Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: prope Your search found 987 occurrences
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 178-239:178. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section] haud absoluisse, opusque magno inchoatum studio interruptum reliquisse. Quo facto mortem quidem ętate nondum illi timendam ― quinquagesimum enim annum uix attigerat ― sed uiribus corporis crapula ac uenere iam absumptis prope instantem nequaquam distulit, sepulcro uero, ultimo sane regum honore, fraudatus decessit. Iam feretro in eam partem aedis delato, ubi testudo lapidea miro artificio impensis Matthiae ― nempe hunc locum sepulturae sue delegerat ― constructa est, uexillisque regiis ibidem
179. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section] arbitrantur esse. Sed et memoriae proditum est Hunnos, Valente Romanis imperante, ab Hyperboreis montibus duce Atthila et Belda eius fratre digressos, peruastata prius Thracia, utraque Moesia, Macedonia et toto prope Hyllirico, in Pannoniis et his finitimis Transistranis regionibus, pulsis inde Gothis, sedes posuisse. Quos tamen Vcri, Glacialis oceani accolae, aliquot post annis, Iustino Constantinopolitanum imperium obtinente, bello
180. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section] rei conscientia et pudore, ut sunt plerique alienae maligni interpretes mentis, sese praesulatu abdicasse fertur, ordinisque diui Francisci habitum sumpsisse, perinde ac timuisset, ne regnum Hungariae non sine suo periculo Vuladislauus retinere non posset, propterea quod ad ultimum prope discrimen Vuladislauo rege declarato regnum deductum esse uisum est, hostibus undique in Hungaros ingruentibus. Qui quidem tunc in mutuam ex simultatibus perniciem ruentes in sese finitimorum arma concitabant. Sed neque hanc solum modo depositi praesulatus
181. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section] In quam sane sententiam grauiores fere uiri inclinant, quandoquidem neque sola electio Vuladislaui regis, uerum etiam insanae quoque Hungarorum mentes et consilia inquieta, priuatisque potius quam publicis rebus prospicientia regnum opibus ac armis ualidissimum prope pessum dederint, nedum conturbarint. Neque gratiam Italae mulierculae tantum apud Hungaros ualuisse credendum est, ut ex illius uoto sibi regem constituerent. Nempe Italis Hungari, Boëmi ac Poloni adeo infensi sunt, ut illos eodem fere odio, quo et Iudaeos prosequantur,
182. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section] alii huius factionis uiri e manibus uictorum euadunt, atque in loca satis tuta se recipiunt. Varanensis uero prior (caeteris partim in fugam compulsis, partim interfectis, quibusdam etiam captis grauiterque uulneratis) maiori animo quam uiribus pugnans multis uulneribus acceptis equo deicitur, ac prope exanimatus capitur, una cum Michaele Canasio, uiro senatorio, satisque ampla, ut est captus Hungarorum, fortuna nato. In hoc praelio ex reguli factione circiter sexaginta homines cecidere; ex parte uero aduersa nemo fere desideratus
183. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section] esse debet, ut tibi ea fortuna in administrando regno semper adsit, quae in te designando affulsit. Superuacaneum est, rex Vuladislaue, te hoc imperium initurum ad iustitiam hortari ― sine qua profecto qui regnant, eos falso regium nomen usurpare certum est ― quandoquidem uniuerso prope orbi nota est tua humanitas, mansuetudo, probitas, continentia. Illud igitur duntaxat tecum agam, de quo ut te admoneam quum me Boëmi nominis et communis patriae utilitas, tum meus in te summus amor cogit. Igitur publica oratoris persona, nescio quidem quam honeste, amice tamen,
184. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 54 | Paragraph | SubSect | Section]
Haec quidem Vuladislauus, suo an alieno ingenio composita, incertum, ubi magno
ac elato animo praeter omnium spem disseruit, magisque ob ingenitam eius socordiam
ac stuporem amicis admirationem insperata peperit oratione quam imminentis periculi
dempsit metum ― nempe qui prope mutus, atque elinguis habitus esset ― praeterquam
quod non infractum animum prae se tulit, haud infacundus uisus est.
morari, agrosque Pannoniae percursare, tum regi tum
Hungaris, Martiae genti, honestum esse uidebatur. Nobilitas enixe dicto audiens ad
signa frequens conuenit.
