum, qui obsidebantur, tum consilii, uiriumque Maximiliani, qui quidem, Albertho haud parum retuso ac perterrito, ut supra docuimus, per se nihil iam audebat in Vuladislauum moliri, quum praesertim a suis certior esset factus regem Hungarorum exercitum habere in Boëmia conscriptum, numero, uirtute ac fide praestantem, et cui salus regia ac regni fortunae recte committi possent. Porro Boemi omnes Transistranas nationes uirtute praecedere existimantur. Turcae a


434. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

hostium uires satis perpendentes, ac si aut Albam aduersus uim Hungaricam retinuisset, aut aliquando acie Hungaros, fugacissimus ducum, superasset, tantum uanae fiduciae ac spiritus sibi sumpsit, ut has tandem pacis ferre conditiones non dubitaret. Primum, si Hungari pacem habere uelint, eis soluenda esse centum millia nummum aureorum, deinde tota Austria cedendum. Nam ultra Danubium multa tunc Austriae loca Hungari tenebant. Exulibus Hungaris, qui apud se essent, reditus in patriam permittendus, bonaque restituenda. Postremo, ne quid insolentiae


435. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

nummum aureorum, quam quidem summam, quoad usque persolueret, in custodia est habitus. Vnde autem tantam uim pecuniae hic sacerdos habuerit, et ipse miror, nec dubito, si quis haec legerit, non modo miraturum, sed etiam me haud satis explorata scripsisse existimaturum. Attamen ita se rem habere certum est: nam praeterquam, quod ex commodis sacerdotii uiginti fere millia nummum aureorum annua percipiebat, ex quibus maiorem partem singulis annis repositam condebat, ita quaestui deditus erat, ut ne a mercatura quidem


436. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

Thomas igitur Stephanum regio decreto haud mediocriter commotum adit, blando alloquitur sermone, aegrum animi ficta consolatur oratione. Demum homini, utpote amicum simulans, persuadet, uti mallet sese praefectura ad tempus abdicare quam collegam nouo exemplo in magistratu habere. Neque enim, ait, in eius substitui locum, nisi illi uirtute et consilio parem, rex patietur, quum ea prouincia rectore belli peritissimo, uiroque magnae auctoritatis indigeat; quo non reperto, cui dubium esset, quin breui sit futurum, ut


437. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

ostendit, eo duntaxat praetextu dilatio et mora sanandis Hungarorum mentibus sit quaesita, propterea quod, quum esset rex eo tempore inops stipendii, nec caeteris etiam rebus ad bellum satis instructus, nihil non in opulentissimum hostem frustra conatus esset. Quod cum Hungari ita rem se habere non ignorarent, neque enim latebant eos suae Turcarumque iuxta uires, prius quam de bello cum Turcis ineundo ad concilium referretur, magna contentione egerunt, ut ante omnia status reipublicae ex sententia principum, quos seculares uocant, componeretur. Sed


438. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

lingua inter se haud parum differunt. Adeptus auitum regnum Polimirus conuocat ad se, quos secum Roma in Dalmatiam uenisse demonstrauimus, sciscitatur, in mediterraneisne locis, an maritimis malint sedes habere. Vbi intellexit eos maxime, qui tenuiores genere ac fortunis erant, praeoptare maritima loca, utpote emporio magis idonea, seque malle mercatura ac nauigatione quam cultura sterilis ac asperi circa soli uictum quaerere,


439. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

mercatores forte diuersati essent, unus eorum, qui quidem sicut forma caeteris praestabat, ita et moribus lenior erat, conspicatus puellam facie, ut inter agrestes, satis eleganti, hospitumque aduentu admodum laetam, conuersus ad eam sciscitatur per iocum, uelletne Latini generis uirum habere. Macedones enim, ut et mediterranei Illyrici, maritimos Dalmatas, partim quia Romana literatura utuntur, partim quia ritu religionis cum Romanis conueniunt, Latinis hominibus adnumerant. Quam uocem tametsi puella hillari accepisset animo, nullum tamen prae


440. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

ueteris offensae apud eius animum resederit, huius meriti delebitur magnitudine, atque extinctis omnibus odii reliquiis hoc officium immortale in eius pectore permanebit. Qui enim poterit unquam tanti beneficii obliuisci, quo scilicet regnum paternum, tibi iure gentium debitum, se habere tum demum legitimum iudicabit, quum tuo id permissu accepisse senserit? Quod sane regnum perinde ac praefectus tuus non sine maximo commodo tuo est administraturus. Ad hoc quis dubitet, uel si Polonorum rex esses declaratus, quin Hungari uicissim et Poloni


441. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

animos offenderet, negat se Hungaro, quod postularet, iure praestare posse, excusans Turcam haudquaquam esse sui iuris, utpote quem Rhodii per sese custodirent. Non ita multo post Innocentius Octauus, pontifex Romanus, et sibi amplum fore putans regem Turcarum tributarium habere, et tanto auro, cuius quidem sacerdotes hac tempestate maxime auidi sunt, potiri cupiens, oblata Rhodiorum principi dignitate, qua cardinales sacerdotes Romanae ecclesiae insigniti sunt, agit cum illo, ut Turcam sibi traderet. Rhodius non paruum fortunae suae additamentum


442. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

Cossicius (et ipse enim colloquio intererat) cognito regis animo ad oratorem conuersus, Quae est , inquit, haec insolentia, Veneti, a rege omnium maximo suarum actionum ac consiliorum rationes exquirere, quum uobis satius sit uel quacunque conditione pacem cum Bazethe habere, modo liceat uobis mercaturam uestram exercere, quam ei nequicquam, et cum maximo uestro obluctari detrimento? Nam si ei stomachum feceritis, quingentarum nauium classe instructa Adriaticum sinum inuadi iubebit, atque Dalmatia Istriaque occupata inde faucibus ciuitatis uestrae obsessis


443. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

imprimis student, insignem, ita bellicae artis prorsus rudem creant. Nam Veneti licet in terrestribus expeditionibus externis et militibus et ducibus utantur, e suo tamen corpore homines nauibus praeficiunt. Quinque et uiginti triremes e nauali suo, in quo ad centum aedificatas naueis semper habere dicuntur, deducunt, instructasque nautis ac classicis militibus in Corcyram insulam proficisci iubent. Eodem paucis post diebus Crimanus quoque profectus est, imperatis Istriae ac Dalmatiae maritimis urbibus, quae in Venetorum ditione erant, circiter decem triremibus, totidem Cretae


444. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

classis, qui amissis naufragio circa Euboęam quinque et uiginti longis nauibus Sunium promontorium praeteruectus ad Munychiam, Atticae locum, iam appulerat, eum per nuntium docet Venetam classem nauium numero haud multum infra Turcaicam (erant enim ad centum et quinquaginta naues) Methone statiua habere. Per eundem quoque nuntium, quid sibi faciundum, quoue cum classe progrediendum esset sciscitatur. Rex tametsi eo nuntio admodum motus esset ― neque enim Venetos tam breui temporis spacio tot naues confecturos putarat ― tamen missis duodecim millibus partim peditum,


445. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

Existimabam, pater, simul ac cum uiro, cui me tuo solius consilio despondisti, essem coniuncta, mihi magna ex parte fortunam simul et dignitatem auctum iri, futurumque, ut non modo regis filia, sed etiam regina uocarer. Verum nunc uideo rem se longe aliter quam putaram habere, uirum meum titulotenus regem esse, caeterum patruum eius dominari, me in durissimam redactam seruitutem. Quapropter ad tuam atque familiae nostrae spectat dignitatem, uti et genero paternum regnum, et filiae opera tua libertas restituatur. Quae quidem res non modo uiro meo,


446. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

sua in eos merita proque opera abs se proximo praelio nauata nullis decorassent donis. Et profecto Christianae nobilitati satis persuasum est Venetos opera nobilium in bello necessitate magis quam uoluntate uti, uirtutem uero eorum, quia mercaturae dediti arma per se non exercent, semper suspectam habere. Disquisitio auctoris an Drinon fluuius idem sit cum Drilone, cuius Plinius meminit. Caeterum quoniam de Drinone fluuio meminimus, de quo nostrae aetatis homines ambigunt, an idem sit, cum eo amne, quem Plinius


447. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

senatu inconsulto pontificem, Venetis infensum, in oppugnanda Bononia suis iuuisset auxiliis. Et perinde ac eo facto societas uiolata esset, homines insolentissimi adiciunt haud mirandum esse si regem poenitebit. Laschares admiratus Venetorum temeritatem inquit se nihil a rege habere, quod illis responderet, sed si his uideretur, se regem de hac expostulatione certiorem facturum, et quod ab illo rescriptum fuerit, Venetis indicaturum. Rex cognitis Venetorum non modo quaerelis, sed etiam minis, iram in tempus magis opportunum differens, seu forte ea re non admodum


448. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

― augurarentur. Sed quoniam, quoad superatis Alpibus, quae Italos a Germanis dirimunt, in Italiam transcenderet, dissimulare bellum tutius uidebatur quam illud aperte indicere, seu uiribus suis, seu fidei illorum, qui eum in Italiam uocabant, diffisus misit ad Venetos nuntium se iter Romam habere, quo ibi a Romano pontifice imperii insignia de more acciperet; uelle sibi Venetorum permissu liceret per agrum Venetae ditionis exercitum ducere. Veneti, ut qui in deliberando ad tutiora semper inclinant, uel forte alicuius Alemani ipsorum pecunia corrupti enuntiatione


449. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

tunc intulerit, propterea quod omnes fere Christiani principes pro se quisque fremere regum maiestatem in ordinem coactam esse, mercatores imbelles ex argentaria officina ad imperia prodire, domi resides alienis oculis, alienis manibus in bello uti, regum ignauiam atque discordiam in consilio habere, hisque oscitantibus rerum potiri: itaque nisi Venetis mature occuratur, totam Italiam sub imperium eorum breui cessuram, atque infima summis aequatum iri.


450. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

cuius maiores huiusmodi defensio maxime illustres atque apud omnes gentes celeberrimos reddidit, Christianissimos cognominari fecit. Dices forsan, Lodouice regum religiosissime, non esse muneris pontificii res ecclesiasticas a Christianis bello repetere, sed potius iure disceptare. Id ita se habere non inficiamur, sed Veneti magis simulant se Christianos esse quam re ipsa ostendunt, quippe qui iustitiam, pietatem, innocentiam nihili ducunt; rursus modo utilitas affulgeat, fraude niti, fidem uiolare, foedus frangere pro summo bono semper habuere. His artibus tot urbes in Circumpadana


451. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

uero latronum ritu grassantes multis Venetis oppidis ac uicis direptis in suas sedes redierunt, dato documento eos, quibus nihil ciuilis roboris est, imperio potiri, ut alio loco diximus, non posse. Nam nihil aliud est externos milites conducere quam tyrannos ac dominos propria mercede paratos habere. Baiazethi Turcarum imperatori Achmetes filius in regno subrogatur; Sophiarum in Asia seditio. Dum haec inter Christianos Iulii Secundi, pontificis Romani, imprimis instinctu, qui, ut diximus, huiusce


452. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

diuideretur, mox diuisum et ob id debile effectum aut hostili iniuriae expositum esset, aut per se domesticis armis attritum euerteretur. Porro erant Bazethi multi utriusque sexus liberi ex uariis captiuis mulieribus ritu Turcaico suscepti, apud quos sane mos est eodem cultu habere ex ancillis natos, quo et iusto matrimonio susceptos. Ex quibus praeter foeminas quatuor duntaxat mares tunc supererant, caeteris, ut fama est, partim ueneno patris opera ob defectionis suspitionem necatis, partim morbo absumptis. Horum maximus natu


453. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

quod postea euentus minime probaret, Ionas Dalmata, praetorianorum militum, quos Turcae Ianniciarios uocant, praefectus, fide in regem ad eam diem satis notus, et ob id minime suspectus, simulans se nullius regiorum liberorum studiosum esse, sed potius reipublicae Turcaicae curam habere, licet esset Selyni deditissimus, huiuscemodi uerbis usus esse dicitur: Etsi difficile est regi de maximis rebus deliberanti consilium afferre, propterea quod nemo ita prudens est, ut eum opinio aliquando non decipiat, quoniam ne bona quidem consilia saepe ex sententia cedunt,


454. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

consulit amicos, Hadrianopolimne inuaderet, an prius regni sedem et thesauros, maximam turbae militaris illecebram, iret occupatum. Sed quum neutrum amici incolumi paterno exercitu faciendum censerent, licet Constantinopolim, ubi regii thesauri asseruabantur, in potestate habere e re sua uideretur, statuit, id tutius consilium ratus, milites uariis uersando artibus ad se trahere, atque ad transfugia pellicere, omnibus prius prouinciis, quas inter Danubium et Haemum montem usque ad Drinum amnem sibi commissas putabat, pecuniis imperatis atque acerbissime


455. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

ex parte circumiectos, ut taceam nouos aduersarios Sophias nobis in Asia exortos, Iuliumque Secundum, pontificem Romanum, ingentis spiritus uirum, quem ferunt Turcaici belli semina iam iecisse. Et sane hominem in ea dignitate collocatum asserunt Christiani ius habere omnes suae sectae principes in nos concitandi, ex quibus Francorum ac Hispanorum reges lumina mundi appellant, quorum alter iam multos annos aduersus nostrae religionis gentem, Aphricae incolam, felici incoepto bellum gerit, alter nihil aliud meditatur quam deuicta Italia, cuius


456. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

patris cooptandum, etiam si aliter illi cordi esset, propterea quod hac in re utpote, quae ad communem utilitatem et gloriam spectat, non quod patri libet faciundum, sed publicum emolumentum et salus quaerenda, quamquam pater, si uere regno consulendum cupit, uoluntatem iudicio dissonam habere non debet, sed animi libidinem saluti publicae subicere. Putat enim regno sibi esse abeundum, quo magis idoneus in imperium sufficiatur. Sed quid refert, dimoto sene aegroto, iuueni in umbra et ocio educato, atque ob id ignauo, imperium, et ipsum tot annorum pace languidum, incumbat?


457. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 235 | Paragraph | SubSect | Section]

iacentem spoliat, equus Turcae fugam Taurunum uersus arripit. Qui quidem ab Hungaris captus ad praefectum adductus est. Ibi quum Scytha uictor equum hostis ab se interfecti sibi restitui, ut par erat, contenderet, tandem accęptis a praefecto trecentis aureis nummis equum praefectum habere permisit. Scytha, ratus sibi apud regem Vuladislauum hanc pugnam honori simul et emolumento futuram, petit a praefecto Taurunensis praesidii literas ad regem commeatusque abeundi. Qui ubi cum praefecti literis ad regem peruenit rexque rem, uti gesta erat, cognouit, quo uiri uirtutem praemio


458. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

in dextro cornu Asiatici constiterant, laeuum Europaei tenuere. Selynes cum his, quos regio more fere satellitum loco secum habebat, ita mediam aciem tutandam suscepit, ut magis in subsidiis quam in acie esset. Suae autem custodiae causa more Othomanorum regum circum se habere consueuerat praeter sex millia peditum, quos praetorianos uocant, ad decem millia equitum, qui sane nusquam a corpore regis, dum in castris est, discedere solent. Turca igitur, conserto praelio ac uehementer per mutuum odium accenso, quum uidisset utrumque sui


459. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

petitum ad Sigismundum misit. Quandoquidem Polonorum amicitiam non minus sibi quam Hungarorum necessariam censeret, propterea quod regem Hungarum, utpote ex fratre Sigismundi natum, non modo cum Polono foedere, sed etiam sanguine iunctum haud ignorabat, cum quo sane pacem habere, ut supra demonstratum est, magnopere cupiebat, quoad cum Ismahele Sopheno debellatum foret. Atque eo magis Selynes cum Polono amicitiam facere optabat, quia compertum habebat Lodouicum, Hungarorum regem, qui tunc puer admodum erat, omnia ex praescripto patrui atque eo auctore


460. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

pulsum in exilio senescere. Qua denuntiatione Selynem, existimantem Aegyptium suis potius rationibus seruientem quam Alaudolae fortunarum miserantem ea dixisse (tutius enim uidebatur Cauirio Alaudolam finitimum quam Turcam habere), adeo ira exarsisse ferunt, ut barbara quadam insolentia dimissis ab se legatis sine responso quibusdam ex suis non dubitauerit dicere se propediem daturum operam, ut Othomana progenies Syriae quoque ac Aegypto imperet pulsis inde Cercassis (ea natio Cercetarum soboles est, Ponti


461. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

dominari. Tametsi quidam affirment Turcam legatis Aegyptiis suppressa ira, cuius alioqui non erat potens, satis benigne, ioco an serio incertum, respondisse se plane officiis suis effecturum, ne Cansauus Alaudolam magnopere desyderet, neue illum poeniteat Selynem suis finibus conterminum habere. Qua profecto simulatione si usus est, a magnanimi uiri officio procul dubio recessit, magisque callidi hominis fraudem, quam regiam simplicitatem secutus est. Est enim proprium regum non dolo aut insidiis niti, sed iusto bello suscepto uera illud uirtute et in communem gerere


462. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 265 | Paragraph | SubSect | Section]

bello suscipiendo deliberaret, amicorum quidem sententiam exquirebat, sed in capiendo consilio suam potius sequebatur. Suspicabatur enim duces, qui praesertim sub sene Bazethe diutius uixerant, quietis quam belli studiosiores esse. Inde uox eius saepius audita se neminem habere, quocum de magnis rebus consilia agitaret. Itaque neccessario cogebatur, quae in rem essent, per se excogitare. Et erat eius solertiae, itaque et se et hostem exacte perpendebat, ut nullius unquam coepti eum poenituerit. Quamquam


463. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

igitur animo Hungarorum iniuriis obuiam eundum est, dandaque opera, ut qui priores lacessere ausi sunt, eos iniuriae suę poeniteat. Nam si facinoris huius obliti fuerimus, uidebimur superbissimae genti timore ultionem omisisse. Atqui sicut gloriosius, ita multo tutius est facere quam habere metum, alioqui coeteri quoque Christiani, et imprimis accolae, formidine nostra abusi incipient nos oppugnare, et bellum, quod ad hanc diem semper inferre consueuimus, in terram nostram accipiemus, Christianisque, qui nobis metu parent, occasionem dabimus, uti aeque ac


464. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

pauoreque ac consternatione impediti, nihil, quod salubre esset, expediebant. Tandem terror instans coegit eos ad consultandum, quonam modo obuiam praesentibus periculis iretur. Itaque peractis Christiano ritu diuinis rebus regem armatum de more Hungarico equum ascendere, delectumque militum habere decernunt, misso prius Romam ad pontificem Leonem Decimum oratore, qui et periculum regni Hungarici indicaret, et pecuniam ad conducendum militem ab eo peteret. Quamquam plaerique e senatu Hungarico, caeteris prudentiores, hanc legationem ualde improbarunt, utpote quae ex


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.