Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: rerum

Your search found 3676 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1-11:


1. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

auderent in ea manere, Salonitanis tamen uidebatur non satis tuta statio ibi fieri posse. Hostile quippe incendium consumpserat omnia, turres et menia prostrata iacebant. Solum teatri edificium, quod in occidentali parte constructum fuerat, adhuc integrum remanebat. Sic ergo miseri ciues hinc rerum urgebantur inopia, illinc metus adhuc deterrebat hostilis. Et quia pars magna eorum per orbem erat dispersa et ipsi pauci et inopes remanserant, de reedificanda ciuitate deliberare non presumebant. 2Unde factum est, ut aliqui ex ipsis exeuntes de insulis per diuersas partes


2. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Roberto Vesprimiensi episcopo precepit, ut examinatis diligenter tam electi persona, quam electionis forma, si nichil obstaret de canonicis institutis, munus ei consecrationis impenderet. Robertus uero suscepto apostolico mandato, quamuis esset uir discretus et relligiosus, non tamen de rerum circumstantiis, que in huiusmodi processibus inquirende sunt, curiosus extitit indagator. Vnde consecrationem ei facile tribuens, precepit sibi, ut pro petendo pallio apostolico se conspectui presentaret. 7Venit ergo Guncellus ad suam ecclesiam consecratus nimiumque ad


3. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

misit Domaldus ad caulas Spalatensium, et abstulit fere triginta millia ouium, homines uero compedibus astrictos custodie deputauit, quos longa inedia pressuraque seua torquendo plurimam ab eis extorsit pecunie quantitatem. Sic ergo Spalatenses per annum ferme incarcerati, uix tandem cum magno rerum detrimento euadere potuerunt. 5Post hec uero Colomannus filius Andree regis, dux Sclauonie, cum magno principum comitatu ad mare descendit et a Spalatensibus multum honorifice susceptus est. Erat autem adhuc puer adolescens, nec tale quid ab eo gestum est, quod dignum


4. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sacrista, primicerius et alii quam plures litteris muniti, testificationibus armati, nil aliud nisi archidiaconum toto ore glutire parantes. At ipse nullam habens aliunde fidutiam nisi ex Deo, qui facit iudicium omnibus iniuriam patientibus, de sola enim innocentie sue causa confisus, bono animo rerum exitum expectabat. 7Erat autem tunc temporis dominus Gregorius papa nonus apud Perusium. Itaque Thomas archidiaconus consilio et fauore quorundam, quos numquam nouerat, intromissus est ad papam, quando solus erat in camera cum uicecancellario tantum. Et flexis genibus coram


5. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

1Illis temporibus mortuo comite Petro Spalatenses prefecerunt sibi in comitem nobilem uirum Gregorium Berberiensem. Hic erat uir potens et diues et in administrandis rebus satis circumspectus et strenuus, ualde siquidem fortune prosperitas in prolis fecunditate et in omni rerum felicitate sibi arriserat. Nec erat in tota prouintia Chroatie qui tanta potentie prerogatiua polleret, omnes enim inimicos suos superauerat nec erat qui ad res ipsius et fratrum suorum extendere manum auderet. 2Cum ergo factus fuisset comes, satis secure sub eo Spalatenses


6. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sepe audiuerant, tum etiam quia de copiosa sui regni militia confidebant. Erant tamen longa pace dissoluti, armorum asperitate desueti, non nisi carnalibus gaudentes illecebris ignauie torpore marcebant. Etenim terra Hungarica omnibus bonis locuplex et fecunda causam prestabat suis filiis ex rerum copia immoderatis delitiis delectari. Quod enim aliud erat iuuenilis etatis studium, nisi polire cesariem, cutem mundare, uirilem habitum in muliebrem cultum mutare? Tota dies exquisitis conuiuiis aut mollibus expendebatur iocis. Nocturnos sopores uix hora diei tertia terminabat. Cuncta


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

eos abire, non impetuose, sed pedetentim insequebantur eos ex utraque parte non sinentes eos huc aut illuc diuertere. Iacebant autem per uias infelicium opes, uasa aurea et argentea, purpurea indumenta et arma copiosa. Sed Tartarorum inaudita crudelitas nil curans de spoliis omnem pretiosarum rerum parui pendens predam in sola hominum cede crassatur. Cum enim uiderent iam itineris labore defessos nec posse ad arma manus extendere nec pedes ulterius ad fugam laxare, tunc ceperunt hinc et inde iaculis infigere, gladiis obtruncare, nulli parcere, sed omnes feraliter trucidare. Cadebant a


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

qui presidebat castro Clisie, cum suis ad Salonam descendens duos iuuenes nobiles Spalatenses sagittis traiectos in flumine suffocauit. Quod scelus seminarium extitit grauissime discordie inter Hungaros et Spalatinos bellumque acerimum exortum est, per quod ciuitas amissione personarum et rerum grauiter est punita. Quadam namque die Hungari confederati cum Chrouatis, qui erant de Tiniensi castro, armatis cuneis descenderunt et nullo rumore preambulo fere usque ad muros predaturi cucurrerunt. Spalatenses uero improuisis ac repentinis turbationibus excitati exierunt ad arma congressum


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

temere presumpserunt, in illo nautico bello succumberent. Et cum die Iouis post Epifaniam temeratus ab eis fuerit status priuilegii clericalis, die Iouis in carnipriuio, die Iouis in Albis Pascalibus, die Iouis in octauis Pentecostes, pessimos belli euentus et infelices casus personarum et rerum passi sunt. Et quorum antecessores nudis pedibus a Spalatensibus pacis federa olim rogauerant plurima seruitia et honoris obsequia tamquam maioribus impendentes, nunc uice uersa ciues nostri, dati eis in predam, eorum pacem coacti sunt exoptare. Sic ergo completum est in eis illud prophete


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sed aspera cominantes petebant obsides et magnum pecunie quantitatem. Sed cum graue uideretur ciuibus a statu sue cadere libertatis, allegabant priuilegia, quibus eorum ciuitas a tali exactione debebat esse libera et immunis. Ceterum ipsi priuilegiorum lege contempta ad exhibitionem dictarum rerum tota ciues instantia perurgebant. Verum cum Spalatenses omnino facere denegarent, comouit se uniuersus exercitus et prope ciuitatem accessit. Anno Domini millesimo CCXLIIII, quarto Idus Iulii factum est ingens prelium in suburbio Spalatino. Totus namque exercitus, per aties ordinatus, cepit


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ad ipsius beneplacitum promittentes postulabant, ut non indignatione comota, sed placata et pacifica ad fideles suos accedere dignaretur, cum facinus illud non ex deliberatione communi, sed casu contingente perpetratum fuisset. Nec ad eorum culpam referendum erat, qui pro defensione suarum rerum exierant, sed ad illorum potius nequitiam imputandum, qui aliena diripere satagebant. Sed ipsa nichil ad rationabilem nostrorum excusationem flectens sui animi rigorem uenit et posuit se in Clisie castro. Inuentus autem ibi est Rogerius archiepiscopus, qui ascendens ad eam nitebatur pro se et


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.