Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: mandato

Your search found 193 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 51-102:


51. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

ac libris Sacris convenire, sed tamen de sensu ac intelligentia litem esse. Eam igitur illi volunt ex patribus peti oportere. At contra Augustinus et Hilarius contendunt, ex collatione ipsius Scripturae loca aut dicta obscuriora esse illustranda. Quod sane etiam ipsemet Christus tum exemplo, tum mandato quoque suo confirmavit, una cum suis Apostolis. Sic enim Christus ipse disputans cum Satana et Pharisaeis, dicta Scripturae aut sub obscura, aut etiam male ab adversariis detorta, collatione aliorum dictorum illustrat ac explicat. Sic etiam ipsi Apostoli in synodo sua, et alias in epistolis


52. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

baptizantis, aut sacram coenam ministrantis. alium, ex opere operantis: id est, cum cultus ex vera fide colentis aestimatur. sicut Abel maiorem et gratiorem hostiam fide obtulit, quam Cain: et sicut in baptizando et communicante fides exigitur. Olim igitur erat alligatus Dei cultus, ex ipsius mandato, ad certa loca, tempora, aliasque circumstantias externas. Nunc non perinde est. Solent vero non renati ac carnales homines plerumque tantum ad opus operatum, seu externum cultum, utpote carnali homini perfacilem, ruere, eumque hypocritice praestare, ac in eo summam pietatis collocare. Nam


53. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 30 | Paragraph | SubSect | Section]

Ambulare in grandibus et mirabilibus, Psal. 131: id est, extra verbum in speculationes sui cerebri evagari, aut etiam extra vocationem maiora viribus tentare, insolescere, superbire. Ambulare coram Deo ex adverso, Levit. 26. pro, iactare eius titulum, et tamen voluntati ac mandato eius resistere. Ibidem, Deus nobis ex adverso ambulare dicitur: id est, nos arguere et punire graviter. Ambulare secundum charitatem, Romanis 14. Ephes. 5, est, uti charitas postulat vivere ac versari. Ambulare per fidem, non per speciem, 2. Corinth. 5 est syncere, ac in timore Dei, non


54. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section]

voces περικάθαρμα et περίψημα, purgamentum et iuramentum, 1. Corinth. 4. ubi Paulus dicit, se aliosque synceros doctores pro extremis piaculis, quibus orbis terrarum polluatur, haberi. Cum enim mundus ex mandato Dei seductores pro anathematibus habere deberet, invertit id Dei mandatum, ac veros doctores pro extreme execrandis et tollendis anathematibus habet. Concludit enim ibi Apostolus hanc suae tristissimae sortis descriptionem grandi epiphonemate, veluti si diceret: In summa, quid multis opus


55. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section]

idque plerunque praeter ius, sed tamen sub praetextu publici iuris, autoritatisue. Venit autem inde, quod teste Suida angari Persis dicebantur publici aut regii nuncii, qui magna festinatione publicas literas, quo opus erat, perferre cogebantur. Illis igitur regia potestate severissimoque mandato licebat, quosuis vel homines, vel iumenta, rhedas aut naves arripere, eisque ad approperandum suum cursum ferendâve onera aliqua uti vel abuti. Ideo Christus Matth. 5. dicit, Si quis te angariaverit ad unum miliare, (id est, coegerit secum proficisci) ibi cum illo duo: id est, potius


56. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam Deus dicitur benedixisse diei septimo, id est sanctificasse, magnificentiorem ac gloriosiorem caeteris reddidisse, et specialiter cultui suo dedicasse. In hoc sensu putaverunt Papistae, se posse varias res benedicere, herbas, campanas, salem, aquam, aram, et similia: nisi quod et sine mandato Dei id sunt ausi facere, et nimiam quandam, planeque divinam sanctitatem et efficaciam illis suis adiuratis rebus tribuerunt, putantes se suis illis consecrationibus quamvis vim ac efficaciam, non tantum corporalem, sed et spiritualem, rebus illis externis ac elementaribus indere.


57. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

apprehendere subinde aliquid vel paleae, vel frumenti pedibus substrati solent: id ne facere queant, avari agricolae eis os obturant, sicut in Germania ferocibus caballis. Quod ergo ibi dicit Paulus, Num Deo sunt curae boves? intelligit de summo gradu, Deum non potissimum huc respexisse illo mandato, nec praecipuam ei curam esse boum: sed potius suorum ministrorum, syncerorum doctorum. In malam partem, pro persequutoribus accipitur. Psal. 22: Circundederunt me boves multi, tauri Basan obsederunt me. Arare bove et asino, ut supra exposui, significat, non servare in


58. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

et ipsimet Apostoli initio quaesierunt. Vicinum huic est acquiescere carni et sanguini, Gal. 1: id est, non adii, ac quasi fundavi meam doctrinam, vocationemque super Petrum, aut alios eximios doctores, qui erant Hierosolymae, veluti ex illis pendens, aut in eos respiciens, contentus vocatione, mandato ac illuminatione Christi. Voluntas carnis, aut nativitatis ex ea, damnatur Iohan. 1. quo significatur, humanum conatum, studium ac proaeresin, et propositum, non efficere vere spirituales homines, iustos, ac haeredes vitae aeternae: sicut ii putant, qui ex viribus humanis per


59. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

explicant: quod idem significat ac, praecepit: sicut sane et ipsa adiuncta Imperativa indicant, Fiat, colligantur aquae, producat terra aut aqua, etc. declarantia illud Dicere, esse imperare omnipotenter. Paulus sane, licet idem verbum dicendi retinuerit, tamen omnino de mandato intellexisse videtur, 2. Corinth. 5 inquiens: Deus qui dixit ex tenebris lumen fulgere. id est, praecepit. Quo etiam illud Rom. 4 videtur respicere: Vocat ea quae non sunt, sicut si adessent. Certe Psal. trigesimotertio propalam indicatur, hanc esse vim illius Dicere.


60. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

famemque perpeti. Edere de ligno vitae, pro, aeterna beatitudine perfrui, Apoc. 2. Vide COMEDERE, et infra MANDUCARE. Edere, aut comedere in conspectu gloriae Dei, Deut. 12, est coram arca epulari, et absumere vel sacrificia oblata Deo, vel aliquam partem primitiarum ac decimarum: quod mandato Dei faciebant, ut testarentur se ea ipsa a Deo accepisse. EFFUNDERE, sumpta metaphora ab aquae effusione, copiam quandam significat: et alias in malam, alias etiam in bonam partem accipitur. In malam, ut Psal. 107. Effusus est contemptus super principes. Sic


61. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

reddamus sibi, ad gloriam suam asserendam. Ministerium reconciliationis. 2. Corinth. quinto, Dedit nobis ministerium reconciliationis, etc. Qui praeclarus Evangelii titulus est, quod legatio sit ad reconciliandos homines Deo: singularis quoque ministrorum dignitas, quod cum hoc mandato a Deo mittantur ad nos, ut internuncii sint, et quasi sponsores. Sapientia et prudentia Dei, item Arcanumuoluntatis Dei, Ephes. 1. Qui exundavit in nos in omni sapientia et prudentia, patefacto nobis arcano voluntatis suae. ubi Paulus Evangelium ornat splendidis titulis sapientiae et


62. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

omnem terram. pro, omnia ditioni tuae subiecta sunt. De Christo dicitur Hebr. 9, quod esset excelsior factus caelis. pro, in summam gloriam elatus. Excelsa alioqui fuerunt delubra aut sacella, in editis montibus aut collibus extructa, ubi aut non verus Deus, aut non vera ratione, idque sine mandato Dei, ab idololatricis Israelitis cultus est. Ea mox post mortem Salomonis coeperunt extrui, et longissimo tempore etiam sub bonis regibus perdurarunt, de quibus toties legitur in libris Regum, quod pii quidem fuerint, et quae recta sunt egerint, idololatriasque passim aboleverint, et verum


63. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

autem phrasis, aliquid esse ex hominibus aut ab homine, in malam partem accipitur, de humanae audaciae ac impietatis, aliquid sine Deo audentis ac conantis, instituto ut Christus quaerit Matthaei 21, a Iudaeis, an Baptismus Iohannis sit a Deo aut ab hominibus? id est, an veniat ex Dei mandato, an vero Baptista sua quadam audacia ex ambitione tantam rem sibi sumpserit? Sic Gamaliel dicit in Actis, futurum ut si collectio Ecclesiae et propagatio doctrinae de Christo, sit humanum inventum, brevi corruat. sin sit ex Deo, invictum consistat, et frustra Pharisaei ac Pontifices Deo


64. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

honoribus perfunctus esse dicitur. Causa est, quod nemo in tam illustri gubernationis loco collocatur, nisi qui caeteris singulari aliqua virtutis praestantia clarior esse videtur. Quare illa dignitas tum venit ex honore virtutis, tum affert secum honorem, quia magistratui magnus honos ex divino mandato debetur. Eandem autem significationem etiam in Sacris literis aliquando obtinet. Nam Hebr. 5: Summum pontificatum Scriptura vocat honorem, dicens: Non sibi ipsi sumit aliquis eum honorem, sed si quis a Deo vocatus est ut Aaron. Sic et CHRISTUS non semet glorificavit, ut fieret summus


65. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

metuamus esse humanum quodpiam figmentum. Huc facit aliquo modo, quod etiam Hilarius voce Substantiae non raro pro persona utatur. Caeterum quatenus haec vox etiam fiduciam declarat, prolixius in voce Fidei exposita est. HYSOPUS, herba nota est. Utebantur ea olim Iudaei in sacris, ex mandato Dei: ut Exod. 12 iubentur fasciculo hysopi sanguinem agni paschalis spargere super postes aedium, in quib. erant Israelitae. Sic etiam aqua lustralis ex cinere vitulae ruffae confecta, aspergebatur hysopo, ad mundandos immundos. Significabatur autem eo ritu aspersio sanguinis aut meriti


66. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

In hac significatione idololatria dicitur esse opus aut effectus carnis, Gal. 5. i. homines renatos perinde sua natura a vera religione in idololatriam ruere, ut lapis deorsum tendat. Sic quoque Paulus iubet fugere idololatriam, 1 Cor. 10. Quarto, etiam verus Dei cultus quamprimum paululum a mandato ac ordinatione eius declinat, pro idololatria habetur. Sic Sola loci mutatio, aut sacerdotum ex alia tribu assumptio, faciebat exuero cultu idololatricum. Denique omnis fiducia a Deo in creaturas translata, idololatria est. Sic Paulus avariciam vocat idololatriam, Coloss. 3. Ephes 5.


67. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

illa ipsa Christi interpretatio etiam in loco Hebr. 6, quod apud homines quidem sit difficile, atque adeo impossibile, sed Deo sint omnia possibilia. Sicut Christus etiam Mar. 9 dicit, esse impossibile illud daemoniorum genus aliter quam per ieiunium et preces eiicere: et tamen ipse mox solo mandato eiicit Loquitur igitur tantum de eo, quod hominibus, et communi more est impossibile: non quod per sese, aut Deo. Hoc modo explicato eo loco, tolleretur occasio desperandi lectori. Tametsi et illud sit hic observandum, quod agat de lapsu apostasiae, non de alio aliquo gravi lapso. Qui autem


68. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

Ethnicum significat, aut quemvis lege Moysis carentem. Sic Paulus dicit, se carentibus lege factum esse sine lege, ἀνομον, seu iniquum: id est, propter eos neglexisse legem ceremonialem, sed interea Deo non fuisse sine lege, imo in eo vel maxime eius mandato obedivisse. Aliquando ἀνομος videtur indicare exlegem, ut 2. ad Thess. 2, ipsummet Antichristum vocat ἀνομον exlegem, qui nempe non tantum peccando pro se violat et negligit legem, sed etiam doctrina ac


69. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

sit peccatum. i. res Deum offendens, et hominem coram eo faciens reum: ita porro illud pravum factu est causa, cur Deus irascatur et puniat: ut lex sit causa efficiens peccati, peccatum autem sit causa poenae seu mortis. Omne. n. factum ideo malum bonumve habetur, quia est superioris lege aut mandato prohibitum aut praeceptum: et quicunque punitur, aut etiam praemio afficitur, ideo poena praemiove dignus censetur, quia aliquid vel prohibitum vel mandatum perpetravit. Galat. 2 Quod si ex lege sit iustitia, Christus frustra mortuus est. Si. n. nostris operib. legi praestitis iustificari


70. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 315 | Paragraph | SubSect | Section]

suspensus de ligno, idque pro nobis: quia et maledictionem legis, qua nos ob inobedientiam ab ea onerabamur, in se transtulerit. Videamus ergo, quis sit sensus Moysis, cum Deuteronomii vigesimoseptimo dicit: Maledictus qui non permanserit aut impleverit verba legis huius, ut faciat ea. Moyses ex mandato Dei, Deuteronomii vigesimoseptimo, varia peccata recenset, ob quae homines in maledictionem legis incurrant: et tandem concludit veluti generali clausula, Maledictus qui non permanserit, etc. Maledictum autem ibi pronunciat eum, qui ob sua peccata reus coram Deo, iniustusque


71. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 375 | Paragraph | SubSect | Section]

Deus, erit imago patris, erit illa ipsa persona quae reipsa praestet nomen Iehova ERIT: i. quae fiat Meschias, et vere educat genus humanum ex servitute satanae in regnum Dei: repraesentabit quoque gloriam ac maiestatem Dei: et denique tanquam intimus quidam legatus Dei, quicquid egerit mandato et loco Dei, optima fide aget: gloriamque patris, non suam quaeret. Sic ipsemet Iesus nomen Dei in medio sui residens, hic in terris versando, testantib. id Evangelistis, exposuit. Afferre Deo gloriam nominis sui, Psal. 96, pro, gloriam nomini eius debitam aut convenientem:


72. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 377 | Paragraph | SubSect | Section]

per eos celebrarer, laudarer et glorificarer. In nomine Christi prophetare, et in nomine Christi daemonia eiicere, Matt. 7 est, eius doctrinam docere, et invocato Christo, factaque per nomen eius adiuratione, seu denunciato mandato Christi daemoni, eum ex homine expellere corporaliter, vel spiritualiter per veram doctrinam. Sic Marc. 9. facere virtutem in nomine Christi. Luc. 10, Daemonia subiiciuntur nobis in nomine tuo. i. te invocato, indicatoque tuo merito, ac etiam mandato contra illos. Recipere prophetam in


73. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 377 | Paragraph | SubSect | Section]

per nomen eius adiuratione, seu denunciato mandato Christi daemoni, eum ex homine expellere corporaliter, vel spiritualiter per veram doctrinam. Sic Marc. 9. facere virtutem in nomine Christi. Luc. 10, Daemonia subiiciuntur nobis in nomine tuo. i. te invocato, indicatoque tuo merito, ac etiam mandato contra illos. Recipere prophetam in nomine prophetae, iustum in nomine iusti, et pusillum Christi in nomine discipuli, Mat. 10. pro, tanquam prophetam aut iustum, seu ut prophetam, sub nomine prophetae iusti aut discipuli: i. qui ideo ei benefecerit, quia talis est, recipiet mercedem


74. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 390 | Paragraph | SubSect | Section]

in igne holocausti in suavem odorem Domino. Oblatio manus: Deut. 12, Et oblationes manus vestrae: id est, quas vos offerre soletis. Oblatio spontanea: Exod. 36, Porro illi afferebant ad eum adhuc oblationem spontaneam quotidie: id est, ultro, sua sponte, non peculiari quadam obligatione aut mandato coacti. Sacrificium et oblationem noluisti, dicitur Psal. 40. quod Epistola ad Hebraeos ad Christum applicat. Sensus ergo est, non solum quod Deus malit obedientiam quam sacrificia: sed etiam quod reiectis expiationibus Leviticis, solum Meschiae propitiatorium sacrificium


75. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 393 | Paragraph | SubSect | Section]

me ab iniquitate mea: id est, cavebo mihi. Observare observationes, aut custodire custodias, primo Paralipomenon vigesimotertio: Ut observent custodias, aut observationes tabernaculi conventionis, etc. id est, diligenter praestent ea omnia, quae ibi statis temporibus divino mandato ordinata praeceptaque sunt. Nox ista est observabilis Domino: Exod. 12, ut quidem Vulgata vertit. Sed in Hebraeo est, Nox observationum. Idem autem ferme sensus est: nempe, quod illud tempus, et certi in eo ritus observandi sint. Ibidem est, Observabitis infermentata: id est, ritum edendi


76. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 412 | Paragraph | SubSect | Section]