Quicunque enim in regno Hungariae praedia cum colonis, qui
quidem prope seruorum loco habentur,
possidet, antiquo Hungarorum instituto cogitur proprio sumptu, pro facultate scilicet rerum suarum, sese ad bellum parare, atque
regi in expeditionem proficiscenti adesse, hostesque a patrio
confluxu incolis percommodus, intersecat, quaeque uniuersi pene
orbis felicitatem complectitur. Est enim optimis feracissima fructibus, uinetis ― quae profecto nostris regionibus coeli intemperie natura omnino negauit ― et quorum fructu nihil
suauius, speciosissima equis, et caetero omnis prope generis pecore affatim abundans, auri
atque argenti, multorumque praeterea metallorum ditissima, omnibus denique rebus, quae
non modo ad uitae usum spectant, sed et luxum possint ministrare instructissima.
Haec itaque praemia nos, milites, si uictores fuerimus, manent. Sin autem pulsi
coepit, illis quidem
quod haud idoneum regem ad regni munera exequenda se sortitos putarent, his uero
quia regis Matthiae largitionibus assueti non modo nihil dono, sed ne debitum quidem
stipendium acciperent.
Igitur Boëmi, causati stipendio se fraudari, hostibus prope infestiores per agros
uagari incipiunt, seque iumentaque absque precio alere, nec modo esculenta agricultoribus eripere, sed, etiam id quoque impune futurum rati, eos suppellectile spoliare, nec
rusticae per licentiam militarem interdum parcere pudicitiae. Quae profecto quum rex
spectant praefecturam, Paulum Cinisium, harum regionum praefectum, adeunt, de iniuriis Boemorum conqueruntur, obtestantur, ne se deserat, et quos
a Turcis, asperrimis hostibus, semper tutatus esset, eosdem a Boëmorum quoque ui ac
iniuria defenderet, nec pateretur ciues in conspectu prope suo bonis spoliari ab his
maxime, quorum armis ab externa ui tuti esse deberent, quippe quos aere suo, collato per capita tributo, alerent, quorumque principem, in regnum ultro accitum,
regem
etiam potituri essent, iccirco maior pars equitum, qui fortitudinem temeritati ac auaritiae praetendebant, magna contentione in patentem campum e montibus certamen
traxere, praefecto, quoniam auxilia cataphractorum equitum prope diem uentura
expectabat, nequaquam primo permittente, mox uniuersis praelium poscentibus non
ausus repugnare, in aciem copias eduxit, maxime ne, ut sunt Hungari elatioris spiritus,
pugnae subterfugiendae suspitionem Choruatis praeberet. Hungari nimirum et Choruati
perpetuas de
perpetuas de uirtute controuersias inter se habent. Neque enim Dalmatae, quorum pars
potior est Choruatia, ui aut armis coacti, sed cognationis iure in Hungaricam concessere
ditionem. Itaque dum tuto consilio, in quo sane uera gloria consistit, temeritas ac auaritia anteferuntur, Choruaticum nomen prope extinctum est.
utrunque regnum ob immensam terrarum latitudinem assidua regis indigeat praesentia?
Si igitur, Vuladislaue, quod petimus, in fratrem contuleris, et apud Hungaros, qui
magis praesentes uereri consueuerunt reges quam his ipsis, dum absunt, parere, tuto semper regnabis, et Poloniam tuo prope imperio obtinebis. Nempe Alberthum hoc maximo
omnium beneficio deuinctum obseruantia atque cultura praefectum, ut paulo ante dixi,
habebis, uiribus potentissimum regem, charitate fratrem tui amantissimum.
suapte natura propenso, simul quieti dedito, Polonus orator persuasit, quum praesertim nollet
fraternum amorem ulla iniuria exhaustum uideri. Huc accedebat quod in rem suam fore
arbitrabatur fratrem aliena opera regem constituendum, moxque potentia aequalem
prope sibi futurum tanto beneficio beniuolum potius reddere caeterisque hanc
praeripere gratiam quam ei nequicquam forsan et non sine proprio aduersari periculo,
quum studia hominum pro tempore ueluti marini aestus modo in hanc modo in illam
ferantur partem.
