Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: rex

Your search found 2990 occurrences

More search results (batches of 100)
First 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1527-1540:


1527. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

(Partes selectae) AD LECTOREM PRAEFATIO Operae pretium fore putavi, si bellum, quod divus Ludovicus Hungariae et Bohemiae rex, unicum hoc seculo nostro verae probitatis exemplum, cum Solymano potentissimo Turcarum imperatore maiore animo ac necessitate quam vel viribus vel eventu proxime gessit, et in quo interiit, breviter describerem eo etiam consilio, quod video esse nonnullos, partim qui haec aliter, quam acta


1528. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

culpae falso adscribere nitantur. Miseram humanae calamitatis sortem, utpote quae non solum ipsa per se sit satis gravis et erumnosa, sed etiam quod omnia, quae vel fieri vel vitari potuisse videantur, soleant calamitatem passis imputari idque quandoque per ludibrium! Nos quoque, ut video, et rex noster inclitus, qui caput suum non dubitavit pro Christi religione et pro aliis Christianis ponere, de hoc tam bono et sancto opere non solum non laudamur sed etiam lapidamur, et non saltem misericordiam aliquam tantae nostrae miseriae ab iis, pro quibus haec passi sumus, meremur, quibus, haud


1529. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

nisi per duo milliaria distante. Consumpti sunt illi tres dies, qui pugnam antecesserant, partim in pugnae praeludiis, quae assidue fiebant maiori semper hostium quam nostrorum damno, partim in consultando quo pacto et in quo loco cum hoste congrediendum, quem in modum acies esset struenda, ubi rex in acie stare, ubi eques, ubi pedes, ubi bombardae poni deberent, quas ad octuaginta habebamus cum hostilibus minime conferendas. Disputatum fuerat ante illud tempus diligenter de regis persona; fuerant, qui censerent eum cum aliquot hominum millibus selectis procul ab acie stare debere, quod


1530. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

ita, ut restitui posse amplius non speraretur, inclinare viderent, ex media acie ereptum abducerent. Demandata fuit haec cura Casparo Raskay, Valentino Thörök et Ioanni Kallay, tribus praestantibus viris et regi sine ulla controversia fidissimis, dispositis etiam ad id equis velocioribus, quibus rex, si ita necessitas postulasset, in evadendo uteretur. Sed ut ad rationem disponendae aciei redeamus, erant non pauci et in his Gnoynsky, qui consultissimum censerent si curribus, quibus rex maxime abundabat, acies undique cingeretur, ac sic quasi intra septa ac munimenta certamen fieret, hoc


1531. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

viris et regi sine ulla controversia fidissimis, dispositis etiam ad id equis velocioribus, quibus rex, si ita necessitas postulasset, in evadendo uteretur. Sed ut ad rationem disponendae aciei redeamus, erant non pauci et in his Gnoynsky, qui consultissimum censerent si curribus, quibus rex maxime abundabat, acies undique cingeretur, ac sic quasi intra septa ac munimenta certamen fieret, hoc enim pacto futurum dicebant, ut hostis non ita facile nos posset, quod magnopere erat timendum, circumvenire. Approbant hanc struendae aciei formam Radicz Bosicz et Paulus Bakicz, ex quibus


1532. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

in hoc priori agmine plures ex primoribus, in quibus Antonius Palochy, Franciscus Homonnay, Gabriel Pereni, Thomas Zechy, Andreas Bathory, Emericus Czibak et plures alii. Tormenta bellica statim post principia posita erant. Secundum agmen sive illa acies, quam nos statariam appellamus, in qua rex erat, ex equite magis constabat, paucos admodum pedites e lateribus habebat. Inter hanc aciem et primam non intercedebat nisi spatium lapidis iactus. In eo agmine ante eum ordinem, in quo rex erat, triplex erat ordo magna ex parte ex cubiculariis regiis et baronibus conflatus, quorum dux erat


1533. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

statim post principia posita erant. Secundum agmen sive illa acies, quam nos statariam appellamus, in qua rex erat, ex equite magis constabat, paucos admodum pedites e lateribus habebat. Inter hanc aciem et primam non intercedebat nisi spatium lapidis iactus. In eo agmine ante eum ordinem, in quo rex erat, triplex erat ordo magna ex parte ex cubiculariis regiis et baronibus conflatus, quorum dux erat Nicolaus Tharczay vir et manu promtus et singulari in regem fide, ibidem erat uterque aulae regiae praefectus, Petrus Korlatkeöy et Andreas Trepka Polonus, erat et Stephanus Slyk Bohemus cum


