Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: rerum

Your search found 3676 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 646-649:


646. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

rogo, ne sit tibi molestum eas recensere, donec hora magis opportuna aderit hinc abeundi, ut sicut corpus quiete ita et animum relaxemus aliqua non inutili confabulatione neque iniocunda. POETA: Longa est historia, longę ambages, sed summa sequar fastigia rerum, et quę plenius explicare angustia temporis non patitur, summatim perstringam. Hercules, Iouis ex Alcmena filius, Iunoni quidem inuisus, quia de pellice genitus, sed Ioue patre nequaquam indignus, siqua fides habenda est hiis, quę de illo memorantur.


647. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

superauit et a terra elatum, ne matre opitulante ualentior atque robustior exurgeret, medium stringendo uita priuauit. Nonne rem magis insignem magisque a sapientibus commendatam facit Christianus terrena contemnendo et, quę permanere nequeunt, despiciendo? Cumque tam diu homines humanarum rerum cupidine ducantur quam diu sese negotiis temporalibus impediunt, ille ad contemplanda cęlestia animum erigit et fluentium bonorum in se interimit concupiscentiam eaque interempta ad perennem beatitudinem consequendam cuncta sua desyderia porrigit atque destinat. Neque enim nescit ista,


648. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

et crudele facinus fuit innocenti regnum abstulisse et tot uiros nullius criminis conuictos cęde sustulisse? Sed audi, quam raro proposito Christi serui, quam pia obseruatione et Nelei regnum destruunt et fratres eius interimunt et ipsum Neleum uiuere solum uolunt. Varia supellex et multarum rerum copia Nelei fratres sunt. His ergo perfectioris uitę uir contemptis et in egenorum usum erogatis uictu tantum necessario contentus in paupertate Deo seruit. Neleus itaque uiuus necessarium uitę sustentamentum est. Abiectis autem his, quę superuacanea erant, auaritię euersum est regnum,


649. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

non potentibus, non fortibus, non mundi gloriam adeptis; nisi beatiores putandi sunt, quos humana commendat opinio quam quos Deus, omnium dominus, diligit atque amat et in suo supra cęlos regno collocat. Hoc tibi notum esse uolui, ut theologos nostros potius quam poetas tuos in dignoscenda rerum ueritate sequaris et Ecclesię sanctę pręceptis institutionibusque adhęrendo fabellarum contemnas uanitatem. POETA: Ego sane, si monitis tuis saluberrimisque consiliis non acquiescam, in tenebris me, ut hactenus, cęcutire putem. Denique breuiter,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.