tyrone milite laborisque intolerantissimo,
Turcas, gentem in armis duram, crebrisque expeditionibus exercitatam, bello lacessere,
non deductis prius in societatem Hungaris, qui quidem soli fere hac tempestate cum
Turcis pugnare nouerunt, eo quod insito quodam odio quotidianis prope praeliis cum
his contendunt,
maximoque ob id ipsum illis terrori sunt. Quod profecto si Alberthus
fecisset, haud ullam suspitionem eius in Moldouiam accessus Hungaris loci opportunitatem timentibus prorsus mouisset, quae quidem
oratione. Qui sane aurum, fragile emolumentum,
secuti, mortem, ut fama est, Gemio Otomano nefarie intulerunt, propterea quod illo
uiuente, ut paulo ante demonstratum est, nunquam ullam aduersus Christianos alicuius
momenti expeditionem Bazethes suscipere ausus est. Nam cum sexdecim prope annos
usque ad fratris obitum regnasset, nulla ferme arma in Christianos mouit, nec
quenquam de his locum caepit, praeterquam duo ignobilia circa Istrum castella, Cellias
Moncastrumque, quae quidem in Carabogdanis, ut dictum est, fuerunt ditione,
urbem cum
magna Galatiae parte, Gemio Panphiliam uiuens adhuc pater atribuerat, unde scilicet illis
ad uictum et cultum sumptus suppeterent. Vterque igitur summopere amicos fautoresque sibi parabat, atque sicut ambo certa fere spe, ita aequali prope animo ad paternum aspirabant imperium. Nam quod minori aetas detrahebat, id uirtute et paterno iudicio, ac gratia satis compensabatur.
Quum igitur Mechmethes fato esset functus, quidam purpuratorum, qui quidem
Gemio erat deditus, eum confestim per literas de patris
ne ea narrando eleuem,
quae sane miserrima omnium aetate nostra euenere, quum ignauia, tum dissensionibus
principum Christianorum, qui quidem dum quisque alienae inuidet gloriae, nulla prorsus queunt coire societate, aut in communem hostem opportune componi. Centum
prope millia hominum capta esse feruntur, nullo fere praedonum in populatione uulnerato, nedum interfecto, praeterquam circiter quingentos, qui profecto haud hostili ferro, uerum cuiusdam uici ab se capti incendio, fortuito noctu late effuso, periere
a Constantinopoli
montibus digressos esse opinantur, alii, quibus et ipse assentior,
Scythas
esse Asiaticos affirmant, atque ex illa regione, quam nunc uulgo Cathaiam appellant,
aduenisse. Satis enim mihi exploratum est Turcas communes prope sedes quondam cum
Thataris intra Caucasum montem habuisse ― nam et eiusdem fere linguae homines sunt
- Thatarosque ad Tanaim fluuium profectos circa Moeotidem consedisse, Turcas uero,
meliores sedes expetentes, transgressos Caucasum in Albaniam irrupisse anno
tibi, Milon, uinum hoc una cum patera, licet proditionis apud me sis insimulatus .
Ille nullam conscientiae notam uultu prae se ferens acceptum hausit poculum, deinde
assurgens ad regem ait: Rex Lazare, quoniam nec iurgii nec disceptationis nunc tempus
est, hoste iam prope in acie stante crastino die re ipsa ostendam et delatorem meum falsum
ac mendacem, et me in regem meum integra esse fide . Milon, quo et proditionis culpam in se, ut erat, nullam fuisse ostenderet, et quod receperat, re ipsa praestaret, prima
luce omnibus insciis conscendit equum, et
Quod ubi uidit Dardanorum rex
Lazarus ― et erat ipse quoque acerrimus bellator ― Turcis, qua impressionem faciebant,
protegentibus eum Dardanis equitibus, praesenti animo occurit. Sed iam eius equum
defecerant uires: nam ab ortu solis in octauam prope horam pugna protracta erat. Itaque
rex cernens nouum de integro praelium ortum esse relicto fesso equo in recentiorem
parua interposita mora transilit. Quo quidem facto rem omnem euertit, propterea quod
illum subito non conspectum sui
Nam dum paulum uia militari declinat uictores effugere cupiens,
in foueam uirgultis
tectam, quae forte ad feras capiendas facta erat, incidit, collapsusque una cum equo ab
insequentibus hostibus exanimis opprimitur. Turcae qui paulo ante prope desperauerant
salutem, laeti tanta uictoria sub occasum solis se in castra recipiunt, atque adorata luna
ut his mos est, priusquam cibum caperent, inferias regi patrio ritu, haud tamen ibi corpore eius sepulto, dederunt.
