Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: partibus

Your search found 830 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 707-741:


707. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

statum paucis adumbrandum esse existimavit. § III. Situatio phisica Hungariae relate ad commercium. Eius extensio, positio et populatio; asperis et ferme imperviis montibus undique clauditur. Hungaria cum Adnexis Partibus intra quadragesimum quintum et quadragesimum nonum latitudinis gradum, adeoque sub zona temperata situatur, per octo longitudinis gradus porrigitur, adeoque in tota sui extensione circiter 4.499 quadrata milliaria complectitur. Animas 7,116.789 praeter Confinia anno 1787. numeravit. A


708. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

lignorum penuria laborant, ut pauperiores accolae domos sibi in terra effodere, cibos vero stramine aut exsiccatis etiam animalium excrementis praeparare cogantur. § XII. Quale relate ad rem agrariam. Verum sicut natura in alpestribus partibus ingratum solum per recondita in visceribus montium metalla compensavit, ita eadem in spatiosis his campis defectum sylvarum ubertate soli retribuere videtur voluisse. Quamquam enim solum Hungaricum universim agriculturae perquam idoneum sit, nullibi tamen in Hungaria fertilitas eius magis


709. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Quod omnia haec necdum sufficiant pro necessaria interna, sine qua nullum externum commercium existere potest, communicatione; sed quod debeant insuper et comitatus inter se et ipsi hi fluvii, uti et ducendi canales per vias collaterales necti, viae autem in Tibiscanis partibus ob defectum materialium, ut § 7. vidimus, aegerrime possint instaurari. Quod Tibiscanae paludes, cum irregulari et huius et aliorum, qui in eum influunt, cursu intimum nexum habeant. Et haec relate ad internam communicationem. Quoad commercium externum


710. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

navigatione perveniri possit. Quod plane illa producta, quae maximam eductionis Hungaricae partem efficiunt, a loco eductionis plurimum distent; adeoque nonnisi longa et sumptuosa, seu axis seu navigationis adversis fluviis, via, eo deduci possint. Ita boves e partibus Cis- et Trans-Tibiscanis, ubi rem pecuariam sedem sibi fixisse §3. diximus, Viennam; ita frumentum e Batsiensi et Banaticis comitatibus adverso Danubio, Savo et Colapi Carolostadium educi debet. Quod Hungaria maxima sui parte provinciis


711. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

defigere possit. Superest, ut actualem commercii Hungarici statum dispiciamus. § XXVII. Status populationis. Complura, quae in Superiori Hungaria numerantur, praedia, tum conspicua in aliquibus Regni partibus latifundia, eam apud plerosque exterorum opinionem excitarunt, quasi Hungaria in dimidio adhuc deserta foret. Verum quidem est, quod populatio Hungariae, necdum eum, quem in Austria, ubi ad milliare quadratum 2.641 animae obveniunt, gradum attigerit; quod si tamen eam


712. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

ubi ad milliare quadratum 2.641 animae obveniunt, gradum attigerit; quod si tamen eam Carinthiae ac Tyrolis populatione maiorem esse ostendatur, Hungariam haud ita desertam esse facile apparebit. Iam vero constat, quod exclusa Transylvania, nec confiniis eo computatis, sola Hungaria cum Adnexis Partibus anno 1787. numeravit animas 7,116.789 populatio confiniorum Croaticorum, Sclavonicorum et Banaticorum, ad 883.211 capita facile assurgit, adeoque tota eius populatio in octo millionibus tuto assumi potest. Populatio haec, novissimo quidem bello tantisper accisa fuit; verum defectum hunc,


713. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

non multo post compensabunt. Subducatur iam calculus a ratione 4.499, quae continet, milliarium, et apparebit in Hungaria 1777. animas ad quadratum milliare obvenire, cum in Tyroli non nisi 1.356, in Carinthia vero 1.385 obveniant. Paradoxi huius causa in eo versatur, primum, quod in illis plane partibus, quae maxime desertae videntur, illocatio eam relate ad agriculturam, vitiosam acceperit directionem, ut rara quidem, sed ultra modum vasta oppida et possessiones, veluti Ketskeméth, Vásárhely etc. exsurrexerint, quorum numerosi incolae, cum re agraria et pecuaria vitam


714. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

partim tali, quod prohibitioni aequivalet, portorio subiecta sit; cum tamen aliqua eius quantitate quotannis indigeant, huius invectio indulgetur, sterilibus vero annis illimitate admittitur. Victitant etiam ex agricultura comitatus illi, qui montosis ac praesertim iis, in quibus metalla coluntur, partibus adiacent; has enim illi frumento solent providere. Plerumque planorum comitatuum plebs tabaccae, septemtrionalium vero lini culturam, in subsidium rei agrariae adhibere solent. Croatici et Sclavonici, Bátsiensis item Temessiensis et Torontaliensis comitatus,


715. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

necessitatem omnes ferme Regni comitatus provisi sunt, ex instituto tamen hac rei pecuariae specie se sustentant incolae comitatuum Temes, Torontál, Báts, Csanád, Csongrád, Békes, Arad, Pest et Heves. Oves etiam sparsim in plurimis Regni partibus aluntur; praecipuum tamen vitae subsidium inde habent incolae comitatuum Veszprimiensis, Albensis, Comaromiensis et Nitriensis. Maiales perinde ad propriam necessitatem ferme ubique intertenentur; positivum tamen alimentationis ramum


716. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Minerale regnum quod attinet, id ordinata intuitu huius obiecti, montanistica regnicolaris Deputatio indubie exhauriet. Quoad vegetabile, ac in specie frumentum: si res intimius expendatur, status agriculturae in eo subsistit, quod in partibus illis, quae occasione fruges distrahendi gaudent eaque ipsa de causa populo abundant, illa, si non ad summum, ad magnum certe perfectionis gradum, seu eius instrumenta seu arandi, firmandi componendique modum spectes, perducta sit; alibi, ubi aut nulla, aut rara distractionis occasio


717. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

idest mel per destructionem alvearis sibi procurandi, modum. § XXXVI. Cultura herbarum tinctoriarum. Obviarum aliquot herbarum tinctoriarum, quas solum ipsum sponte producit, usum, iam quidem plebs ipsa in variis Regni partibus habet easque ad tingenda sua mappalia adhibere solet, ad has tamen in ea quantitate, ut iis constituti ad diversas fabricas lineas, laneas, gosypiaces et sericeas, tinctores provideri possint, colendas, nemo hactenus manum admovit. Duae sunt, quarum praecipuus in fabricis illis usus est.


718. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Iusserat etiam eadem Imperatrix, ut certa salicum quantitas quotannis plantetur habuitque res haec, ut fieri solet, in aliquibus comitatibus successum, in aliis penitus negligebatur. § XL. De lithanthracibus et torfa. Ut iis etiam partibus, quae sylvis penitus destituuntur, prospiciatur, eadem Imperatrix proposuit praemia iis, qui surrogatum lignorum seu carbones fossiles, vulgo Stein-Kohlen seu torfam vulgo Torf-Erde repererint. Et reperti reipsa


719. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

mercatores, qui illarum provinciarum artefacta oe devehunt. Harum occasione, cum rerum pretia propter venditorum concurrentiam tantisper diminui soleant, non tantum privati, necessarias usui suo merces comparare, non tantum secundarii mercatores, qui e remotioribus partibus confluxerunt, eas, quas se in districtu suo cariori posse vendere vident, seu domesticas seu exteras merces coëmere; sed ipsi etiam primarii quaestores, hac occasione reciprocos, de maiori mercium quantitate contractus, concludere sicque maiora negotia conficere


720. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

mensulis, sedibus aliaque nobiliore suppellectili consistit et Vienna secundo Danubio in adsitas huic urbes, et praesertim Pestinum promovetur; ex his vero in adiacentes districtus per axem dispergitur. Notabilem tamen artefactorum horum partem, communia, et in montanis praesertim partibus facile parabilia instrumenta, veluti unirotae, ribra, lapatae etc. efficiunt. § LIX. De crudo ferro iuxta eundem diametrum pro 130.199, de ferreis vero fabricatis pro 68.836 florenis annue plus inducitur


721. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

quaestoribus eo fine coëmuntur, ut iterum in proximorum Viennae locorum hebdomadalibus nundinis divendantur sicque deinde progressivo motu usque hebdomadales in Fischament nundinas promoventur. Tertium distractionis frumenti emporium est Moravia. In hanc a Trans-Danubianis partibus incipiendo, Trenchinio per Vag-Ujhely, Szered et Galgócz ope hebdomadalium nundinarum perinde promovetur; quandoque e Mosoniensi etiam emporio notabilior quantitas in illam inducitur. Quartum sed domesticum tantum distrahendo frumento pro Cis- et Trans-Danubianis


722. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

partibus incipiendo, Trenchinio per Vag-Ujhely, Szered et Galgócz ope hebdomadalium nundinarum perinde promovetur; quandoque e Mosoniensi etiam emporio notabilior quantitas in illam inducitur. Quartum sed domesticum tantum distrahendo frumento pro Cis- et Trans-Danubianis partibus praestant montanae civitates Neosolium, Schemnicium, Cremnicium. Per Strigonienses, Vaczienses, Balassa Gyarmathienses et Losonczienses: Szolnokiensis districtus, per Agrienses, Miskolczienses et Rosnavienses hebdomadales


723. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

partim per Posonium Viennam depelluntur. Eorum tamen pars longe maxima, non in Regno procreatur, sed e Turcia educitur constituitque haec rubrica praecipuum passivi nostri cum Turcia commercii articulum. Verum horum intuitu industria iam eo processit, ut horum greges, non tantum in sylvosis partibus glande, sed in iis etiam, qui his prorsus destituuntur, frumento, ac praesertim Turcico tritico saginari sicque ad extra vendi soleant. Quare industriam hanc non tantum exteri, sed iam etiam domestici quaestores exercent. § LXVII. Tertiam activam rubricam


724. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

mercatores Varasdinenses idque ad nundinas Sanctae Catharinae Sopronium devehunt. Comportatur illud ad hunc terminum ex aliis vicinis etiam comitatibus ibidemque seu a Viennensibus immediate, seu etiam a domesticis quaestoribus eo fine coëmitur, ut deinde illud Viennam promoveant. In aliis Regni partibus solet cera a melle separari, et mel vel ad concernentes usus converti vel ex eo mulsum excoqui solet. Mulsum hoc potissimum pro domestico usu deservit, in partibus tamen Scepusiensibus notabilis eius pars in Galliciam distrahitur. § LXXIII.


725. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

immediate, seu etiam a domesticis quaestoribus eo fine coëmitur, ut deinde illud Viennam promoveant. In aliis Regni partibus solet cera a melle separari, et mel vel ad concernentes usus converti vel ex eo mulsum excoqui solet. Mulsum hoc potissimum pro domestico usu deservit, in partibus tamen Scepusiensibus notabilis eius pars in Galliciam distrahitur. § LXXIII. Separata hac ratione cera, tota ferme in Austriam et ad Litorale effertur efficitque activam pro Regno Hungariae rubricam in 92.824 florenis. Maximam huius partem


726. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

passus. Nimirum Viennense abaldo, id est monopolium; duas habet subalternas fabricationis tabaccariae directiones, unam Graecii, alternam Lembergae. In centro Hungariae nempe Pestini depositorium sibi constituit. In hoc colligit quidem in omnibus Regni partibus tabaccam, quo viliori potest pretio indeque et Graecensem et Viennensem et Lembergensem fabricam providet. Hi sunt itaque praecipui, per quos pars longe maxima producti huius educitur passus; nonnisi id, quod ab hoc monopolio reliquum manet, ad


727. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

seu possessiones seu comitatus impopulaturi essent, providere superfluum adhuc videbatur; in desolato enim, in quo tunc adhuc Hungaria versabatur statu, casus eiusmodi vix potuit evenire. Nunc cum populatio Regni iam utcunque aucta sit, secundum tamen gradum necdum attigerit. Porro in aliquibus partibus populus iam redundat, ubi in aliis exiguus adhuc est, relate ad terrenum, quod occupat, numerus, decidendum videtur: an subsistens iam pro incremento impopulationis legis favor porro etiam stabiliri, aut fors etiam magis extendi debeat; si ita, an impopulationem ultro etiam per


728. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

§ LXXXIV. An populatio per exteros vel domesticos provehatur arbitrio proprietariorum relinquendum. In ordine ad tertiam quaestionem nonnulae iurisdictiones huius intuitu eo mentem suam explicuerunt, ut imposterum novas colonias nonnisi ex iis Regni partibus deducere liceat; quae nimia iam alioquin populatione laborant. Ex horum alioquin colonias has e montosis et septemtrionalibus Regni comitatibus educendas esse arbitrantur. Alii vero ita existimant, ut cum plane in illis praesertim Tibiscanis partibus, ubi maxima deserta spatia reperiuntur,


729. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

imposterum novas colonias nonnisi ex iis Regni partibus deducere liceat; quae nimia iam alioquin populatione laborant. Ex horum alioquin colonias has e montosis et septemtrionalibus Regni comitatibus educendas esse arbitrantur. Alii vero ita existimant, ut cum plane in illis praesertim Tibiscanis partibus, ubi maxima deserta spatia reperiuntur, vastissimae etiam in horum gremio possessiones existant; redundans in his populus pro impopulatione adiacentis vacuae plagae adhibeatur. Si alterutra e sententiis his adoptanda foret, posterior vel eo nomine utilior videretur, quod deducta a montibus


730. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

potest. Ita in exemplo, qui carbones fossiles seu lithanthraces aut torfam in tali loco detexerit, qui sylvis alioquin abundat et unde ad partes, his destitutas, transportus nimis sumptuosus foret, numismate seu praemio primae inventionis fraudari posse non videtur. E contra, qui illas species in partibus lignis destitutis detexerit usumque eorum continue propagaverit, praeter numisma pecuniaria etiam remuneratione dignus censetur. Cum utilium productorum usum quantocyus propagari intersit quoad novorum productorum distractionem nulli exclusivi ad certos annos favores


731. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

laborem recompensat, aut exigua est distractionis opportunitas, ibi terra pro autumnali etiam seminatura semel tantum aut bis ad summum subigitur, neque firmationis usus viget; ubi e converso seu solum est ingratum, seu praesens distractionis occasio adest, ibi terra melius tantisper excolitur. In partibus illis, quae Austriam et Styriam propius contingunt, seu vi exempli seu populi numero seu tolerabilioris tantisper distractionis facilitate agricultura ad commodum iam perfectionis gradum assurrexit, verum et ibi adhuc pascua et vervacta vigent: et tamen in hoc etiam imperfecto agriculturae


732. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

Ut pro una civitate 400 pagi fuerant numerati. Denique ut debuerint extraordinariae plane illae videlicet quinquennalis sterilitatis erumpentisque sub eadem belli circumstantia concurrere, ut universalis grani defectus enasci potuerit. Nunc ipsius mali huius memoria in compluribus Regni partibus, ubi antea aut nulla aut exigua admodum opera agriculturae impendebatur, industriam ita excitavit, ut minor adhuc imposterum de frumenti defectu metus subversari possit. Eductio e converso frumenti fertilioribus ita adhuc limitata est, ut tuto asseverari possit, ne quintam quidem eius,


733. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

procuretur. § CI. Ubi populatio id requirit pascuorum divisio admittatur. Cum tamen memoratum superius populationis distractionisque incrementum, in adsitis Germanicis provinciis montanisque civitatum locis, citius quam in reliquis Regni partibus debeat evenire; Deputatio haec eam provisionalem futuris comitiis faciendam esse ordinationem arbitratur, ut in locis illis, ubi pluralitas colonorum subdivisionem pascuorum (vervacta enim natura sua antea cessare debebunt) postulaverit, hanc magistratus comitatus omnino admittere


734. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

§ CII. Ubi interest populus ad culturam pomorum terrestrium disponatur. Caeterum sicut universalis frumenti defectus, nonnisi rarissimus potest esse casus, ita partialem se saepius evolvisse constat. Verum cum eodem tempore frumentum in aliis partibus redundaverit, pronum erat malo huic subvenire, si parata fuisset tam terra quam aqua, interna communicatio; nunc qualiter tam viae, quam et navigatio perfici adeoque malo etiam huic obviari possit? Deputatio suam paulo inferius depromet opinionem. Ut tamen enasci solita e particulari etiam


735. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

suam paulo inferius depromet opinionem. Ut tamen enasci solita e particulari etiam eiusmodi frumenti defectus inedia, quoad fieri potest, antevertatur, imponendum censet Deputatio magistratibus talibus comitatuum, qui minus fertili solo gaudent, ac praesertim ad quos difficilior e fertilioribus partibus aditus patet, ut plebem ad culturam pomorum terrestrium omni meliori ratione permoveant. DE PRATORUM CULTURA § CIII. Status culturae pratorum. In pratis colendis eadem, quae in agris diversitas viget. In


736. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

abusum etiam illum pistilli in tabacca relinquendi ea ratione exstirpet, ut capacitet cultores, quod emptor alioquin in proportione ponderis, quod inutilia illa pistilla efferunt, minus pretium semper pro tabacca sit oblaturus. Ne parte ex una cultores e longinquioribus partibus Pestinum tabaccam vehere debeant, parte vero ex alia abaldo Viennense, per multiplicata in diversis partibus depositoria monopolium producti huius magis adhuc ad se pertrahat, huic quidem nuspiam amplius, privatis vero ubicunque depositoria tabaccae erigere liceat idque statim sufficienter


737. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

alioquin in proportione ponderis, quod inutilia illa pistilla efferunt, minus pretium semper pro tabacca sit oblaturus. Ne parte ex una cultores e longinquioribus partibus Pestinum tabaccam vehere debeant, parte vero ex alia abaldo Viennense, per multiplicata in diversis partibus depositoria monopolium producti huius magis adhuc ad se pertrahat, huic quidem nuspiam amplius, privatis vero ubicunque depositoria tabaccae erigere liceat idque statim sufficienter promulgetur. Cum abaldo Viennense ultra eam, quam aerario regio dependit, arendam


738. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

Iam vero non omnis planta eiusdem qualitatis colorem producit; itaque ut fabricae sensim exsurgant, interest, ut non eae tantum plantae, quae obvios dant colores, sed illae praesertim quae delicatiores colores producunt, excolantur. Plantae, quae obvios colores dant, in diversis Regni partibus sponte crescunt noscunturque passim a plebe ipsa, quae earum usum pro tingenda, quam domi producit, linea supellectili, facere solet, ipsae hae herbae, si in destinanda ex instituto loca transplantatae maiorem culturam acciperent, perfectiorem utique colorem producerent: verum industriam


739. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

pro usu totius Regni quantitatem producturum affirmet. § CXXXIV. Cultura rubiae tinctorum adhuc desideratur. Rubia tinctorum, vulgo Krapp, et in Banatu et in pluribus Regni partibus suapte crescit; huius itaque artificiosam culturam excitare pronum foret, sed cum planta haec articulum commercii non secus constituere possit, quam si radices eius commoliantur, operae pretium foret aliquem praemiis excitare, qui exstructa necessaria pro commolitione plantae huius


740. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

producere vel eo nomine interest, quod secus tantundem pecuniarum quantum huius, licet deterioris olei pretium effert, pro oleo olivarum in exteras provincias transmittere oporteret. Ac oleum quidem e planta napraforgó educere, iam in aliquibus Regni partibus suapte invaluit, adeoque id ulteriori privatae industriae porro etiam committendum videtur. § CXXXVII. Quare cultura heliotropii porro etiam excitanda censetur. Oleum e heliotropio, et quidem optimae, ut


741. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

recepit. Quare et huic pie defunctus Imperator 50 iugera terrarum et decennalem immunitatem addixit, si conatus eius felix eventus coronaverit, haud abs re futurum esse videtur, si uni adhuc alterive, qui institutum hoc in distinctis iterum, et ab invicem remotis partibus suscipit, iidem quos supra attigimus, favores concedantur. Neque enim unus ille tantum, quae usui totius Regni sufficiat, quantitatem producturus videtur, et nisi utilia eiusmodi instituta, in pluribus locis excitentur, in unico facile intercidunt. Et haec de productis regni


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.