Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: rerum

Your search found 3676 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 182-190:


182. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Graeciae copiarum magnitudine Othomani perterritas, iam non in uirtute sed in fuga spem habere (nam classis Othomani numerum trecentarum nauium expleuerat, terrestres uero copiae centum et uiginti milia militum excedebant), ciuitas trepida atque de statu rerum sollicita etiam propriae saluti diffidere coepit. Tunc et supplicationes indictae et uota publice priuatimque suscepta si status rei publicae integer maneret. Tum patres rogati conueniunt, fit frequens Senatus, graues atque uariae sententiae dicuntur. Tandem nihil potius in re


183. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

clarissima familia Mocenica ortus; quae gens a primordiis ipsius urbis inter patricias familias semper habita est. De qua etiam multi clarissimi imperatores, naualis belli gloria uiri illustres, fuere, Thomas denique inclitus Venetorum dux qui ob magnitudinem rerum gestarum caelo et immortalitate dignus extitit. Petrus quoque ipse non minus ob uitae integritatem atque fidei sanctimoniam quam ob animi magnitudinem et belli peritiam clarus habetur. Quapropter et strenuus imperator senatorque optimus, et ciuis bonus semper existimatus est.


184. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

lacessitus, oratoribus, uiris nobilibus atque innoxiis, manus inferret. Igitur, iam instante hieme, dux regiae classis Neapolim ad regem se recepit. Marinus quoque Malipetrus cum Ludouico Bembo legati domum reuocantur. Veneti, de compositione rerum cum Turco spe reiecta, in sequentem annum bello se praeparare statuunt. Mittuntur ergo oratores, primum ad Romanum Pontificem, deinde ad regem Ferdinandum,


185. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

sinum illius regionis Barbanicola uocatum applicuit. E uestigio emissi equites ac naualis turba absque ordine omnia percurrunt, maximum numerum hominum cuiusque aetatis ac sexus capiunt, praeterea pecoris quantum ad usum satis, nemine resistente, accipitur; aliarum rerum, praeter paucos tapetas et centones, nihil. Ex centonibus enim illa gens et tabernacula portatu facilia- quoniam stationes pascendi pecoris gratia saepe mutant- et culcitras dormiendi causa faciunt. Imperator imposita in naues omni praeda ad Delon insulam


186. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

amico suis armis paternum regnum ab Othomano per iniuriam occupatum recuperet. Tum imperator oratores bene sperare iubens a se dimittit. Deinde Victorem Soprantium, legatum suum, ad Caramanum ire iubet, cui mandat uti, de statu rerum edoctus, quid potissimum agendum sit cum eo agat. Victor equo ad Caramanum mature se confert, salutatoque regulo: Ab imperatore- inquit- missus uenio, ut tibi referrem et ob patris tui et ob regis Persarum, cui nunc foederati sumus, amicitiam se cum


187. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

acstimatione primum circumspicit, deinde euocato Hesibego inquit: Scis nec Seleuciam Sichino aut Corico munitiorem, nec te Mustapha, uiro genere et uirtute nobili, meliorem, nec Hismaele uiribus et rerum usu strenuo fortiorem esse, qui potius clementiam quam uires imperatoris nostri experiri maluerunt. Quorum exemplo tu quoque oppidum ad quos haereditario et proprio iure spectat restituere debes, quod nisi nunc feceris, dum res in integro sunt, ubi imperator


188. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

flumine irrigui, propterea frequentibus uicis habitati. Igitur imperator summo mane cum classe ad litus extra conuallem applicuit. Equites et classiariam turbam exposuit, qui citatissimo cursu per omnes campos discurrunt, uicos expoliant atque depopulantur, ingentem praedam hominum et aliarum rerum agunt. Quibus peractis in portum oppido proximum totam classem reduxit, omnesque copias exposuit. Erat ad praesidium oppidi Charagus Triballus, cum centum et quinquaginta Ianizaris, quem imperator misso caduceatore monet, quatenus oppidum dedat, nec expectare uelit


189. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ut est minime ambitiosus, semper publicam utilitatem suae dignitati praeferens, omnia ex communi consilio successoris facere et disponere statuit. Miserat Senatus Leonardum Buldum legatum, uirum multarum rerum usu sapientem, et qui in Albania multo tempore uersatus fuerat, ut terrestribus copiis in hac expeditione praeesset. Hunc imperatores cum quattuor triremibus Catarum miserunt. Catarus urbs est Dalmatiae, in sinu Risonum sita,


190. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

superant. Hic imperator, aduocatis medicis, potionibus ac medicamentis sanitatem procurat. Ciues etiam ipsi, tanquam in aliquem praesentem deum ac uindicem christianae rei publicae certantes, in imperatorem officiosi sunt. Nam fama rerum gestarum imperatoris Mocenici omnia impleuerat. Bassa, cum aduertisset expugnatione Scodram capere non posse (et longo tempore oppidum obsidere non audebat, quoniam acceperat a


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.