qua in mei
odium tuis auribus aemuli mei obstrepunt, nacti criminum occasionem ex ea uictoria,
qua te Deus maximis laboribus meis in Polonia honestauit, quoniam et calumniae naturam, quae est prudentia tua, tibi satis notam esse scio, et quia si aetas mea (iam enim septuagesimum prope annum ago) ab hac suspitione me parum uindicaret, certe idem tanti
temporis fidei tenor, quum in parentem tuum, tum in te maxime perspectus, ab ea me
prorsus eximeret, securumque iam diu cognita redderet integritas; non possum tamen de
iniquitate aduersariorum meorum non conqueri, qui quidem
(tantus extitit tui honestandi
omnibus ardor) erant subeunda.
Vix enim sexagesimo a profectione die, multis ingentibus fluminibus atque paludibus
transitis, montibus asperrimis superatis, et quod his non minus graue est, uastis terribili
solitudine campis peragratis, regnum Alberthi prope confecti itinere commeatusque inopia
attigimus. Quid uero ibi tuis auspiciis gesserimus, quantumue tibi gloriae fructusque haec
expeditio pepererit, uelim ipse per te me tacente reputes, ne ea parum prudenter iactare
uideamur, quae sane tuae magis fortunae quam nostrę uirtuti tribui debent.
sane non minus splendoris quam fructus reportari posse nulli dubium esse debet.
Cognoscant non solum Poloni, sed etiam caeterae nationes, Bazethem uiris fortissimis
abundare. Vicina est nobis Hungaria, ei contigui sunt Alemani, nec procul abest Italia,
sicut armis militiae dissuetudine prope nuda, atque admodum imbellis, ita opibus ob terrae felicitatem et mercaturam, cui soli dedita est, refertissima. Vide quot pateant, modo
absit liuor, clarissimarum uiae expeditionum, quot rationes in promptu sint uirtutis
exercendae! Ad tuam igitur, regum maxime, spectat aequitatem,
praeda domum reuersus est ― nempe Poloni cognito hostium
aduentu in munitiora ex agris loca demigrarant ― sed etiam inde rediens circa Istrum
coortis subito tempestatibus
adeo male habitus est, ut ex octuaginta prope millibus
hominum, qui secum in expeditionem iuerant, uix tertiam partem domum reduxerit.
Equorum insuper centum millia, ut fama est, amissa sunt: singuli enim uel infimae fortunae homines binos in expeditione ducunt equos, uno in itinere, altero, quum hostilem
agrum incursant,
coorto
iter prosequi nequisset, in
insulam tribus millibus passuum a Methone distantem, Sophiam uocant, sese cum classe
recępit, locatis ad fauces portus, in quo substiterat, omnibus onerariis ac turritis nauibus.
Venetus imperator cum prope in conspectu hostis erat, classe e portu educta duo millia
passuum in altum cum omnibus suis nauibus prouehitur, conuersisque in hostem proris
ueluti pugnaturus atque ex latiore maris spatio naues suas remis concitaturus consistit.
At Turcae existimantes Venetos pugnae se haud commissuros ―
inter se excitarunt certamen, neutro classis
duce suis subsidia submittente, siue mutuo metu, siue quia utrique ducum forte mandatum erat, ne cum uniuersa classe concurrerent. Itaque quum duas ferme horas pugnatum
esset, uictoriaque neutro adhuc inclinaret, pari prope desperatione ignis utrinque
uicissim in aduersas naues coniectus est, unaque cum nauibus homines eodem incendio
absumpti sunt, pauci admodum ex utraque parte, qui scilicet sese praecipites in mare
dederant atque ad Turcaicas biremes adnarant, ignem euasere, quarum aliquot
his relictis in integram transgrediuntur nauim, receptique celeriter in interiorem nauis partem, cum ne multitudine pugnam confunderent,
tum ut essent, qui sauciis ac fessis integri succederent, adeo accensis animis pugnarunt,
ut quinque horas certamine protracto duo millia prope hostium interficerent. Demum
non hostili uirtute, sed multitudine obruti omnes pugnantes ceciderunt, praeter unum
nobilem adolescentem, principis cuiusdam uiri filium, quem quidem uulnere sopitum
inter occisa corpora seminecem hostes inuenerunt.