1534. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

promtus et singulari in regem fide, ibidem erat uterque aulae regiae praefectus, Petrus Korlatkeöy et Andreas Trepka Polonus, erat et Stephanus Slyk Bohemus cum aliis Bohemis et Moravis, et hi ante regem regi proximi erant. Tres illos ordines subsequebatur ordo regius et in eius ordinis medio rex ipse, nempe
Ingenio, specie virtuteque numinis instar,
Spes patriae regumque decus, si fata tulissent. Ad regis dexteram erant antistites Strigoniensis et Zagrabiensis, nam Agriensis adhuc ex Batha Budam


1535. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

sed in robore militum sitam esse victoriam; Deum etiam ipsum ex alto pro sua sancta religione pugnaturis affuturum, in manu ipsorum positam esse dicebat non patriae solum, quam hostis occupare venisset, sed totius Christianae rei publicae salutem. Haec et alia talia cum palatinus et simul etiam rex omnibus ordinibus obequitatis commemorassent, rex locum et ordinem suum repetivit. Consumpsimus postea maiorem diei partem in hoste expectando, qui se haud ita multis, qui levia cum nostris certamina ac belli praeludia exercebant, praemissis adhuc post colles illos continebat,


1536. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

etiam ipsum ex alto pro sua sancta religione pugnaturis affuturum, in manu ipsorum positam esse dicebat non patriae solum, quam hostis occupare venisset, sed totius Christianae rei publicae salutem. Haec et alia talia cum palatinus et simul etiam rex omnibus ordinibus obequitatis commemorassent, rex locum et ordinem suum repetivit. Consumpsimus postea maiorem diei partem in hoste expectando, qui se haud ita multis, qui levia cum nostris certamina ac belli praeludia exercebant, praemissis adhuc post colles illos continebat, dubium, nostrosne ut ad illas locorum angustias


1537. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

receptui canenda et in castra redeundum censerent. Quod cum monachus sensisset, repente ad regem advolat, pugnam nullo modo differendam esse monet, minus esse periculi nunc cum parte copiarum hostilium quam in posterum diem cum toto exercitu congredi, non esse de victoria dubitandum. Ad quam vocem rex statim signa canere iubet, et simul cum tubarum clangore et tympanorum sonitu exoritur clamor vel cantus potius nostrorum Iesu salvatoris nomen de more invocantium. Et eodem tempore vidimus ingentem copiarum hostilium vim de colle illo, qui nobis oppositus erat, sese sensim demittentium, ubi


1538. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

cornu dextrum coepit, et plerique ex eo cornu fugam capessere tormentis, credo, quae hostis tunc primum iaculari coeperat, exterriti, quae res et globorum iam nostris etiam, qui penes regem eramus, capitibus supervolantium crebri ictus non parum terroris omnibus incusserunt. Et eo ipso tempore rex in ordine nostro non comparuit, sive priores illos ordines, quos ante ipsum fuisse diximus, progressus (quod antea ita erat statutum, ne rex eodem in loco staret), sive sublatus ex acie ab hiis, quos ei post tergum fuisse diximus, nam utrumque fieri potuit. Nec desunt, qui dicunt eum priores


1539. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

res et globorum iam nostris etiam, qui penes regem eramus, capitibus supervolantium crebri ictus non parum terroris omnibus incusserunt. Et eo ipso tempore rex in ordine nostro non comparuit, sive priores illos ordines, quos ante ipsum fuisse diximus, progressus (quod antea ita erat statutum, ne rex eodem in loco staret), sive sublatus ex acie ab hiis, quos ei post tergum fuisse diximus, nam utrumque fieri potuit. Nec desunt, qui dicunt eum priores sui agminis ordines transgressum usque ad principia processisse atque ibi viriliter cum hoste pugnasse, quod ego neque affirmare ausim neque


1540. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

animo ferendum censeo, quod ausus sit quidam oratione etiam de hoc publicata, si oratio illa vocari debet, nostros sui regis desertores falso vocare. An deseruisse regem sint censendi, qui omnia illi officia bonorum ac fidelissimorum subditorum praebuerunt, qui omnes fere in eodem, in quo rex iacuit, campo iacuerunt testati morte etiam, quam fidi suo regi, quam amantes patriae fuerunt? Sed idem ille egregius historiarum scriptor, qui haec scribit, et qui tot convicia in gentem nostram ingerit, huius etiam cladis historiam ita scripsit, ut me pudeat eum ita impudenter rem sibi


Bibliographia locorum inventorum

Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1527], De conflictu Hungarorum cum Solymano Turcarum imperatore ad Mohach historia verissima, versio electronica. (), Verborum 959, Ed. Arnold Ipolyi [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - historia] [word count] [brodaricsmohach].


More search results (batches of 100)
First 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.