Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fugam

Your search found 350 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 11-21:


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

tumultus insurgere. Omnes enim regni proceres et uniuersa pene totius Hungarici exercitus multitudo regem deseruerant et Andree duci non legitime adherebant. Cum rege vero pauci admodum remanserant et ipsi tante seditionis metu perterriti, non regem uero ad sperandum hortari audebant, sed fugam potius suadebant. Factum est autem, ut die quadam ambe partes sibi cominus propinquantes ad conflictum ineundum se sollicite prepararent. Sed cum pars regis fere nulla esset comparatione alterius, cepit plurimum anxiari huc illucque mentem exagitans, querebat, quale consilium in tanto


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

consultius est, ignominiose mori an uincere gloriose? Maior nobis armorum copia, melior pugnantium turma. Ipsi etiam hostes hoc optime sciunt, nec proponunt se nobiscum fortitudine sed sagacitate pugnare. Impetum enim contra uos facturi sunt, quasi insuetos belli deterrendo, putant enim uos in fugam uertere. Sed si uidebunt uos ad conflictum stare fortiter preparatos, credite mihi, quia cito nobis terga ostendent. State ergo constanter et pugnate uiriliter, de morte intrepidi, de triumpho securi . 6Talibus itaque dictis cohortatus suos, cepit ordinare pedites in


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

totis uiribus feriebat. Sed erigens se dux noster totus in ensem, percussit Chranislaum acerrime uenitque ictus inter cassidem et collarium deiecitque caput eius multum procul a corpore et mox truncus ab equo corruens iacuit prostratus in terra. Nec amplius pugna durauit, sed omnes Cetinenses in fugam uersi campum certaminis Spalatensibus reliquerunt. Qui eos a tergo insequentes cedebant passim per campos fugitantes persecutique sunt eos usque ad montis ascensum. Redeuntes autem patrata uictoria acceperunt caput Chranislaui et affixum aste detulerunt usque Salonam. Sicque cum exultatione


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

3Et ecce, die tertio in festo omnium sanctorum rumor uenit ad ciuitatem, quod aliqui predones in campum intrassent. Subito autem tota ciuitas ad arma cucurrit. Et uenerunt trans pontem Salone. Descenderunt autem pauci admodum equites Domaldi de Clissa. Et statim multitudo illa in fugam uersa huc illucque dispersa est. Et tunc capti sunt plures de nobilibus et diuitibus ciuitatis, uidelicet Caceta, Duimus Formini, Leonardus Caualis, Jacobus Dusciza, Crisogonus et alii plusquam LX et non sine ignominia in castrum ad Domaldum delati sunt. 4Eadem nocte misit


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Nostri uero desuper intuentes substiterunt et ceperunt deliberare inter se quid facto opus esset. Nondum enim ex insulanis nisi pauci conuenerant. Hostes uero uidentes nostrorum turmulam quasi pauidam non crediderunt eos fore ausos ad conflictum accedere; quam ob rem putabant eos primo insultu in fugam uertere. Vnde omnes simul conglobati ceperunt uociferando contra eos incidere. Nostris uero quamuis temerarium uideretur, cum pauci essent, contra multitudinem dimicare, fedum tamen et ualde ignominiosum esse putabant, si absque belli impulsu et solo uisu pauefacti eis cedendum putarent. Tunc


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

eis fore ad tempus, nec esse confligendum cum eis, utpote cum hominibus barbaris et desperate salutis, qui non pro regnandi cupiditate sed pro predarum auiditate per mundum pugnando discurrunt. At uero alii securitate fatua dissoluti dicebant ad primam ostentationem nostre multitudinis eos esse in fugam uertendos. Sic autem quibus repentinus parabatur interitus, non ualebant in unum consilium concordare. 4Illis ergo consulendo cunctantibus, morasque inaniter protrahentibus, ecce nuntius inopinatus ad regem cucurrit, nuntians ex certo, quod infinita iam multitudo Tartaree


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

glandes solent. Et cum omnis spes uite foret adempta, mors uero in omnium oculis yando per castra uideretur discurrere, rex et principes relictis signis ad fuge presidium se conuertunt. Tunc reliqua multitudo hinc crebris mortibus territa, hinc flamme deuorantis in giro metu attonita, nil nisi ad fugam totis precordiis estuabat. Verum cum tantis se posse malis eripere fugiendo intendunt, ecce aliud malum domesticum et familiare incurrunt. Etenim cum uiarum aditus funiculorum conexione et tentoriorum densitate forent periculosissime prepediti, dum cursim exire festinant, alter ruebat in


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

conexione et tentoriorum densitate forent periculosissime prepediti, dum cursim exire festinant, alter ruebat in alterum nec minor uidebatur ruina, quam ex sui pressura exercitus faciebat, quam ea, quam hostes sagittarum ictibus inferebant. 9 Videntes autem Tartari, quod in fugam uersus esset exercitus Hungarorum, quasi hostium quoddam aperuerunt eis et permittentes eos abire, non impetuose, sed pedetentim insequebantur eos ex utraque parte non sinentes eos huc aut illuc diuertere. Iacebant autem per uias infelicium opes, uasa aurea et argentea, purpurea indumenta et


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uasa aurea et argentea, purpurea indumenta et arma copiosa. Sed Tartarorum inaudita crudelitas nil curans de spoliis omnem pretiosarum rerum parui pendens predam in sola hominum cede crassatur. Cum enim uiderent iam itineris labore defessos nec posse ad arma manus extendere nec pedes ulterius ad fugam laxare, tunc ceperunt hinc et inde iaculis infigere, gladiis obtruncare, nulli parcere, sed omnes feraliter trucidare. Cadebant a dextris et a sinistris ybernalium foliorum instar, iacebant per totam uiam miserorum prostrata cadauera, fluebat sanguis more torrentis fluuii. Infelix patria


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

2Itaque antequam Draui fluminis gurgitem transmearent, rex persentiens eorum aduentum relictis stationibus Zagrabiensium partium cum omni comitatu suo ad mare descendit. Tunc diuersi diuersa querentes diffugia per omnes ciuitates maritimas, que propinquiores uidebantur ad fugam, dispersi sunt. Rex uero et totus flos reliquiarum Hungarie ad Spalatinas partes deuenit. Erant autem in comitatu regio multi ecclesiarum prelati, plures principes et barones, reliquum uero uulgus utriusque sexus et etatis pene innumerabile erat. Appropinquante autem domino rege ad introitum


21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quicquid poterant de domibus rapientes cucurrerunt ad portam et infringentes ianuas exierunt. Et quia magna erat oppresio multitudinis fugientium, ceperunt alii murum scandere et religatis ad propugnacula funibus dimittebant se certatim ex menibus et abibant. At uero Veneti uidentes suos hostes in fugam uersos continuo armati de ratibus descendunt et incedentes pedetentim nullamque cedem facientes ex eis permiserunt omnes abire. Et sic tota ciuitas capta est ferme absque ulla strage alterutrius partis. His breuiter prelibatis ad materiam redeamus. XLIII. De


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.