animo uero quum suapte natura timido, tum propter
nullum militiae usum ob imminens periculum prorsus abiecto, haudquaquam ausi sunt
cum inermi fere congredi hoste, utpote ad praedam, non autem ad praelium a domo profecto, ac longi itineris labore omnium rerum neccessariarum inopia prope enecto.
Itaque Alexander, quum procul dubio uel a parua uirorum manu praeda exui potuisset, quantum ad hostem pertinuit, nullo ferme aut prorsus paruo affectus est
incommodo. Ducenti enim equites ― uulgo Albanesios uocant, opera eorum
et caetera usu idonea, quum
Turcarum metu ex uicis demigrassent, in oppida ac castella, ne ea communibus hostibus
per ea loca iter habentibus praedae essent, comportarant, quo facto
tertia prope
hominum iumentorumque pars e Turcaico interiit exercitu. Eandem fortunam mancipia
quoque subiere: uix enim ex decem millibus captiuorum dimidia pars hostilem terram
attigit. Caeteri, quos praesertim Pannoniorum metu, per quorum fines in Bossinam redeundum erat, trahere catenatos
uenari, quam
alienas aueis impetere.
At Alfonsus, ira pariter et superbia eius animo obstrepente, non parentis uerba
auribus, non consilium animo recipere, non dolorem tegere, non linguae temperare,
uerum propalam de Lodouico obloqui atque ei minari, bellumque prope denuntiare, nisi
procuratione Mediolanensis imperii ocius abiret. Est etiam fama satis constans Alfonsum
quosdam Italiae primarios uiros una cum oratore, qui Lodouici Sforciae nomine id temporis Neapoli obuersabatur moxque Mediolanum, utpote functus legatione, erat repetiturus, ad coenam haud
pulsi fugantur, amissis ex suo exercitu, magis in fuga quam in certamine, circiter
septem millibus hominum. Galli parua suorum cęde, centum enim et quinquaginta dumtaxat ceciderant, regem suum incolumem in agrum Astensem enecti prope fame
reduxerunt, haud sane tam propria uirtute, licet et ea non mediocris extiterit, quam
Veneti exercitus ignauia, Lodouicique Sforciae seu dolo, seu metu, ne si res parum processisset, Gallum in se merito prouocaret, propterea quod Galli tum
omnibus auaritiae
ac crudelitatis operibus in suos aeditis, ne scilicet imperium aliis artibus, quam quibus
illud parauerat, gereret.
Hunc in modum prius Alfonso Secundo Neapolitano regi regnum, Lodouico deinde
Sforciae Mauro tyrannis adempta est. Qui quidem sicuti aequali prope popularium
quaerela imperium administrarunt, ita eundem fere rerum suarum exitum uterque sortitus est, nisi quod alter fortunae suae haud multum superuixit, alter uero paucis post
fugam mensibus, cum magno conductorum militum exercitu ex Alemanis confecto, ab
exilio reuersus,
semper in bello euentus respondere.
Praeter haec nihil ferme dignum memoratu a Turcis Venetisque per hyemem actum,
nisi quod Turcae ad Sasonem insulam, quae ab Orico octo fere millia passuum abest, non
minore astu quam audacia Istricam triremem expugnatam, tribus Venetis longis nauibus
prope inspectantibus, Aulonem auexerunt.
Allatum erat ad Venetos crebros nuntios inter Bazethem et Fridericum
Neapolitanum regem Turcaicis lembis commeare. Porro Fridericus, ut fama est, dolore
agitatus propter Apuliae urbeis, quas Veneti pignoris praetextu, ut ante
quia soli patritii, si mercatores eo nomine appellandi sint, non
modo ad imperia ac magistratus admittuntur, sed etiam suffragii ferendi in comitiis ius
habent, longe maioris precii sunt apud Venetum senatum quam caeteri extra patritiorum
corpus positi, siue hi sunt socii, siue ciues. Infimae enim prope fortunae apud Venetos
habentur, cum quibus illi imperium non communicant, nec honorem impertiuntur.
