Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: rerum

Your search found 3676 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 802-834:


802. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | SubSect | Section]

DALMATA, S. D. CVM MICHAELE NARDINO meo necessario, uiro ingenioso et docto, longa mihi disceptatio fuit de nostrę nationis homine Diocletiano Imperatore, qui eadem animi magnitudine, qua sublatus erat ad fastigium rerum humanarum, ad priuatam uitam redierat. Quod me defendente, illo contra nitente, eam disputationem sub Caesaris et Syllae persona retuli. In temperando autem stilo non simplex difficultas fuit: nam ratio poscebat ut esset infra


803. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | SubSect | Section]

pertinere, non autem solandi tui atque confirmandi gratia, in quo uirtus et litterae summum adire periculum uideantur, sed quoniam augustali sanguine ortus, utpote cuius maiores longa serie Constantinopoli imperarunt, uicissitudine rerum ad hanc tenuitatem redactus sis. Quam tu commutationem sic fortiter toleras, ut istud uiuendi genus elegisse uideare. Itaque mitto tibi hunc dialogum ut cum tua forte conferas ac, si probaueris, te authore exeat in manus hominum, et


804. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

qui se configere cornicum oculos credunt, saltem illud uitio dabitur, quod licet iam confectis bellis ciuilibus, in maximo tamen odio ciuitatis uidear negligentius uixisse. Et profecto iam ęuitatis et gloriae rerum gestarum satietate cęperam inuadi: subuerebar etiam inconstantiam humanorum casuum, ne uidelicet fortuna mutato cursu meas res secundas aliqua labe respergeret. Quippe non tam laudantur quae fortiter ac prospere gesta


805. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

edocti sumus. Etenim mortales, quum momentaneam uitam in terris agant, omnes suas spes et cogitationes in opes et honores conniiciunt: quibus adeo inflantur, adeo intumescunt, ut obliti suę fragilitatis, obliti mobilitatis rerum humanarum, se perbeatos credant: ac huiusmodi foelicitatem, quae inanis sane ac perbreuis est, aethernam fore arbitrantes, spretis sapientum monitis, neque suas calamitates ex subitis rerum mutationibus


806. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

obliti mobilitatis rerum humanarum, se perbeatos credant: ac huiusmodi foelicitatem, quae inanis sane ac perbreuis est, aethernam fore arbitrantes, spretis sapientum monitis, neque suas calamitates ex subitis rerum mutationibus prospicientes deorum se immortalium aequasse potentiam in animum inducant. Itaque fortuna facto animorum experimento quum uidet homines prosperis rebus insolescere, quasi postico clanculum delapsa ludificat


807. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

Nimium es, Cęsar, in contumeliam procax: at hercle in primis illud incredibili me delectatione afficit quod nulla fuerim cupiditate stimulatus ad munia bellorum ac reipublicę obeunda. Sed quum de summa rerum ageretur, soli tunc mihi non ambienti, ne optanti quidem causa mea, fuerant honores uniuersi decreto senatus ultro delati; numquam tamen assensi ut fęciales ad aliquos populos mitterentur, nisi iustissimis de causis, tum


808. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

CAES. Haud contemnenda (ni fallor) documenta nostrae uirtutis in Gallia reliquimus: neque me poenituisset rerum a me gestarum etiam si nunquam Germanos et Britannos adiissem: unde tamen patrię titulos non mihi quęsiui. Sed alias quoque oportunum erit meum animum ad calculos reuocare, atque in coniecturam ducere.


809. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

SyL. Quum hostium furor, quasi tempestas, omnia protereret, pecuniae fuerant undecunque coaceruandae: sine quibus (ut te non latet) nihil potest expugnari, sunt enim instrumenta rerum agendarum et nerui belii. Cęterum exhausto aerario, amicorum pecunia usi sumus: nemo autem nisi quem senatus hostem patriae iudicauerat, proscriptus fuit: nemo facultates amisit, nisi parricidę, qui


810. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

decertares, profecto non concitabat amor reipublicę conseruandae, in qua nulla dum nubecula tempestatis apparuerat: sed cum ingens ambitio, tum uetus odium et inuidia honorum Marii; quod si negas quicquam istarum rerum tuum pectus inflammasse, planum facias oportet cur aegre ferebas bello Mithridatico tibi prouinciam eripi Sulpitia rogatione? non dolebas tacito populi iudicio Marium anteferri, quod aptior uideretur, qui potentissimi


811. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

ut ad omnes casus ancipites tandem quod praua cupiditas suaserit amplectantur, non quidem rationi, sed inuidię, dedecori, turpitudini, ac reliquis flagitiis obtemperantes. Cuiusmodi hominibus si quando fauor populi, mutationis ac rerum nouarum cupidissimi, summum honorem mandasset, maximos uidebam in republica fluctus excitatum iri. Quod ut diuinarem cum pleraque fuerunt in causa, tum uero Terentius Varro, cuius temeritas Canensi pugna nostram urbem tam graui clade


812. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

exercitum admouere ciuitati, euersum fuisset imperium Romanum. Quare quod ad illam primam discordiarum facem restinguendam cum C. Mario incredibili concitato superbia, ac inusitatis flagrante cupiditatibus, ad hoc spe nouandarum rerum mirabiliter inflamato furente inque audacia, patrięque pestem nefarie moliente concurri: non modo meum honorem tutatus sum, uerum etiam suscepta causa nobilitatis et saluti bonorum prospexi, et


813. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

quoties emendare atque in melius uertere licet. Syl. Nullus neque locus, neque tempus, neque rerum status prohibet immutare uoluntatem: caeterum quo pacto caedes, rapinas, iniurias, bonorum reipublicęque ac pęne orbis terrarum uexationes apud inferos, ubi cuncta geruntur alieno imperio, corriges?


814. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

corriges? irrita sunt uota nec surdis auribus principis exaudiuntur: pręmium et supplicia iudicum irrogantur arbitrio. Nunquam recordabare mortalitatis tuae? non ueniebat in mentem fragilitatis et inconstantiae rerum humanarum? non succurrebat Iouis superni tesseras nunquam non recte cadere? an tibi narium putabas affuturum, cuius satelles fędere scelerum ac nefaria societate coniunctus fuisti? At ipse porro nequicquam


815. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

tantę moli senseris, quod tuis humeris sustinere pręgrandis principatus onus non ualueris: alii calumniantur senectute iudicium amisisse: multi etiam mente captum affirmant: mihi uero nescisse litteras uideris, nec ullam rerum pręteritarum memoriam habuisse. Haud alia fere materies bellorum omnium ab orbe condito fuit. Quoties populus Romanus ferociter cum nationibus pro imperio dimicauit, tametsi multis eius possessio futura communis erat?


816. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

si uel dii sunt, uel (quod magis putarim) iussa deorum exequuntur, qui mortalibus inuisibiles penitissimis aditis resident certis legibus et mira uicissitudine emergentes occidentesque ad continuam rerum propagationem et decorem uniuersitatis demonstrant in supremis deorum sedibus nihil non agi summa cum sapientia atque uirtute. CAES. Sua cuique


817. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

pręstantissimi habiti sunt omnes qui suas cogitationes altissimis in rebus defixas tenuere, imperiumque, quod animo concępissent, ortu solis et occasu terminauerunt. Stupidos uero nemo inficiatur, quos humi reptantes nulla rerum illustrium cupiditas ad gloriam excitauit. Ac mihi quidem uidetur excellentissima ingenia saltem duabus maximis de causis ad summum niti debere, ne scilicet indignioribus se pareant tum imperio potiantur: qua re nihil in terris


818. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

Quid si redeas uictor omnium opinione superata? CAES. Num ideo conquiescent odia malorum? aut inuidia, felicium rerum alumna, conticescet? Vtinam non irritarentur inuidorum animi aliena gloria, et in uirtutem pestiferos gladios non acuerent: siquidem imprimis honestum arbitrantur magnitudinem beneficiorum maxima ingratitudine compensare. Non uenit


819. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

reportent. Atque opinor, Sylla, te aliquoties erroris tui pęnituisse: mihi uero ut diuturna possessio tantę fęlicitatis iucundissima fuisset, ita nunc sane męrore poene conficior quod repente fastigio deiectus ad hanc rerum inopiam et solitudinem (ne manticis quidem relictis) deuolutus sim. SyL. Caesar, opere pręcium esse arbitror ante rationes depositę a me dictaturę, quę semper obnoxia


820. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

sunt? num Carthaginiensium opes ingentes non meminimus? at omnes hi ceruicem Romanorum potestatibus flectunt uictique iugum patiuntur. Vnde facile est conniicere imperii quoque populi Romani propediem interitum fore: quęlibet ętas suis rerum mutationibus perstringitur. Porro quis tot conuersiones, tantam temporum instabilitatem non admiretur ac obstupescat? Hi Graeciam occupauerunt: illi Asiam: alii in Sicilia consederunt: ab aliis Hispania possessa est. Quae demum natio


821. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

ordinaretur: erant enim plus habitura ponderis quae fuissent a uero legitimoque magistratu instituta. Proinde cunctis ex sententia perfectis dictaturam deposui, legiones reipublicę restitui, satellites dimisi rationem rerum a me gestarum ad nutum populi sigillatim redditurus, ut nemo esset, cui minus constaret me ob tutelam publice libertatis, non priuata simultate bellum contra Marios, communes bonorum omnium hostes, gessisse.


822. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

contra Marios, communes bonorum omnium hostes, gessisse. Sed finge cunctorum ordinum alacritatem in me ornando fuisse maximam et constantem, negabis esse magni animi quod abductus procul ab illecebris et uanitate rerum humanarum proculcatisque ac dissipatis teterrimis libidinibus quę, ut plerumque sunt uehementes et incitatę, rationem subigunt captiuamque post terga trahunt; superata denique laudis titillatione, qua mortalium pectora


823. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

comparari potest. Etenim qui regnorum administrationem suscepere, ac gentibus, populis, nationibus pręesse statuerunt, non arbitrentur se ad desidiam natos et uoluptates, quo uitae curricula molliter in magna rerum affluentia summaque tranquillitate ad finem extremum deducerent. Atqui proponant necesse est publicam incolumitatem communiaque commoda sibi prospicienda, augenda et conseruanda esse: ut quum ipsi iugularint,


824. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

adhoc non opes tantum, sed ingenium et uirtus cuiusque formidolosa sunt. Delatores quidem et susurrones omnes ad unum et a caluo (ut dicitur) ad caluum communis regum omnium ac regnorum pestis, totidem uomicae rerum publicarum et carcinomata, primas atque postremas partes tragediae sibi deposcunt: his, quoniam sunt aures et oculi principum, nulla ianua clauditur quominus admittantur: nullum tempus


825. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

extollere, atque in iis dumtaxat demonstrare spes omnes honoris fortunarumque sibi repositas esse, aliis multa dare, omnibus plurima polliceri: uerum etiam accuratissima opera impendenda est (haec autem non ignarus alioqui expertissimo rerum huius modi recenseo, qui hic maxime locus poscere uideatur) ne commeatu prohibitus exercitus fame prius, dehinc lue conficiatur: cuncta enim, quae casus uel necessitas attulerit aduersa, secordię imperatoris


826. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

perferret auribus contumelias et probra quum quadrupedis in morem curuatus equum hosti conscendenti ceruicem submitteret? Quae nex tam atrox est quin fęliciter cum tanta commutaretur ignominia? Itaque quum ex sola uictoria salus et summa rerum pendeat, totis uiribus adnititur ut Iupiter Capitolinus recentem gremio laurum accipiat: quasi amens hinc inde cursitat, alios hortatur, strenue pugnare obtestatur, alios pugnam capessere, modo fessis et uulneratis e pręlio


827. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

beatos laudibus extolli debere: nisi uelimus insatiabiles et effrenatas cupiditates ac scelerata facta in rebus honestis connumerare. Quibus gentibus illę rapinę, non uictorię, Macedonis Alexandri (nam hunc audio maxime rerum gestarum admiratione crebrari) latronis more in bona, uitam, libertatem miserorum hominum grassantis usui ac non potius calamitosae fuerint? Ipsi quoque Macedones postmodum sibi funestas experti sunt, quum in diuidenda


828. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

sibi funestas experti sunt, quum in diuidenda praeda dissentientes mutuis cladibus uulgo sternerentur. Sed aliquantisper publico blandiamur errori, adiuuemus tuam insaniam, ubi nihil a pertinacia decedis; esto magnitudine rerum gestarum terras mariaque fama tui nominis impleuisti, unicuique potentissimorum et clarissimorum regum gloria antecęlluisti, omnia denique tuis optatis obsecundarunt, ut fęlix tua et aliorum persuasione


829. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

SyL. At nullus istius uanę persuasionis tanto locorum interuallo sensus ad inferos descendit, nulla unquam rerum humanarum delectatio Stygem pręteruecta est. Libenter scire uelim, Caesar, ubi substiterint illę ueteranę cohortes, quamdiu uoluptates prosecutę sint: nam uidimus nudum et cicatricosum ac denso curarum agmine stipatum


830. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

dies perferant; quibus uero de nefandis cupiditatibus agere triumphum contigit, eos bonis longe beatoribus ditant: paruo contentos faciunt ac lęta ualitudine prosequuntur, adduntur ingenuę disciplinę multaque ac uaria rerum humanarum et diuinarum cognitio, qua prorsus uera sapientia mortales arctissimo diis amicitiae uinculo glutinantur; his accedunt uxor morigera liberique sospites cum nepotibus mores parentum ęmulantes; hę


831. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

prędae uastationique cupidissimę mortalitatis pateat? anque olim (ut fama est) ligonum sonitus ab Indis et Arimaspis exaudeisbantur magna Diis anxietate. Sed Herodotus belissimus rerum nouarum architectus omnem istiusmodi metum abstulit, quum nunciasset a tellure ob affinitatem, quę illi cum Plutone est, hic Gryphes, illic formicas Molossi canis magnitudine ad custodiam auri procreatas,


832. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

immo, dum illa me demulcet opinio uetus quae, licet falsa nonnullis insanientibus philosophis uideatur, tamen iuuat errare (si modo qui error est), dum subit recordatio quo fęlicitatis fastigio rerum constiteram, sed plane nostra consilia de his irrita sunt, quibus dana nobis in uniuersum interdixere. Quin redeamus ad nostram rem, et tu iam cedas mihi, nisi mauis meas uires experiri.


833. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

CAES. Is ego sum Caesar (si quando, Minos, ad tuas aures fama ipsius peruenit) qui domi belloque clarus omnes (excepto rege Macedonum) externos et Romanos imperatores magnitudine rerum gestarum (ne sit inuidia dicto) superarim. Vtrasque Gallias seminarium triumphorum pacatas populo Romano reddidi: Britannos uici: summoui Germanos: a me uires Pharnacis comminutę: Alexandria subacta: Aphri atque Hispani


834. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

pacatas populo Romano reddidi: Britannos uici: summoui Germanos: a me uires Pharnacis comminutę: Alexandria subacta: Aphri atque Hispani meis inimicis auxilia ferentes cęsi sunt: ad extremum diem necis summę rerum praefui solus imperator: nunquid ergo, Minos, indigna postulare uideor, si contendo pręferri L. Syllę, uiro alioquin egregio, nequaquam tamen amplitudini Cęsaris comparando.


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.