Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: partibus

Your search found 830 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 150-177:


150. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

et in terra proponit. Regnum adimit noster Antichristus Domino IESU, dum non concedit, eum solum esse caput, gubernatorem ac defensorem Ecclesiae suae: sed et alios ei gubernatores ac capita tum in caelo tum et in terra confingit ac praeficit. Quomodo vero alio qui et in hisce et aliis omnibus partibus doctrinae Christi pontifex Romanus Christo domino adversetur, satis hoc tempore spiritu Dei, in multorum piorum scriptis revelatum est. ANTIQUUM est, quod olim priscis temporib. accidit. Hinc Dies antiqui pro priscis temporibus. ut, Postea habitabitur secundum dies antiquos,


151. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

autem est in ista loquutione ad dispersionem Israelitarum, tempore captivitatis Babylonicae, et postea factam qualemcunque recollectionem tempore instauratae Hierosolymae. Sic Iohan. 11. Christus dicitur esse passus, ut filios Dei dispersos congreget in unum: id est, omnes electos ex omnibus partibus mundi, primum ad cognitionem Dei, seu in veram Ecclesiam congreget, postea etiam in vitam aeternam. Sic Christus dicit se habere etiam alias oves, quas sit adducturus ut fiat unum ovile. CONGREGATIO porro coetum aut Ecclesiam significat, de qua in voce Ecclesiae agetur.


152. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 94 | Paragraph | SubSect | Section]

Verum illam secundam pactionem aut Testamentum, matremque spiritualium filiorum nominat promissionem, et caelestem aut supernam Hierosolymam, quae vere sit cum suis filiis libera, et haeres vitae aeternae ac spiritualium bonorum caelestis Abrahami. Longa vero ista allegoria, tametsi omnibus partibus, et ferme etiam verbis pugnet contra pseudoapostolos, legis iustitiam iactantes: tamen praecipue id facit eo fine ac scopo, quod docet legem gignere filios, et cultores Deo, aut iustificare homines suis propriis viribus ac operibus, eosque tantum in servitutem, maledictionem ac exitium:


153. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

ad canticinium. Secunda vigilia, custodia aut quadrans, durabat sequentibus tribus horis, usque ad mediam aut intempestam noctem. Tertia, inde usque ad primum gallicinium. Quarta, usque ad ortum solis, quae vocabatur custodia matutina. Fiebat vero ea divisio noctis ob militiae usum, quo singulis partibus diversi manipuli aut cohortes excubarent, ne una tota nocte vigilando vel enecaretur insomnia ac frigore, vel dormitando male custodiret. Ex re militari porro et a consuetudine castrensi, erant vocabula translata in communem consuetudinem ac vitam, et etiam sermonem. Ponitur quoque


154. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

suam: Proverb. 21. pro, obfirmat pertinaciter malitiae ac impietati adhaerendo, nec cedendo veritati et verbo Dei eum arguenti. Videri ad faciem, aliquando congredi et confligere significat. 1 Regum 14. Facies belli. 1 Paralip. 19. Facies belli est ad me ante et retro. id est, ex omnibus partibus imminent mihi instructae acies. In faciem alicui resistere, Galatis 2. Sigularem quandam emphasin habet. nam et aperte ac serio, valideque et coram alicui repugnare ac contradicere denotat. Faciem operire, deprimere, aut deiicere, est maeroris et pudoris signum. Psalmo 44. Et


155. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

Nolite me consolari super vastatione filiae populi mei: id est, gentis Iudaicae. Hebraei et Graeci sic cognomina hominum exprimere solent, ut indicent cuius fuerit filius: ut, David filius Isai, Saul filius Zis. Aliquando et Latini et aliae gentes eodem modo cognomen exprimunt. Sic et in aliquibus partibus Germaniae. Filii venerunt usque ad matricem, et non fuit vis pariendi: secundi Regum decimo nono. Proverbialis loquutio videtur fuisse, qua significatum sit, rem in summum discrimen, et quasi in desperationem esse adductam. Sumpta autem est a gravissimo periculo parturientium, quae si


156. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

vestra, ut abstineatis a scortatione, et sciat unusquisque suum vas possidere in sanctificatione et honore, non cum affectu concupiscentiae, quemadmodum gentes, quae non noverunt Deum. Sic et Rom. 6 dicitur, Praestate membra vestra serva iustitiae ad sanctificationem. De hisce tribus partibus simul pronunciat Paulus 1. Thess. 5, inquiens: Ipse autem Deus pacis sanctificet vos totos: et integer vester Spiritus et anima et corpus, ita ut in nullo possitis culpari in adventu Domini nostri IESU CHRISTI, servetur. Fidelis est qui vocavit vos, qui idem efficiet. Habet et alioqui


157. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

Aliqui fingunt id inde esse, quia pater intuendo semet, cogitationem et imaginem quandam concipiat, cui suam essentiam communicet. Sed et humanum haec opinio inventum est, idque foedissimorum haereticorum, teste Irenaeo: et in multas tetras absurditates incidit, et denique ab omnibus ferme partibus est damnata, ut id proprio libello eorum testimonia recitante ostendi. Atque hac ratione Christus est substantialis imago Dei. Latinis imago ferme tantum quidpiam umbratile ac vanum, et quod tantum qualicunque specie repraesentet rem ipsam, denotat. at Hebraeis etiam realissimam


158. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

Christus viro: sic vicissim vir mulieri, et omnibus aliis creaturis huius mundi. Aliqui etiam locum Genesis ad dominii formam ac similitudinem trahunt: sed certum est potiorem, et magis primariam imaginis rationem esse illam similitudinem rectitudinis animae rationalis ad Deum, tametsi et in aliis partibus, atque adeo etiam ipso corpore multo sanctior et divinior quaedam harmonia fuerit. Ponitur in hisce plerisque omnibus significationibus Imago pro quadam vera ac reali existentia, seu rei ipsius forma, ac viva essentialique expressione: non tantum umbratili pictura, sicut alioqui sonare ex


159. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 232 | Paragraph | SubSect | Section]

dictum est. Aristoteles Phys. 4. cap. 3. varios modos ac significationes existendi aliquid in aliquo recenset, nempe 8. Inquit enim: Posthaec sumendum est, quot modis quidpiam in alio dicitur esse. Uno igitur dicitur modo, ut digitus in manu, et pars omnino in toto Alio, ut totum in partibus: neque enim praeter partes totum. Alio, ut homo in animali, et omnino in genere species. Alio, ut genus in specie, et omnino in speciei ratione, pars speciei. Praeterea ut sanitas in calidis atque frigidis: et omnino in materia, forma Praeterea, ut res Graecorum in rege, et omnino in primo


160. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 330 | Paragraph | SubSect | Section]

in illo caelesti tabernaculo apud thronum gratiae versando applicat. quare etiam ad hoc perpetuo vivit, ut semper pro iis qui fide eum accedunt, intercedat. Dicitur porro Christus mediator novi et melioris testamenti aut foederis, Hebr. 8 et 9: quia conciliatoris est, reductis in gratiam partibus, eas aliquo foedere sibi invicem obstringere, aut obligare: quod et Moyses Exodi 24. et Christus in Sacra coena fecit. MEDULLA, est longe suavissima pars carnium, et unde succo pinguissimo caro rigatur. Inde fit, ut per metaphoram pro quavis optima parte, praesertim


161. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 347 | Paragraph | SubSect | Section]

104. Posses quidem intelligere de nubibus: verum ibi de creatione agitur, ac indicatur species mundi secundae diei. inquit enim: Abysso veluti vestimento operuisti terram, super montes stant aquae, ea loca quae mox fuerunt montes. Mox sequitur opus tertiae diei, cum aliis terrae partibus elevatis, et aliis depressis, facies terrae apparuit: et aquae in infima ac depressissima loca confluentes maria effecerunt. Dicit igitur: Ascendunt montes, et descendunt valles ad locum quem fundasti eis: terminum posuisti eis, quem non praeteribunt nec revertentur ut operiant terram.


162. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 353 | Paragraph | SubSect | Section]

Interfectus ac privatus hac mortali vita. 2. Corinthiorum quarto Paulus ait, Mortificationem Domini IESU ubique circumferentes. id est, ubique propter Christum graviter affligimur. Secundo, Mortificare et Mortificatio significat ipsius veteris hominis aut Adami debilitationem, quae pluribus partibus constat: ut supra ostendimus, cum declaravimus quid sit mori peccato, Est enim primum quaedam eius mortificatio, quod lex nos antea securos conterit, et ad desperationem de propria iustitia ac salute adducit. De illo terrore ac dolore mortis et inferni videtur dicere Anna: Dominus


163. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 366 | Paragraph | SubSect | Section]

tu es: id est, priusquam montes fierent aut crearentur. Nasci aut parturiri alicui filios super genua. Sic dicit Rachel ad Iacobum Genes. 16, Intra ad ancillam meam, ut pariat super genua mea: id est, mihi filium gignat. Forte quia ritu aliquo mulierculae solitae sunt in talibus partibus sua genua parient subiicere: vel certe, quia puerulos mox natos in sua genua receperunt ac curarunt, ut solent eos mulierculae sedentes ponere, circumspicere ac curare, super utriusque suum femur ac genua iacentes: a tali cura hanc phrasem potissimum exortam esse opinor. Sic et de Ioseph


164. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 368 | Paragraph | SubSect | Section]

consequatur. Consequentis necessarium est duplex: vel quia sic ab aeterno fuit: ut Deus est unus essentia, trinus personis, bonus, iustus, sapiens et omnipotens, etc. Vel quia sic simpliciter ac sine exceptione, aut libertatis concessione ordinavit: ut, mundum esse talem, ex talibus partibus constare: sic caelum moveri, tales esse creaturas. Quo pertinet etiam coniunctio generum, specierum propriorum, et similium: ut, ignis urit, aqua humectat, gelu est frigidum, omnia animantia procreant, omnes creaturae aliquas vires ac munia seu opera functionesve habent, omnia gravia


165. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 369 | Paragraph | SubSect | Section]

pars. Accipiatur ergo illud Multo magis, πολλῷ μᾶλλον, comparative, non corrective. ¶ Utile fuerit et Aristotelis sententiam de voce Necessarii audiri, quae ab ab hisce prius annotatis non ita valde aliena est. Sic igitur ille libro primo de Partibus animalium scribit: Necessitas vero non aeque in rebus naturae omnibus inest, ea videlicet, ad quam omnes fere authores rationes referre tentant, prius quam doceant quot modis accipi Necessarium debeat. In est idipsum rebus quidem aeternis simplici absolutaque ratione: sed caducis etiam


166. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 372 | Paragraph | SubSect | Section]

a quo denominata est regio, [?: ] ius aurum in Sacris literis celebratur, et ponitur in Arabia. Quare verisimilius est, Physon et Gihon intelligendum esse de aliquibus duobus fluminibus, [?: vi-- ] Tigri et Euphrati, quam de illis tam remotis, et ex contrariis mundi partibus prodeuntibus. Certe illa [?: ] est contemnenda coniectura, quod Septuaginta, [?: quae ] Nili plurimam noticiam habuerunt, Hebraeas [?: ] Gihon et Phison retinuerint, nec Gangem nec Nilum vertentes: cum alioqui proculdubio vel regi ac Aegyptiis


167. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 388 | Paragraph | SubSect | Section]

loquutionibus, non tam tempus quam ipsas circumstantias, aut praesentem rerum statum, seu antecedens quod propositum est, respicit. Aliquando notat idem quod cito: Hoseae 5, Nunc devorabit eos messis cum partibus suis. Videtur etiam exprimere adverbium temporis. Iudic. 13: Nunc veniet verbum tuum, qualis erit ratio infantis: id est, cum venerit quod praedicis, seu cum infans iuxta tuam prophetiam nascetur. NUNCIUS: Hierem. 51. Nuncius in occursum nuncii curret, ad annunciam dum quod


168. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 409 | Paragraph | SubSect | Section]

Opus aliquando pro forma aut idea operis Exod. 28, Sicut opus Ephod facies illud: id est, tali forma aut ratione operis. Hoc est opus candelabri, Num. 8 i. haec est idea aut forma candelabri. Sic Reg. 7, Hoc est opus basis. Et Exod. 21, Cribrum operae retis facies. Opus alicuius, pro partibus instrumentis, [?:-ut ] circumstantiis ipsius. 2 Reg. 16. Misit similitudinem [?:-taris ] , et figuram eius secundum omne opus eius. pro, cum omni opificio eius, aut rebus ad eum pertinentibus. Quod nam erit iudicium puero, aut opus eius? [?:-dic ]


169. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 421 | Paragraph | SubSect | Section]

panis, mox suo loco exponetur. Gen. 3. In sudore vultus tui comedes panem. id est, victitabis. Ratio locutionis huius est in synecdoche exposita, quod videlicet Hebraei soleant unum aliquod vel maxime principale, vel etiam caeteris magis conspicuum, pro tota specie, aut alioqui pro omnibus partibus ponere. Sed ad eam illud quoque adiice, quod etiam nunc in multis locis ac regionibus plus utantur pane in victu, quam in Germania, ubi simul plura fercula apponi solent: cum alibi saepe tantum unicum ferculum, aut aliquid pauxillum obsonii pani adiiciatur. Simili tamen modo Germani hac


170. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 426 | Paragraph | SubSect | Section]

exemplis denotat: 2. Cor. 6, Quae pars fideli cum infideli? pro, quid habent commune? quam coniunctionem aut similitudinem? Psal. 50, Partem tuam cum adulteris habes. Pars aliquando regionem aut loca significat. Sic saepe in Evangelistis dicitur Dominus ambulasse et docuisse in partibus Galilaeae, aut Tyri et Sidonis Paulus quoque Ephes. 4 dicit, Christum descendisse ad infimas partes terrae. Sic et Cic. lib. 3 ad Atticum, partes pro regione usurpat. Pars aliquando extremitatem notat. Iosuae 3 Cum fueritis ingressi partem aquae Iordanis. id est, extremitatem.


171. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 448 | Paragraph | SubSect | Section]

pro, expugnavit tam parva oppidula, quam magnas urbes. Percutiam pastorem, et dispergentur oves: Zach. decimotertio. Matthaei 26. pro, interficiam. Percutere in omni termino. secundo Reg. 10. Percussitque eos Azael in omni termino Israelis. id est, passim in omnibus finibus ac partibus eos cecîdit et subiugavit. Percutere foedus, Latina phrasis est, quia victima in sanciendo foedere feritur. Hebraei dicunt, excindere כרת carath. Percutere hostem suum retrorsum: Psalmo septuagesimo octavo. Percussit hostes suos tergum,


172. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 500 | Paragraph | SubSect | Section]

potest significare quod Deus dicat, se accipere propitiationem eius, quem tam graviter afflixerat: vel quod repererit rationem, eum per afflictionem in vitam revocandi de servandi ab extremo interitu. PROPOSITUM, est certa animi cogitatio, ac ve-luti decretum, ad quod in singulis partibus, actionibus, aut etiam tota vita in agendo, consultando et conando contendimus. Bonum propositum dicimus, cum bonum et laudabilem finem nobis in agendo praeponimus, aut certe nos talem esse opinamur: [?: ] vero, contra. Tribuitur autem propositum in Sacris literis, tum homini,


173. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 508 | Paragraph | SubSect | Section]

accusantur, quod habeant fiduciam in quadrigis aut curribus Aegyptiorum. Sic Nahum 2, et Psal. 46 minatur Deus, se exusturum esse quadrigas: id est, bellicam vim et apparatum esse perditurum. Quadrigas Zach. 6, solent exponere praedicatores Evangelii, in quatuor mundi partibus. vide supra in voce CURRUS. QUADRUPLUM cogebantur reddere fures, per furtum ablata praesertim oves. Exod. 22. Quare et David pronunciat 2. Sam. 12, illum raptorem debere reddere ovem in quadruplum. et Lucae decimonono: Zachaeus pollicetur se velle reddere in quadruplum,


174. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 516 | Paragraph | SubSect | Section]

in Christo, inquiens: Radicati et superstructi in Christo, et confirmati fide. Eodem modo etiam interitus potentum ac impiorum ab arefactione et putrefactione radicis arboris per metaphoram depingitur. Iob 18. Deorsum indices eius arescent, et sursum excidetur ramus eius, id est, in omnibus partibus et reb. erit infortunatus. Sic Isaiae 5. Radix eorum quasi putredo erit. Sic et Oseae 9, Radix eorum exiccatur. Malach. 4, Comburetque eos dies illa ventura, quae non relinquet eis radices neque ramum. Radix rei aliquando veritatem indicere videtur. Iob 19, Quin dicitis, Quare


175. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 614 | Paragraph | SubSect | Section]

inferiorem. Eadem loquutio est etiam Ezech. 31. Eph. 4: Caeterum illud Ascendit, quid est, nisi quod descenderat prius ad infimas partes terrae? id est, ad inferos, ut habet articulus fidei nostrae: et Psal. 16 et Act 2. Nam (ut modo dixi) Inferi dicuntur esse in interioribus partibus terrae. Terrae animam adhaerere, est, esse vicinum morti. Psal. 119. Via universae terrae, est communis profectio, aut ratio omnium mortalium, nempe ipsa mors. 1. Reg. 2: Ego abeo per viam universae terrae, confortare, et esto vir. Sic Graecum epigramma dicit, nos


176. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 618 | Paragraph | SubSect | Section]

Berith, foedus, quae Sacramenta in Sacris literis notantur, ista foederum sacramentorumque convenientia, cognosci confirmatique [?: ] sed ex eo quoque, quod tum Moses Gen. 17 Sacramentam circumcisionis nominat foedus, circumscribitque [?: ] dus, quod a duabus diversis partibus initur: tum et Christus suam Sacram coenam instituens, vocat eam novi Testementum, ostendens cum omnia alia sacramenta, tum illud in primis vere esse foedus quoddam aut testamentum. Quare expendamus, quomodo sacramenta sint foedera. Primum iis consideremus, quid sint foedera, quaeve coru


177. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 635 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic Daniel dicit cap. 7 quatuor ventos pugnasse in magno mari: id est, quatuor plagas aut populos quatuor diversarum plagarum mundi: ex quibus quatuor Monarchiae ortae sunt. Sic et Christus Matth. vigesimoquarto dicit, electos a quatuor ventis colligendos: id est, ex omnibus partibus mundi. Ventus solet Deo addi, sicut supra in Turbine et Procella dixi: sive quia ita aliquando apparent eius visiones: sive quia ex nubibus vento agitatis tonitrua et fulmina veniunt: sive denique, ut quasi quaedam magnifica et terrifica hypotyposis addatur, ut pictores et poetae


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.