Quamquam Christianae nobilitati Venetorum imperium ualde monstrosum esse uidetur,
quippe qui praeterquam, quod militiam haud per se exerceant, sed mercenario et externo milite utantur,
erectiore animo hosti repugnarent, per Venetum ducem
haud stetit, quin prouide simul et strenue circumsessę subueniretur urbi. Et id re uera
subsidium, si eo oppidani uti sciuissent, saluti obsessis procul dubio fuisset, Marte huius
superuentu auxilii utrinque propter locorum angustias prope aequato, propterea quod
licet hostiles copiae Christianos, qui intra oppidum erant, numero longe superarent,
tamen haud quaquam plures hostium urbem oppugnare poterant, quam Christianorum
defendere, et quemadmodum illi abunde superante multitudine, ita et isti suppetiis aucti
fessis
inspectanti, uirtutisque ac
ignauiae nostrae arbitro, operam praestatis? Neque enim ipse more Veneti principis domi
in urbanis deliciis procul ab hoste agit, uerum nobiscum militiae una graues sustinet
labores, nobiscum imbres, pariter et aestus patitur feruorem, atque ad ipsos prope hostilium telorum ictus exponitur, haud plane alia magis causa quam ut illi largior suppetat
uestrae uirtutis remunerandae facultas. Eia agite, commilitones, irrumpite in urbem,
quam quidem Graeci, nobis multo magis quam Venetis dediti, incolunt! Nil uos terreat
oppidanis adiunctus
feritatis omnem immanitatem excedentis.
Sed nec ualde miror Bazethem, patriis sacris deditissimum, consuetudini ac religioni,
quibus sane reges etiam parent, cessisse, quandoquidem ad studia subiectorum concitanda principes eadem cum popularibus suis superstitione tangi prope necesse sit. Nihil
enim homines magis disiungit quam diuersitas religionis. Vnde Christianos praeter
caeteras gentes fortunatos haberi decet, qui soli coelitus edocti atque diuinae sapientiae
lumine illustrati cognoscunt non in sanguine humano, quam quidem atrocem
cubiculariis suis adiunxit. Qua profecto comitate, credunt Turcae,
Bazethem ostendere uoluisse se non hostium perniciem, sed seruitutem quaerere,
rem sane uictis, ut ipsi arbitrantur, non omnino miseram, quum pręsertim illi cum mancipiis suis aequo prope iure uiuant, nullis fere delitiis domini a seruis secreti, utpote cum
quibus etiam connubii iunguntur neccessitudine, quosque interdum indole eorum capti
pari iure cum liberis rerum suarum haeredes instituunt.
per se copiis inuadere statuunt. Itaque nullo hoste
occurente intra paucos dies, quicquid oppidorum ac uicorum in finibus Veneti imperii
Alemanus tenebat, partim ui, partim hostium uoluntate, arcium praefectis pecunia corruptis, in potestatem redegerunt. Fuere autem ad septuaginta prope loca muris septa,
quae in Carnico atque Histrico agro de Maximiliani patrimonio Veneti tunc coeperunt.
Hac uictoria, tametsi illa in senatu Veneto belli huius suasoribus maximo honori
ob praesentem laetitiam fuerit, quosdam seniores Venetorum,
subrogatur; Sophiarum in
Asia seditio.
coepta exequerentur. Et quum multa de inferendo Turcis bello inter se disseruissent, tandem animaduertentes se temere arma aduersum potentissimum hostem coepisse, nec se
ulla re tantae expeditioni idonea instructos, bellum ciuile excitant, ne frustra una coisse
uiderentur. Est autem ingenitum prope odium inter plebem et nobilitatem: plaerique
enim nobilium humanitatis obliti plebi ut seruis dominantur.
Itaque plebs nulla beneuolentia, sed solo metu, qui quidem malus concordiae custos
est, suis principibus parent. Vnde plebs fraeta sua coitione ac multitudine,
deducta est.
