Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: rerum

Your search found 3676 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 386-395:


386. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2r | Paragraph | Section]

moueri, aut, si quisquam sit, eum res humanas non curare. Quod autem nullus est, ex eo uel maxime apparet quod bonos uiros aduersa fotuna opprimi, malos secunda extolli frequenter uidemus. Quod uero sit et humana non curet, ea ratio ostendit quia, cum affectibus careat, cura humanarum rerum, que sine affectu non constat, eum attingere non potest. Restat igitur religionem totam aut inanem esse, aut omnino nullam, et Christum Jesum, si deus et dei est filius, sicuti certe est, carnem hanc nostram assumere crucisque tormenta subire, quo nos saluaret, non


387. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2r | Paragraph | Section]

sine mente tunc erat cum ad ipsius omnipotentis dei honorem nobilissimum templum Hierosolymis extructum consecrauit, imo uero illos ipsos, qui hec somniauerunt, uecordes et absque ulla bone mentis effigie, qui uel ex hac sine dubio preclara et speciosissima rerum quas cernimus mole non potuerint adduci uel ad suspitionem aliquam eorum, que de deo ac parente suo et tenentur ab omnibus et aliter esse non possunt, sed credo eos sicut mentis, ita et oculorum usu caruisse et hanc ingentem terram, hec latissima maria, hunc immensum aerem, et celum supra


388. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2r | Paragraph | Section]

sumus uili corpusculo inclusi, artem, consilium, rationem, intellectum et prouidendi multa et gubernandi prope infinita et quedam etiam de nouo quasi creandi concedemus, illi uero immenso et perpetuo fonti, a quo omnia hec miro quodam et ineffabili ordine profluxerunt, curam suarum rerum non dabimus? Et numquid solus ille, qui plantauit, aurem non audiet, et qui fecit, oculos non uidebit? Quod cum falsissimum tum ratione, tum exemplo et auctoritate conuincatur, necesse est profecto et deum esse et res humanas curare et bonos, hoc est sui similes, diligere,


389. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

Quod si deo, qui summa est iustitia, summa bonitas, improbi displicent, conuenit certe ut puniantur. Neque est quod mihi aliquis dicat displicentiam hanc ex affectu prouenire, quo deum ipsum, qui stabilis, firmus, inconcussus est, commoueri non decet. Mouetur nanque summus ille rerum opifex, non autem affectibus (hi enim deum attingere non possunt) sed effectibus duntaxat. Et sicut ad coercendam malitiam opprimendaque scelera insurgit, ita ad probitatem et innocentiam conseruandam presto ubique est: quorum utrunque ad iustitiam et bonitatem, que in deo summa et


390. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

usque et Persas hac sola de causa penetrauerint: et Lycurgus utroque prior Lydiam, Hiberiam, Indiamque peragrans gymnosophistas adierit. Misertus itaque rerum humanarum mundi opifex deus filium unigenitum, quo sibi homines maiori beneficio obstringeret, transmisit in terram, ut illi eodem interprete ac magistro, omissis erroribus, ueram tandem doctrinam ueramque sapientiam perdiscerent. Venit ergo Saluator mundi Christus de sancto


391. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

descendisse quam illis gratissimam fore non ignorabat, quandoquidem natura comparatum sit ut omne animans sui similitudine plurimum delectetur. Neque enim ulla poterat esse homini uel forma uel imago ad uidendum iucundior, ad persuadendum efficacior quam hominis. Qua ratione summus ille rerum conditor etiam ad inferos quondam non corporea effigie, sed anime substantia, quoniam iturus ad animas erat, descendit, et paulo post corpus ipsum resumens in celum triumphans rediit, mortuos scilicet in forma sibi consimili, hoc est cum propriis corporibus excitatos, iudicaturus, et


392. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3r | Paragraph | Section]

sepius dixi) uia illa uirtutis: quam Philosophi impedimentis omnibus refertissimam esse ostenderunt: et cum omnia eius officia in tolerandis laboribus: in perferendo dolore: in periculis obeundis: in contemnenda morte uersentur difficile: et quodammodo impossibile est luxuriosos diuites et omni rerum ac uoluptatum copia redundantes ad illam aspirare. Quod equidem ipsius Jesu Christi exemplo uel maxime comprobatur: qui cum eiusdem uirtutis et auctor esset et uerissimus antistes repudiatis opibus: reiecta quiete: propulsatis uoluptatibus inopiam, laborem, sitim, esuriem


393. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3v | Paragraph | Section]

uoluptates quas ab ocio et diuitiis prouenire certissimum est illos uel maxime ab ea cogitatione auertunt: iubentque non deo et rationi: sed concupiscentie et uitiis omnem operam adhibere. Decet igitur probos et innocentes uiros queuis potius incommoda subire quam in ocio, in rerum copia, in delitiis ita uiuere ut merito uideantur hic mercedem suam recepisse. Nam teste Hieronymo impossibile est ex terrenis ad celestes comigrare delitias. Quod ipsum Salomon etiam apertissime sentire uisus est cum ait: Risus dolore miscebitur: et


394. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3v | Paragraph | Section]

hic mala putantur hec sunt in celo bona. Proinde dicant licet homines quid uelint et suis ut libet blandiantur fortunis: sunt certe illi gratiores Jesu Christo: ad eiusque doctrinam propius accedunt quos inopem uictum patienter sufferre conspicimus: quam quos in rerum omnium ac uoluptatum copia uulgus ueluti beatos admiratur. Atque hoc loco multa profecto de diuitiis haud improbanda dicerem: que et ipse si recte acquirantur expeditissimum prebere possunt ad salutem uiaticum; neque enim ulla uirtus aptior est si plane deum ipsum immortalem imitari


395. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7v | Paragraph | Section]

ego multa dicam? cum omnes sciant quantus sit dolor eas corporis partes ferro transfigi: que plurimis sunt contexte neruorum coeuntium fibris: ubi pene omnis uiuacitas sedes suas: et quasi arcem quandam retinere uidetur. Ecce autem paulo post horrenda adesse prodigia: et subita rerum insensibilium mutatio: que opifici et parenti suo quibus poterant indiciis commiserari undique uidebantur: talesque et tantas Summi atque Optimi dei penas pro sua queque conditione deplorare: ut plane tunc diceres pietatem: que humanitatis propria est ab hominibus sese in muta corpora


Bibliographia locorum inventorum

Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.