Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: partibus

Your search found 830 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 178-223:


178. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 753 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc tempore adversarii: ut pii illos potius, quam hosce verbi Dei contemptores in re tanta sequantur. Tertio, exponuntur secundum partes Orationis, et etiam secundum partium Syntaxin, varii generalesque Hebraismi, seu quatenus Hebraea lingua a Latina Graecaque in illis Grammatices partibus discrepare videatur: non quod exactissime sit hic earum linguarum facta collatio, sed quaedam tantum valde notabilia sunt indicata. Quarto, [Typi] ac Schemata praecipua, sicut et apud Latinos ac Graecos, sed multis exemplis Sacrarum literarum declarata ac illustrata, ordine


179. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 766 | Paragraph | SubSect | Section]

sententiae aliis plurimum perspicuitatis lucisque afferunt. At Scriptura (ut modo dixi) etiam cum videtur materias ex professo tractare, tamen ferre mixtum quiddam est ex isto duplici scribendi genere. 35 Dubium vero est, cur Scripturam sic quasi sententiatim et concisim in quibusdam partibus tradicerit Deus, sicut et Ius Caesareum scriptum est? An, quia ex singularibus casibus, seu eorum tractatione utrumque ortum est? Vere enim (ut dici solet) ex pessimis moribus humani generis ac diaboli, seu certe occasione illorum, utrumque est natum. An, quia sic melius singularibus


180. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 777 | Paragraph | SubSect | Section]

Sicut enim, si vera sint, plurimum adiumenti afferunt: ita contra, si prava sint, toto caelo lectorem errare faciunt. Maxima igitur in eis vigilantia, cautaque examinatio adhibenda est. 14 Afferunt vero ista quatuor haec sequentia commoda: primum scopus ipse et tota summa singulis partibus atque adeo dictis sententiis et vocibus magnum lumen affert, ut tum clarius perspicere queas quis sit genuinus eorum sensus, et quis non. Quod enim a toto illo scopo et argumento aut summa dissonare videtur, id hauddubie alienum ac falsum est. 15 Praestat etiam dispositio, ut


181. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 777 | Paragraph | SubSect | Section]

textus pertinentes, ut tanto exactius certiusque totum opus omnesque eius partes resolvere ac perscrutari, et denique Deo benedicente penitus perspicere possimus. Nam, ut ingenue, quod sentio, confitear, cum multi interpretes in explicatione sacrorum librorum, erudite hactenus de singulis eorum partibus, ac etiam sententiis disputaverint, nemo tamen, aut certe perpauci, accurate textum examinare solitus est, multoque etiam minus diligentissime argumentum ac dispositionem simul monstrare, et totum corpus, caput ac membra subinde inter exponendum diligentissime inter se conferre ac


182. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 782 | Paragraph | SubSect | Section]

est naturalis quaedam partium cohaerentia, ut ex alio aliud perinde cognoscere cogaris: ut si in corpore animalis vides caput, mox colligis non procul inde esse collum, cervicem, ac deinde pectus: Si vides Taurum inter caelestia signa, mox nosci non procul inde distare Arietem aut Geminos: Si in partibus anni scis in quo mense verseris, mox certe necessario nosti quis praecesserit aut sequatur. Quare praeclare idem Pater ait super Matth. 25: Prudentem lectorem moneo, ut consideret priora, media et sequentia, et nectat sibi universa quae scripta sunt. Vide et Augustinum Epist. 29 et 59.


183. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 785 | Paragraph | SubSect | Section]

minus primario, nisi evidentissima veritas alterius loci praeponderet. 31 In Sacris porro literis talis locorum collatio ob plures causas magis est adhibenda, quam in ullo alio. Primum, quia mirabili Dei providentia ac sapientia ita conscriptae sunt, ut in diversissimis libris ac partibus similia dicta occurrant: utque mirifice sese invicem eius libri singulaque loca ac sententiae illustrent: item ut, licet somnolento ieiunae videantur, tamen impossibile sit incidere ullam necessarum scitu quaestionem, quae ex eis dissolvi ac illustrari nequeat, si modo plura loca aut dicta


184. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 794 | Paragraph | SubSect | Section]

ad divisionem sacrarum literarum progrediemur: nam et hoc plurimum ad earum cognitionem faciet. Omne enim aut confusum, aut etiam arte normaque quadam complicatum aut connexum tum demum recte intelligitur, cum apta quadam ceu anatomia distinguitur, evoluitur, et ordine quodam simul distributis partibus quasi ante oculos mentis spectandum, considerandum et memoria complectendum proponitur. Vult enim omnino mens humana, perinde ut oculus, singula minutissimaque separatim expendere: ex illis recte distributis ac inter sese connexis unum quiddam integrum conficere, atque ita totum illud


185. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 799 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

apertoque sermone ea omnia docent, quae illi typis ac variis involucris delineaverant, et quasi involuta proposuerant. Haec nunc de varia distinctione Sacrarum literarum nostro nomine dixisse sufficiat: quandoquidem extant Iunilii vetustissimi patris libri duo de hac materia, titulo de partibus divinae legis, quos huic operi ad verbum adiiciam, paululum tantum immutatis, aut potius sublatis illis puerilibus interrogationibus, quibus sententiae distractae sunt, ut etiam reliqua magis conformentur. 15 Ad tractationem aut methodum Sacrarum literarum accedet utiliter


186. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 830 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

variam de iustificatorum vita. Ad Gal. tres similiter partes conspiciuntur: prima, in qua Apostolus suum munus a Deo se accepisse defendit: secunda, in qua evincit, hominem fide absque operibus iustificari: tertia, ubi multiplex doctrina de vitae institutione. Epistola ad Hebraeos quatuor constat partibus, quarum prima eruditam habet pene ad finem capitis 4, disputationem, de duab. in Christo naturis: secunda, de abrogatione sacerdotii atque ceremoniarum legalium, et Christi sacerdotio, unicoque sacrificio succedente: 3, ab extrema parte capitis 10, ad medium usque 12, de iustificatione


187. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 833 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Corinth. multi loci pro statu Ecclesiae Corinthiorum oblati, dilucide excutiuntur. Item 2. ad Thessal. 3. de labore manuario, Ad Hebraeos 13. de vitandis variis et peregrinis doctrinis. Verum quomodo huius generis loci communes tractari debeant, paulo post indicabimus. His igitur partibus Scholasticus interpres suum absolvit officium, atque auditoribus veritatis cognoscendae avidis abunde satisfecit. Quo autem brevius, argutius et apertius haec exequitur omnia, eo plus apud auditores gratiae promeretur: quorum animos doceri et erudiri quidem par est, affectus vero moveri


188. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 835 | Paragraph | SubSect | Section]

eos qui in Deum delinquunt exurgens, leni vero animo calumnias contra se sustinens. Et ubique velut pictores, cum imaginem de imagine pingunt, frequenter ad exemplar respicientes, lineamentum inde ad suum opificium transferre studio habent: sic oportet eum qui studio habet seipsum omnibus virtutis partibus perfectum efficere, ad sanctorum vitas, velut statuas mobiles et actuosas respicere, et illorum bona per imitationem sua facere. Preces rursus lectionibus succedentes, fortiorem et vigentiorem animam desiderio ad Deum commotam suspiciunt. Bona autem est precatio, quae evidentem Dei


189. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 861 | Paragraph | SubSect | Section]

EXPLICATIO. Sublimia praecepta Domino in monte dicturo praemittitur: Aperiens os suum docebat. Sic enim clausa vascula quid intus habeant, ignoramus: aperto vero ore vasculorum, quid intrinsecus contineatur, agnoscimus. Sacra scriptura in superioribus suis partibus solet breviter longe post secutura perstringere, cum studet alia enuncianda properare. Gregor. in praefat. Moral. cap 1.

EXPLICATIO. Ut est illud, quod in Genesi legimus: Iob ab de stirpe Esau descendisse, et Balae filio Beor in regnum


190. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 884 | Paragraph | SubSect | Section]

ita quasi integra quaedam institutio recte cognoscendi sacra Biblia non solum de nostra scriptione, sed etiam ex ipsa patrum traditione praescriptioneque habeatur. Eam vero sacrarum Literarum partitionem, nusquam perinde plene in patrum scriptis habemus, ut in D. Iunilii opere, cui titulus est, De partibus divinae legis: quod hic, sublatis paucis quibusdam minus necessariis, integrum adiiciemus: ea tamen praemonitione aut quasi protestatione adiuncta, nos non omnia eius tueri, ut rectissime dicta, aut litem nostram facere: sed fidem quidem penes authorem, iudicium vero penes lectorem


191. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 884 | Paragraph | SubSect | Section]

aut quasi protestatione adiuncta, nos non omnia eius tueri, ut rectissime dicta, aut litem nostram facere: sed fidem quidem penes authorem, iudicium vero penes lectorem relinquere. Sed iam ipsummet Iunilium audiamus. IUNILII EPISCOPI AFRICANI DE PARTIBUS SACRARUM LITERARUM LIBRI DUO: QUORUM PRIOR QUIDEM DE SERMONE AUT TRACTATIONE EARUM, POSTERIOR VERO DE MATERIA AGIT. Dividitur Scriptura in duas primarias partes: quarum una ad ipsam, ut ita dicam, superficiem dictionis proprie pertinet: altera in reb.


192. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 896 | Paragraph | Section]

sed coniecturae, non rei, sed spei. Roman. 8, Certus sum, quod neque mors, neque vita, etc. haec ille. Observetur tamen simul, quod in Graeco non sit, Per bona opera, in praedicto Petri loco. DE PARTIBUS ORATIONIS, TRACTATUS III. PRAEFATIO. Cognito compendio de ratione discendi literas Sacras, perlectisque patrum Regulis: reliquum est, ut iam quasi meum quoddam opus huius Secundae Partis texam. Primum


193. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 910 | Paragraph | SubSect | Section]

cum iaceret, neque cum surgeret. Psal. 1, Ideo non resurgent impii in iudicio, et peccatores in congregatione iustorum: pro, neque peccatores. Psal. 9, Non in seculum erit in oblivionem pauper, patientia pauperum peribit in seculum. Idem non raro et in declinabilibus partibus servandum est. 5 De negatione praeposita aut postposita signo universali dictum est alibi, quod variet a consuetudine Latina. 6 Adverbia metas indicantia, sicut et integrae sententiae, alias includunt, alias excludunt illas metas: de quo Hebraismo dixi in adverbio


194. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 920 | Paragraph | SubSect | Section]

varientur, sed tantum differat numeras singularis a duali et plurali. Praeterea licet habeat articulos, tamen illi non ita certo per casus distingui possunt: saepe unus articulus in pluribus casibus reperitur. 2 Multa possunt de constructione quoque, sicut et de reliquis Grammatices partibus, in hoc sermone ex Latina lingua iudicari. omnes enim linguae aliquousque conveniunt. Ea hic prolixius inculcare, superfluum esset. Monebo igitur tantum quaedam de figuratis locutionibus, idque minus notis Latinis auribus. 3 Requirit sane haec lingua, sicut aliae, ut verbis


195. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 937 | Paragraph | SubSect | Section]

vel Heterosis, commutationem significat. Fit vero in omnibus linguis multiplex commutatio: vel partium orationis, ut pro verbo nomen, aut indeclinabilis pro declinabili, aut contra ponatur: vel etiam accidentia partium, ut alius casus, numerus, vel persona, aut genus pro alio. De quo supra in Partibus orationis, et earum constructione dictum est. ANASTROPHE constructionis figura est, cum praepositio aut aliae indeclinabiles partes non suo loco ponuntur. Cuiusmodi plurima exempla in capite de Syncategorematibus et perturbatione vocum recensui: ut est illud Gal. 1, Notum


196. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 962 | Paragraph | SubSect | Section]

humanis, ut a brutis. Psal. 16, Sub umbra alarum tuarum proteget te. Ioel. 3. et Amos 1. Dominus de Sion rugiet. Ab inanimatis: Ecce ego stridam super vos, sicut stridet plaustrum onustum. Sic vocatur Deus petra, et arx nostra. 19 Porro ab homine eiusque membris, partibus, affectibus et actionibus innumerae plane Metaphorae ad Deum transsumuntur: qui tropus solet a Theologis Anthropopathia vocari. Posset autem videri esse proprium sacrarum Literarum, tametsi et gentiles scriptores non solum membra humana, sed et actiones atque adeo scelera Deo tribuerint:


197. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1006 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Christi. Quare hic solet plerumque primum propositio esse, deinde eius confirmatio. Quas duas partes naturales esse, non immerito ille testatur. Nec vero tantum in toto aliquo scripto aut oratione vel concione una aliqua propositio est cum suis rationibus sed etiam in singulis eius partibus nisi enim sit simplex narratio, plerunque in omnibus partibus aliquid affirmatur aut negatur, quid mox suis probationibus constabiliendum est, quo nostrae assertioni aut negationi fides habeatur. Plerumque enim conamur sermone auditori persuadere aliqued ita sese habere, aut non habere.


198. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1006 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

deinde eius confirmatio. Quas duas partes naturales esse, non immerito ille testatur. Nec vero tantum in toto aliquo scripto aut oratione vel concione una aliqua propositio est cum suis rationibus sed etiam in singulis eius partibus nisi enim sit simplex narratio, plerunque in omnibus partibus aliquid affirmatur aut negatur, quid mox suis probationibus constabiliendum est, quo nostrae assertioni aut negationi fides habeatur. Plerumque enim conamur sermone auditori persuadere aliqued ita sese habere, aut non habere. Accedit autem aliquando exordium, tum ante illam (ut


199. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1006 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

constabiliendum est, quo nostrae assertioni aut negationi fides habeatur. Plerumque enim conamur sermone auditori persuadere aliqued ita sese habere, aut non habere. Accedit autem aliquando exordium, tum ante illam (ut ita dicam) capitalem propositionem, tum etiam in singulis partibus, quo benevolentia, docilitas et attentio auditorum captatur. Quae pars crebro adhibetur in epistolis Apostolicis, idque plerunque coniuncta cum ipsa subscriptione, inscriptione et salutatione, quae tamen posset magis quaedam insinuatio dici. Aliquando etiam novum exordium post talem


200. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1008 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

creberrimae in Psalmis, et etiam in Prophetis ac Apostolis, quas qui non novit ac considerat, saepe necessario a mente scriptoris aberrat, aut alioqui attonitus, tam subitam mutationem sermonis miratur. Saepe posito genere aut toto, subiungunt species aut partes: et contra, propositis partibus aut speciebus, concludunt toto aut genere, ut in Merismo dictum est, et in hisce exemplis patet. Exemplum prioris est, quod Ro. 1, primum dicit idololatras traditos esse in suas cupiditates: postea illas foedas cupiditates recenset. Exemplum posterioris sit, quod cum Apostolus separatim


201. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1018 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

suorum greges greges: id est, seorsim singulos greges. Num. 1, Vir vir de tribu: id est, singuli viri ex singulis tribubus. Exo. 26, Duae bases sub tabula una: id est, semper binae bases sub tabulis singulis. Num. 3, Quasi itinere diei hinc, et quasi itinere diei illinc: id est, ex omnibus partibus unius diei itinere. Marc. 6, Et coepit eos mittere duos duos: id est, binos. Sic in corde et corde loqui: id est, modo hoc, modo illo corde. Ibidem; Secundum contubernium contubernium, aut areolas areolas: id est, per diversas mensas aut consessus, seu areolatim aut mensatim.


202. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1019 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Et fecerunt omnes filii Israel sicut praecepit Dominus Mosi et Aharoni, sic fecerunt. Aliquando etiam posito casu verbum sequente orationem iterant, ut in superius dato exemplo ex secundo ad Galat. Ab iis vero qui videbantur, etc. Alias vero aliis sententiae partibus positis fit repetitio. Neque enim tantam varietatem regulis complecti facile possumus. Fit etiam repetitio propter additionem diversorum genitivorum. Isa. 4, In spiritu iudicii et spiritu ardoris. Sic forte spiritus sapientiae, spiritus fortitudinis, et similia semel positae voci addi


203. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1031 | Paragraph | SubSect | Section]

neque praesentia, neque futura, neque virtus, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia, poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo IESU Domino nostro. Ad Galatas autem, quamvis tota ipsa epistola submisso dicendi genere scripta sit, nisi in extremis partibus, ubi est eloquium temperatum: tamen interponit quendam locum eo motu animi, ut sine ullis quidem talibus ornamentis, qualia sunt in iis quae modo posuimus, non posset tamen nisi granditer dici: Dies,


204. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1042 | Paragraph | SubSect | Section]

expositione non tantum res ipsa plene agnoscitur, sed etiam ipsi rei veluti obruuntur et submerguntur suis criminibus. Sic cap. 3, Non est iustus, ne unus quidem, non est qui intelligat, etc. Sequitur plena descriptio corruptionis humanae, enumeratis etiam partibus vitae: ut noticiae cogitationum, sermonis, actionum, aut operum, pedum, et viarum. Tale pleni sermonis exemplum est etiam in descriptione Evangelicae iustitiae Dei, quae mox consequitur ibidem per omnes causas circumducta, additis etiam alicubi declarationibus. Consimili plena


205. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1058 | Paragraph | SubSect | Section]

scribit se fuisse in vinculis, eosque de sua captivitate doluisse, quodque ex Italia scribit. Nemo enim Apostolus perinde in Italia versatus est, nemo ibi, praesertim diu captivus fuit. Diu autem hunc necesse est captivu fuisse, de cuius captivitate Hebraei, qui tunc potissimum in Orientalibus partibus fuerunt, audiverint, doluerint: idque ita, ut etiam ipsi captivo eorum dolor innotuerit. Talem sane longam captivitatem nemo Apost. in Italia sustinuit, nisi Paulus. Septimo, illud item evidenter ostendit, non esse aliquem ignobilem authorem huius Epistolae, quandoquidem


206. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1067 | Paragraph | Section]

queat. In quo opere, aliisque meis, semper me illud consolatur, quod non laudem applausumque summa arte industriaque perfecti operis venor aut sector: sed tantum publicam utilitatem, ac gloriam Dei, optimo animo et studio quaero: ut si maxime quis aliquid vel in ordine, vel in limatione, aut aliis partibus desideraverit, nostramque operam parvi fecerit, non ita nimium dolituri simus: modo sint aliqui boni ac pii, qui hinc non parum fructus percipiant, ac pro eo gratias Deo patri Domini nostri IESU Christi, omnium bonorum unico fonti ac largitori, agant.


207. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1072 | Paragraph | SubSect | Section]

quare tam saepe pii homines in veteri et novo Testamento ieiunarunt? Et denique, quare ipse Deus ieiunia praecepit? Respondeo, primum cum huiusmodi ieiuniorum afflictiones primo naturae motu in magno animi moerore suscipiantur, deinde etiam consuetudine, praesertim in Orientalibus partibus confirmatae fuerint: accidit, ut quandoque pii homines intus in animo lugerent, sive propter peccatorum agnitionem, et iram Dei, sive propter imminentem aliquam cladem, aut etiam nuper praeteritam, vel propter quodcunque demum grande malum, simul foris luxerint, seu ieiunarint, partim


208. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1075 | Paragraph | SubSect | Section]

ieiunium diduximus sequendo, quantum quidem facere potuimus, maxime sacras Literas. Non est tamen dubium, cum ieiunia paulatim in ceremonias et consuetudines quasdam abierint, nullisque legibus circumscripta fuerint, quin maxima semper fuerit eorum varietas, singulis in aliis atque aliis ieiunii partibus, vel casu, vel pro libitu plus aliquid minusve facientibus. Ne contrarii quidem cognitio penitûs negligenda est, cum alterius contrarii cognitio multum adiumenti secum adferat ad alterius naturam felicius introspiciendam. Contrarium igitur veri ieiunii est primum


209. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1094 | Paragraph | SubSect | Section]

inundationes a quarum, et discooperta sunt fundamenta terrae ab increpatione tua, Domine, a flatu irae tuae. Quae descriptiones irae ac poenarum Dei respiciunt ad illas horrendas tempestates, quae in illis locis accidere solent: quae multo rariores ac ignotiores sunt in Septentrionalibus partibus. Pluvia aestate ferme per integros tres menses, teste Hieronymo, nulla ibi est: sed tantum quam vocant, matutina et serotina, id est cadens tempore sementis seu in autumno, et cum iam germinant spicae, seu vere. sic et in Cypro accidit. Quin et in Italia rariores sunt pluviae


210. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1107 | Paragraph | SubSect | Section]

omnem aeternitatem futurus. Quae cum non satis plane ac crasse, ut nostra ruditas poscit, proponantur, et interea multa occurrant, quae diversa quaedam cogitandi occasionem praebeant: multiplicem obscuritatem continere, ac errandi ansam parere videntur. Sed dicam iam de singulis legis partibus. Ipsum ius iudiciale ac politia ita ordinatur ac proponitur in Mose, tanquam verus ac per se Deo acceptus cultus, et tanquam (quod ad se attinet, sique non peccarent Israelitae) perpetuo sit mansurus. Non indicatur clare id quod est in ea re primarium: eam videlicet totam politiae


211. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1108 | Paragraph | SubSect | Section]

in lege: Deus dabit unicuique secundum opera sua: Opera eorum sequentur eos: et similia hisce innumera. Summa ita se gerit, itaque nobiscum loquitur in lege Dei iustitia, tanquam si cum natura integra, ut hominem initio condidit, ageret. Ita etiam se gerit lex moralis, prae aliis legis partibus, tanquam si sit ipsa sola conscientiarum domina, et sit perpetua, nunquam sit abroganda, nec habeat alium successorem ac superiorem doctorem aut doctrinam. Nusquam ipsa satis crasse ostendit suum verum et ultimum finem esse propriissime, patefacere peccatum, iram Dei, et damnationem


212. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1132 | Paragraph | SubSect | Section]

ad suam imaginem: acloquitur non de externis lineamentis aut specie hominis, quae adhuc utcunque priorem illum hominem refert, sed de ipsa intima nobilissimaque essentia hominis. Ubi imaginem illam satis indicat Scriptura esse ipsam potissimum essentialem formam in summis nobilissimisque hominis partibus, idque in summo eius officio, nempe quatenus Deo adiunctus, ac in creatorem suum essentialiter directus fuit. Dicit enim ipsummet hominem esse formatum et fabrefactum ad, aut secundum imaginem Dei, non tantum ea vestitum aut ornatum, veluti accidentario quodam ornatu, acre ab hominis


213. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1152 | Paragraph | SubSect | Section]

ut nosse quid Grammatica, quid eius partes, quid oratio, quot orationis partes, quid earum singulae sint, quae nam earum accidentia, quid sit genus, coniugatio, modus, tempus, numerus, persona, declinatio, species, figura, multiplex nominum aut verborum diversitas, et quaealia in singulis partibus considerantur. Constructio quoque aliquousque in omnibus linguis convenit, sicut et alia plurima: quae cum cognita habeamus, solummodo nobis ea restant discenda, quae sunt huius linguae propria, in quibus tamen ipsis collatione aliarum linguarum aut Grammaticarum plurimum adiuvamur.


214. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1160 | Paragraph | SubSect | Section]

ac uberioribus expositionibus. Longissime ergo falluntur, qui putant sacras Literas adeo inopem quandam rerum ac sententiarum librum esse, ut nulla prorsus difficultate exhauriri, et in aliud scriptum omnia transfundi queant: cum vere sit thesaurus inexhaustus, habens in singulis suis partibus immensam opulentiam, nunquam, donec hic mundus stat, plene exhauriendum aut pervestigandum. Nec tamen caret Scriptura methodo aut ordine, cum in toto opere, tum et in singulis libris, singulis materiis aut capitibus, vel denique etiam sententiis. Nam ut de aliis eius methodis


215. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1161 | Paragraph | SubSect | Section]

praepositi et decani abunde ostendunt, ad quasnam functiones initio ille hominum ordo tantis sumptibus ac privilegiis constitutus ordinatusque fuerit. Extant etiam nunc passim in vetustioribus bibliothecis Germaniae, idque (quod etiam magis mirêre,) in illis incultioribus Vuestphaliae partibus fragmenta Graecorum codicum, quae ego ipsemet coram vidi, et in manibus habui. Corbeiae ad Vuisurgim vidi fragmenta mapparum Graecarum et Lexici in cortice scripti. Haec non tantum primitivae,


216. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1168 | Paragraph | Section]

mortua et infrugifera litera proculcatur et contemnitur, et tantum mirabiles quaedam cognitiones aut ideae Platonicae quaeruntur, et nomine spiritualis sensus auditoribus venditantur? 18 Ingentem plane dissonantiam sensuum et interpretationum Scripturae reperias, non tantum in diversis partibus, sed etiam in uno eodemque. Nunc enim hoc, nunc alio modo ac sensu eadem dicta explicant. Et prout sese illis materiae ac controversiae vel confirmandae vel refutandae offerunt, illique suo quodam zelo incalescunt: ita omnia eo rapiunt, prorsus non aliter quam in subitis seditionibus,


217. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1187 | Paragraph | SubSect | Section]

Ecclesiae Dei a suo institutore Christo, in rebus tam magni momenti: id quod nefas est de tanta providentia sentire. Nam quod dicunt, Scripturam seipsam exponere, etsi verum sit in multis locis: possunt tamen se offerre contentiones, in quibus Scripturae loci, quae adduntur ab adversis partibus, sint inaequali nostro, vel aequaliter obscuri: et locus qui adducitur ad expositionem alterius, non semper adeo clarus, ut ob oculos ponat dilucidam illius loci, de qua dubitatur, intelligentiam. Possunt etiam esse loci singulares eiusmodi, ut similes illis in Scripturis non inveniantur,


218. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1195 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et conciliabula et amplius 200 annorum praxin concedere? An'non est haec tum ipsius rei immota veritas, tum et omnium gentium non plane Epicurearum ac furiosarum sententia et opinio, quod si quicquam omnino aliud, Religio certe per sese suaque natura sit ac esse debeat in omnibus suis partibus res vere bona, salutaris ac sancta, et nullo modo ad placitum libidinemque ullius, vel unius, vel etiam omnium mortalium dirigenda ac inflectenda, aut inde ullatenus dependens. Turcis profecto hodierna die in infinitum certior, sanctior, firmior, ac magis immota est ipsorum Religio, quam


219. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1196 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

necesse erit, tales cum Deo, tota rerum natura, et secum quoque pugnare, Nam Deus vult non solum, ut tantum ipsum eiusque dogmata agnoscamus, recipiamus, et observemus: sed etiam ut omnes alios deos, diversasque ab hac sua Religione ac doctrina sententias ac cultus, in omibus eius partibus fugiamus, detestemur ac execremur. sicut luculenter per suum selectum organon clamat: Si quis aliud Evangelion docuerit, anathema sit. Vult, inquam, ille, non tantum affirmativam, sed et negativam fidei nostrae sententiam habere, ut non tantum probemus ac exosculemur solum illa quae ipse


220. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1210 | Paragraph | Section]

Sacrarum literarum. ibid. Patrum aliquot loca et sententiae hic mutuo se consequuntur 72. etc. De usu legis 83 Aliae regulae intelligendi S. Scripturam, promiscue ex S. Patribus collectae. 84 Iunilii episcopi Africani de partibus Sacrarum literarum libri duo: quorum prior quidem de sermone aut tractatione earum, posterior vero de materia agit 121 Iunilii liber secundus, de materia Sacrarum literarum 123 Quot rationibus Scriptura de Deo loquatur. Cap. I. ibid.


221. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1210 | Paragraph | Section]

sint in Scripturarum intelligentia. Cap. XXXVII. ibid. Unde libri religionis Catholicae afferantur. Cap XXXVIII. ibid. Ubi sit fides religionis necessaria. Cap. XXXIX. ibid. ¶ De partibus orationis. Tractatus III. 133 De nomine 134 De nomine appellativo 135 De comparativis et superlativis 140 De verbo 141 De participiis 146 De adverbiis. ibid. De praepositionibus 147


222. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1230 | Paragraph | Section]

Dei qua ratione consistere possimus 326 iudiciorum et mysteriorum Dei profunditas non perquirenda 102 Iudithae ieiunium 312 Iulius Scaliger acutissimi iudicii scriptor 261 ius Caesareum cur sententiatim et concisim in quibusdam partibus scriptum 3 ius Iudiciale ac politia quomodo in Mose ordinetur ac proponatur 343. 344 iuris Caesarei cum divino convenientia 37 iuris Canonici sententia de absoluta potestate


223. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1240 | Paragraph | Section]

respectu fiat 116. 117. cur brevitate utatur 284. cur divinam authoritatem habeat 424. 425. cur ferarum nomine aliquos homines appellet 103. 104. cur interdum difficilior, caussae 1. 2. 3. inde, cur quinque modis de filio loquatur 124. cur sententiatim et concisim in quibusdam partibus tradita 3. de virtutibus et vitiis quomodo plerunque agat 98. dubia aut obscura per Scripturam exponenda et diiudicanda 13. ex his quae tenuiter praemittit, quid indicet 98. in non multum necessariis non multiloqua 91. in operatione creaturarum quot modos et differentias


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.