Itaque Selynes Asiae longitudinem cum suis copiis emensus inter Euphratem et
Moschicos montes aliquandiu iter fecit.
Vbi quum hostem non inuenisset, ad Periedros
montes, qua hi septentrionem spectant, prope accessit, inopia commeatus uehementer
laborans, propterea quod Ismahel, quo Turcam uenturum putabat, quicquid hostibus
usui posset esse, partim corruperat, partim in deuia et munitiora loca asportarat, quo
fame ac omnium rerum inopia Turcam uexatum adoriretur, et ob
quae Turca aduexisse fertur, nimium timueritis: ea maiorem eminus fragorem quam periculum faciunt, quum res comminus geritur, nullius usus sunt. Ad
hoc memineritis uos animi et corporis robore uigentes cum his manus conserturos, qui
quum itineris labore, tum cibariorum inopia prope absumpti sunt, armatos cum inermibus ac seminudis, peritos militiae cum imbellibus, ac imperitissimis. Turcae enim nullis
militaribus institutis student, nihil fere ordinatae disciplinae habent: turba est incondita,
rudis, temeraria, neque se unquam, neque equos suos bellicis
uocant, ad decem millia equitum, qui sane nusquam a corpore regis,
dum in castris est, discedere solent. Turca igitur, conserto praelio ac uehementer per
mutuum odium accenso, quum uidisset utrumque sui exercitus cornu ualde premi,
Europaeos ingenti etiam cęde prope stratos (Asiaticis enim Sopheni, ueluti cognatis,
quantum fieri poterat, parcebant), iamque Sophenos superiores ac successu rerum exultantes in subsidia Turcaica, ubi Selynes ipse curabat, impetum facere, iubet libratores ferreas pilas e maioribus tormentis in irruentem hostem torquere
cecidisse. Ex Armeniis uero circiter
mille et quingentos desideratos esse, inter quos dux insignis Aiax Deuius, dum hortatur
suos castra hostium inuadere, sub ipsis Turcarum munitionibus peremptus est, pilula
plumbea e minore tormento in frontem adacta, cuius casu maior prope pars
Sophenorum turbata a castrorum oppugnatione auersa est. Cernere erat in campis, ubi
depugnatum est, spectaculum adeo foedum ac horribile, ut Sophenis pariter et Turcis
terror quidam pigritiaque posthac inter se manus conserendi incuteretur. Iacebant tot
millia
commeatuum plenis, e conspectu
Turcarum noctu abierint, tametsi alii fugam Sophenorum in charitatem erga Ismahelem
conferunt. Qui quum brachium illius (nempe in prima acie uersatus fuerat) parua pilula
e tormento emissa traiectum foret, timuerunt posthac regem suum, quem diuinis prope
honoribus colunt, tam terribilibus tormentorum ictibus obicere. Turcae eodem loci, in
quo dimicatum erat, permanentes et hostium spolia per ocium legerunt, et suorum
corporibus contra Turcaicum morem (solent enim Turcae sepelire suorum cadauera, non
cremare)
eo magnitudinis deuenit, ut regia auctoritas in dies despectior breui fere extingueretur. Adempta regibus ui imperii, equites quoque, quorum opera res Aegyptia stabat,
modo in commeatus mittendo atque in uarios militares usus ablegando, modo tamquam
emeritos in agros deducendo, prope exauctorauit, nullo eorum uacationis et ocii dulcedine astum caliphis sentiente. Caeterum quum circumspectus homo crederet nullum
imperium sine militari manu posse consistere, adiecit animum ad milites ex seruis
instituendos, ratus id genus hominibus arma esse tuto
ob
intestinas, ut fit, discordias priuatis potius rebus quam publicis studentibus.
Iam rex Aegyptius in Pheniciam progressus Lyconta fluuium transmiserat, quum
Selynes, et ipse Adonio amne traiecto, haud procul ab Heliopoli communitis castris
consedit. In conspectu prope erant exercitus, neuter tamen regum omnes copias in aciem
prodire sinebat, alter alterius conatus metu mutuo expectantes. Nempe Turcis ueniebat
in mentem Bazethe Selynis patre regnante, quum de finibus certatum esset, saepius se a
Cercassis profligatos fuisse; rursus Cercassus uerebatur
Damascus se, Camsauo caeso, Turcis
dedunt; Iamberdinus cum Selyne confligit; Gazam relinquit; in desertis locis latibulum
quaerit.
oppugnatur.
