Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fugam

Your search found 350 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 41-48:


41. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

respondens alienis auspiciis, imperio se abdicat. Tum Mocenicus Nicolaum potius magnifice quam ex animo locutum, conatusque frustra fieri aduertit. Nam et copiae quas Nicolaus exposuerat, obtruncatis duobus praefectis triremium, in fugam uersae; aliquot etiam naues tormentis, quas bombardas appellamus, fractae atque perforatae erant, quae uix ne submergerentur se sustinebant. Itaque, amissa spe potiundae urbis, cuiuscunque generis naues, subitario apparatu excitas, omnes dimisit. Et quoniam, iam transacta aestate, hibernum


42. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

manus nostrorum effugerant, clamoribus atque ululatibus omnia compleuerant. Itaque cuneo facto hostes, prius edito magno clamore, sperantes praedam recuperare posse nostros aggrediuntur. Nostri uero equites, conuersis equis, magno impetu proelium ineunt. Obtruncatis multis ex hostibus, caeteros in fugam uertunt. Itaque omnis praeda ad naues reducitur. Equites interfectorum hostium capita imperatori offerunt, singulos aureos in singula capita accepturi. Nam imperator promiserat unicuique interfecti hostis caput deferenti aureum se soluturum, quod semper postea seruatum est.


43. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

plumbea glande tormento emissa et sagittis, cominus ense et hasta hostem feriunt. Hostis quoque missilibus, quibus maxime praeualebat, nostrorum multos sauciat. Stetit aliquantulum anceps proelium. Tandem nostri, et numero et uirtute superantes, obtruncatis multis hostem in fugam uertunt. Multi uiui capiuntur, caeteri ad praeruptos montes atque inuios anfractus se recipiunt. Nostri, fusis fugatisque hostibus, per omnes uicos ad depraedandum discurrunt, ferro ignique cuncta deuastantes.


44. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

est pari marte. Dum hostes acrius instant, Petrus Frasina, uir strenuus et inter equites nostros clarus, Balabanum, hostium ducem, gutture hasta transfixo equo deicit, ac reluctanti caput abscidit. Tunc alii alios aggredientes prosternunt, hostes multis obtruncatis in fugam uertunt. Deinde, fusis ac fugatis hostibus abscissisque interfectorum capitibus, uictores laeti ad urbem redeunt. Tunc nostri maxime expoliatam urbem supposito igne, omnia tecta atque aedificia concremabant. Itaque urbs antiqua, uaria fortuna ac multis monumentis insignis, horarum spatio in


45. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

progrediuntur. Et cum iam ad conspectum uenissent, hinc inde subditis calcaribus citato cursu concurrunt. Nostri primo congressu multos hostium equis deiciunt. Aiasbegus a Petro Bosichio, praefecto nostrorum equitum, hasta confossus occiditur, caeteri absque mora in fugam uertuntur. Multi hostium occisi, nonnulli uiui capti sunt, reliqui proximis siluis ac paludibus se tutati sunt. At nostri uictoria laeti ad imperatorem redeunt. Interfectorum hostium centum quindecim capita afferunt, uiuos sexaginta quattuor adducunt. Imperator hostium capita hastis affixa ad


46. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

regis cum triginta milibus equitum, Bassa uero Romaneae cum quadraginta milibus congressi fuerant. Et quoniam equites Persarum et uiris et equis Turcis multum praestant, Turci, ne primum quidem congressum Persarum sustinentes, in fugam uersi erant, et paene omnes occidione occisi. Bassa ipse cum multis principibus interfectus est, alii uiui capti ad regem adducti. Rex, prospero successu elatus, postero die omnibus copiis Othomani castra circundat. Othomano mos est in medio castrorum sibi


47. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

cuiusque generis cum militibus ex praesidiis deductis domum remisit, sagittarios Cretenses tantum retinens. Deinde ex Veneta natione praefectos delegit, quos cum praesidio Cretensium sagittariorum omnibus arcibus praefecit. Quibus expeditis, quoniam post fugam tyrannorum regina multos ex satellitibus comprehensos in carcere retinebat, imperator, habita quaestione caedis, participes atque conscios supplicio affecit, caeteros suspectos cuiusque condicionis in exilium misit, multos noxios maleque animatos per insulam delitescentes aqua igneque


48. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Turcos claua ferrea percutiendo, tamquam pecudes ad oppugnationem subigere. Et cum duas horas ante lucem ad quartam diei oppugnatio durasset, nec aliquid Turci proficerent, sed ubique passim caderent, propriis corporibus suorum cadauera tegentes, tandem diffusi in fugam terga uertunt. Oppidani eruptione facta tergis hostium insistunt, fugientes usque ad radices montis persequendo trucidant; tum, multis signis militaribus potiti et spoliis occisorum onusti, in oppidum reuertuntur. In hac oppugnatione Turcorum ceciderunt tria milia, inter quos praefecti ac


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.