Selynis. Qui quidem septimo et quadragesimo aetatis anno,
imperii uero octauo mortem obiit, nulli maiorum suorum ui animi et gloria rerum gestarum secundus extitit. Mehmethem auum, Magnum cognomento, qui multum terrarum
Turcaico imperio adiunxit, audacia pugnandi longe superauit, uictoriis prope aequauit,
nec Omurathi proaui gloriae cedit. Ille pluries collatis signis cum hoste dimicauit, hic
pluribus prouinciis subactis rem Turcaicam auxit. Coeterum nec morienti Selyni cura in
posteros defuit: nam ne mors eius tumultum in regno excitaret, aliquot ante quam
e
duobus alterutrum subeundum erit: aut enim aliquid de finibus suis hosti obuiam
non eundo deperdent, aut foedus conditionibus ab hoste latis inibunt. Quod si ― quam
pestem Christus auertat ― usu uenerit, non modo ad Hungariam subigendam hostibus
prope diem aditus patebit, sed etiam ad Italiam imperio Turcaico adiungendam gradus
factus erit. Nam Turcae ita instituti sunt, Pater Beatissime, ut qui illis osculum obtulerit,
eius nasum dentibus impetant.
Nunc etiam Turca, quicquid terrarum est inter Sauum amnem et
ibi templum coenobiumque
templo appositum incoluerant, eodem sese contulerunt, illa turri, quae omnibus
fere sacris aedibus a Christianis adici solet, integra atque intacta repentina, ac praepropera fuga relicta. Cuius sane turris summitatem quum arcis altitudini prope aequalem
additis ligneis munitionibus Turcae fecissent, ac minoribus tormentis instruxissent, ne
consistere quidem muris, ut dictum est, praesidiarios sinebant milites. Multos enim inde
ferreis pilulis e tormentis excussis aut interficiebant, aut grauiter uulnerabant.
interfecti, quamquam sunt, qui asserant omnes praeter Blactium
Ianumque Botthium, qui capita rerum in praesidio fuerant, cum fide in Pannoniam
remissos. Ferunt autem Turcae regis sui tum degenerem metum, tum perfidiam dissimulantes Blactium Ianumque cum collega suo ab inuito prope Salomone ob uerborum
licentiam, quae uino imputari debuerat, necatos. Nam quum a quibusdam regiis purpuratis ad coenam essent inuitati uinoque largiore usi essent, atque inter coenandum de
Hungarorum ac Turcarum uirtute sermo esset ortus, Turcaeque ex composito sermonem
morisque
Turcaici imperitum, ut aut malit Turcaicum quam Christianum supra modum crescere
imperium, aut nesciat a Turcis uictoria sua et regni amplitudine non socios amicosue, sed
seruos quaeri. Nempe gens Othomana, fera et iuris humani expers, omninoque insociabilis, etiam liberos suos seruorum prope loco habet, nedum cum alienigenis, bello praesertim imparibus, ulla societate coeat.
morbo
extinctum esse. Huc accessit perturbatio regiae domus, orto inter matrem et uxorem
Salomonis haud leui iurgio. Nam quum mater regis nurum asperioribus castigasset uerbis, quasi ipsius incuria regulus decessisset, illa simul dolore amissi filii, simul reprehensionis impatientia prope amens, dum socrum ab se amouere nititur, pugione haud sane
letali uulnere percussit. Est autem mos apud Turcas tam uxoribus quam filiabus regum
pugionem zonae alligatum quasi quaedam
recuperatus est, uiritimque inter ciues, magna ueterum
possessorum inuidia atque contentione, diuisus. Quod autem Canalensis ager
territorii Epidaurii fuerit, argumento est opus mirabili structura effectum,
quo a uigesimo prope milliario aqua in urbem perducta est, partim
subterraneo riuo, partim substructione, partim opere arcuato. Cuius quidem
operis a Slauinis procul dubio euersi adhuc extant uestigia, atque quibusdam
in locis inscriptiones
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.