Ordinare etiam significat mandare, constituere, ac decernere: idque non tantum in Sacris literis, sed et in aliis linguis. Roman. decimotertio, Potestates sunt a Deo ordinatae: id est, constitutae ac decretae. Qui potestati resistit, ordinationi Dei resistit: id est, decreto, voluntati, mandato. 1 Cor. 9, Dominus ordinavit iis qui Evangelium annunciant, ut ex Evangelio vivant: id est, constituit, decrevit. Ordinare Deus dicitur aliquid, cum id penes se decrevit, idque etiam ad eventum deducit. Actorum 4 est celebris locus, quod Herodes ac Pilatus convenerint cum gentibus


77. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 425 | Paragraph | SubSect | Section]

ut cum dicitur totum esse maius qualibet sua parte, et omnibus simul sumptis aequale. Sed plerunque idem quod portionem alicui convenientem, aut etiam commodum vel incommodum, praemium aut poenam alicui competentem: de qua significatione primo loco dicemus, habet enim et alias plures. Divino mandato olim accidit, ut terra Chananaea divideretur in tribus et familias Israeliticas. Inde coepit unusquisque sua bona, aut etiam mala, vocare suam partem. forte et Spiritus sanctus huius locutionis autor est: quia Deus ille longe maximus paterfamiliâs, unicuique distribuit mala ac bona, ut ei


78. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 438 | Paragraph | SubSect | Section]

exposui. quia autem variae species et partes peccati vulgo commemorantur: earum quoque appellationes, ne imperitioribus sint ignotae, percurram. PRIMUM igitur Pecatum primi hominis aut parentis est ille lapsus: quod non tantum de vetito pomo comedit, sed etiam sciens ac volens a severo mandato sui creatoris discessit: plusque Satanae, ingentia bona ex peccato promittenti, quam Deo ipsi exitium mortemque comminanti, credidit: qua ratione a Deo sese avellens, Satanae eius hosti semet associavit. Quem lapsum mox aut poena sequuta est, totius naturae hominis ex imagine Dei in


79. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 446 | Paragraph | SubSect | Section]

ALA. PENTECOSTES nominis fit mentio Act. 2. 20. 1 Cor. 16. et 1 Machab. 5. Sonat autem idem quod Quinquagesima: Hebraeis dictum est Festum hebdomadarum. Celebrabatur vero die quinquagesimo, ab altero die Sabbati, quo manipulus primitiarum oblatus erat: id est, septimana septima, ex mandato Dei Levit. 23, Exod. 34. et Deut. 16. Erat autem festum, in quo memoria legis divinae promulgatae in monte Sinai recolebatur, die nimirum quinquagesimo a Pesah festo. Nam totidem ab egressu populi Israelitici, donec ad eum montem venissent, dies intercesserant: unde et nomen accepit.


80. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 475 | Paragraph | SubSect | Section]

male intellexerunt, sed etiam calumniose dissolutionem templi Christo tribuerunt: cum ille id Iudaeis tribuerit, quod sint destructuri templum corporis eius, sibi vero tantum suscitationem adscripserit. Sensus vero dicti Christi fuit: Vos petitis signum a me, quo probem me recte ac divino iure et mandato repurgare templum Dei. Ecce dabo vobis suo tempore illustre signum, quod plane veram divinitatem in me asserat. Vos quidem me interficietis, sed ego mea divina potentis meipsum resuscitabo. Verbum ergo Possum in illo falso testimonio acceptum, multum lucis illi dicto et loco Iohannis ac


81. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 476 | Paragraph | SubSect | Section]

languide, sed amplissimis donis noticiae et eloquentiae instructus: non sine auditorum affectione, sed patenter eos permovens: non alios tantum citans, sed suam authoritatem proferens, et quasi pro suo iure arbitrioque omnia agens: ut cum toties inquit, Ego dico vobis. et miracula suo verbo ac mandato faciens: ut, Puella ego dico tibi, surge. Neminem denique in faciem respiciens, et timens: non etiam curans quid contra Pharisaei et pontifices garriant aut ganniant, prohibeant aut mandent: cuius actionis cum potestate coniunctae aliquam speciem aut umbram expressis Lutherus. Huc etiam


82. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 480 | Paragraph | SubSect | Section]

estis. Sunt metaphorae, sumptae a [?: lac- ] et fodinis, unde lapides, arena, aut argilla in aliquos usus effoditur, ad generationem liberorum translate. PRAECIPIO verbum, צוה ziffa, est superius a verbo Mando, et Praeceptum in Mandato expositum: ist enim hae duae voces iu Sacris literis valent. PRAEDA suas quasdam phrases habet: de paucis dicam. Num. 23. Non accubabit, donec comederit praedam, et sanguinem occisorum biberit. id est, donec perfecta victoria et praeda plene potiatur. Verum ista locutio,


83. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 486 | Paragraph | SubSect | Section]

Ecclesiam, et curam doctrinae, religionis ac disciplinae habebant, sicut illi Act. 15. cum Apostolis. PRIMITIAE, erant apud Iudaeos primi fructos potissimum de frugibus terrae, qui primum maturescebant. Quamprimum enim in aliqua parte agri seges matura videbatur, cogebantur divino mandato inde aliquot manipulos demetere, et certo ritu ad tabernaculum sacerdotib. offerre: ut praecipitur potissimum Levit. 23. Antequam id fecissent, non licebat eis [?: ] attingere, aut ad ullum suum usum inde quicquam [?: ] pere. Vulgata alioqui versio saepe usa est


84. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 494 | Paragraph | SubSect | Section]

prodigia fecisse saepe in Sacris diceatur. Act. 2. 15. Rom. 15. 2. Cor. 12. Vocat Scriptura prodigia aut portenta etiam illas mirabiles actiones ac gestus Prophetarum, qui externis aliquibus notabilibus factis, ut gestatione iugi, catenarum, simulatione obsidionis, et similium, aliqua futura ex mandato Dei praenunciabant. Quin et ipsimet prophetae cum filiis vocantur prodigia. Isa. 8, Ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signa et prodigia in Israel. Quia filiis eius iusserat Deus imponi nomina Hesbaz et Seariasub, ut ipsis etiam propriis nominibus futuras calamitates indicarent.


85. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 496 | Paragraph | SubSect | Section]

perseverantes morientur, et in inferno in perpetuis tenebris, ubi sunt et maiores eorum, sepelientur. Vide supra in voce Generatio, cum qua hoc vocabulum interdum convenit. PROHIBEO, notae significationis vox est. Significat enim proprie prohibitionem aut vetationem, seu interdictionem mandato factam. Verum interdum in Sacris idem est quod impedio. Num. 14, Cognoscetis prohibitionem meam: id est, impedimentum, quo vos impediam, ne in terram promissionis veniatis. Iob 33. Ut a corruptione retrahat animam suam. id est, impediat, servet. Gen. 30, Prohibuit te Deus a fructu


86. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 502 | Paragraph | SubSect | Section]

aut aeternam negligit, aut etiam semet interficit, quam qui alium. Secundo loco sunt, parentes, liberi, uxor, etc. Quare etiam Paulus vult, ut unusquisque suos domesticos praecipue curet: quod qui negligat, sit infideli deterior. Porro autem, quia etiam alium quemvis hominem Dei mandato diligere tenemur ut nosmetipsos: ideo Christus legisperito interroganti Lucae decimo, quidnam sit noster proximus? ostendit parabola saucii et Samaritani, omnem hominem ope nostra indigentem (praesertim in extrema necessitate: et ubi non sunt aliiqui melius possint, velint ac debeant ei


87. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 526 | Paragraph | SubSect | Section]

est religio Phasae. Et, Quae est ista religio? id est, quid sibi vult iste ritus, aut cultus, aut caeremonia [?:--mesi ] Phasae? Et Num. 19: Haec est religio victimae vel [?: ] gis, ut est in Hebr. id est, hic est ritus aut ceremonia. Aliquando utitur eo, pro iure vel mandato Dei obligere. Exod. 29, Eritque eis sacerdotium religione perpetua id est, iure a me constituto. Et Levit. 7, Haec dedi sacerdotibus a filiis Israel religione perpetua. id est, iure aut decreto. Sic Levit. 16, Et affligetis animas vestras religione perpetua: id est, iure aut


88. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 532 | Paragraph | SubSect | Section]

lucrum suum. id est, singuli sacerdotes ac doctores, neglecto suo ministerio, sua agunt, et sua commoda captant. Gen. 19, Angeli educentes Lotum cum suis e Sodoma, iubent eum fugere in montem, et prohibent ne retro respiciat. Quod cum uxor eius non observasset, conversa est in statuam salis. Quo mandato et facto adumbratum videtur esse illud quod Christus Lucae 9 dicit: eos qui manu ad aratrum admota, retro respiciunt, non esse idoneos ad regnum caelorum. id est, Christianos perinde intentos, atque adeô totos esse debere in suo Christianismo ac regno Christi promovendo: ac arantes


89. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 539 | Paragraph | SubSect | Section]

verbi Dei, cognitione ipsius, precatione, et gratiarum actione, et praeterea omnibus charitatis operibus. De hac huius diei celebratione etiam in Decalogo praecipitur, Exodi capite vigesimo, Deuteronomii quinto, et saepissime alias. Secundo. Sabbatum significat quodvis Festum, quo ex mandato Dei, Iudaei tenebantur a prophanis operibus quiescere, et nomen Dei celebrare, sive in septimam, sive in aliam diem incidebat. Sic Levitici vigesimotertio ordinantur quaedam festa, nempe prima, decima, et decimaquinta dies, cum sequentibus septem, mensis septimi, quae festa necessario in


90. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 606 | Paragraph | SubSect | Section]

et qualiscunque figura est hoc terrenum tabernaculum, est in caelo. Nam Exo. 26 diligenter Moysi praecipitur, ut in extruendo tabernaculo omnia exactissime faciat secundum illud verum archetypum, quod illi sit in monte praemonstratum. Quare epistola ad Heb. cap. 8 et 9, ex eo mandato multa praeclara mysteria illustrat, de Christi caelesti sacerdotio, quomodo is in illo suo tabernaculo perpetuo sacerdotio fungatur, et ad dexteram patris sedeat ad hoc ipsum, ut pro omnib. fide ad thronum gratiae accedentib. intercedat, eisque a Deo omnia, praesertim spiritualia bona,


91. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 612 | Paragraph | SubSect | Section]

quasi cum eo velint homines [?: cer- ] Christus quoque a diabolo tentatus, ut se [?: praecip- ] ret de pinnaculo templi, dicit illud fore Dei tentationem, quae sit prohibita Deuteronomii sexto. [?: T- ] igitur, teste Christo, Deum, est aliquid sine mandato [?: D- ] aut etiam contra mandatum Dei, praesertim in religione, agere, instituere, et conari, et alioqui desertis [?: ] nariis mediis aut remediis, ad aliqua nova et [?: abs- ] confugere. ut, cum Christus posset per gradus ad [?: ]


92. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 624 | Paragraph | SubSect | Section]

et apparitione ignis, ac fulgurum terribili specie conspectus est Deus. Talis descriptio Dei prolixe habetur Psal. 77. Porro Psal. 104, In montibus stant aquae: ab increpatione tua fugiunt, et a voce tonitrui tui festinanter deii ciuntur. id est, tuo potentissimo mandato cito aquas terrae innatantes, in creatione ab arida separasti. Psal. 81, In tribulatione invocasti me, et liberavi te: In abscondito tonitru exaudivi te. i. ex mea abscondita sede aut latibulo in densa nube existens, tonitru et fulmine conturbans Aegyptios in mari rubro,


93. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 635 | Paragraph | SubSect | Section]

indicantia. Ambulare in venta: Micheae 2. Si essem vir ambulans in vento, et [?: menti-s ] mendacium, qui tibi prophetarem pro vino et [?: si-era ] , essem doctor pro populo hoc. id est, qui temere [?:-ret ] stulto aliquo impetu in mea functione, non mandato ac spiritu Dei. Seminare ventum: Oseae 8, Quia [?: ven- ] seminaverunt, et turbinem metent. id est, quia opera conatusque eorum sunt inanes ac inutiles, ideo non aliqua bona praemia, sed poenas pro eis recipient. aliquid esse ventum: Iob septimo: Sicut ventus, vita mea.


94. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 636 | Paragraph | SubSect | Section]

Sequetur etiam, doctrinam seu verbum Dei esse substantiam, et esse Deum, sicque Deus cum patefacta doctrina confundetur. Huc accedit, quod Epistola ad Hebr. etiam filio suum verbum tribuit, cum inquit: Omnia ferens verbo potentiae suae. Quare malim illud (dicere Dei) Genesis 1 exponere de mandato Dei, sicut David clare exponit inquiens: Ipse dixit, et factum est: ipse praecepit, et constitit. Sic et Paulus de mandato intelligit 2. Corinth. 4, Qui praecepit ex tenebris lucem fulgere. Quin et Moyses ipse primo capite satis clare ostendit, illud dicere Dei fuisse quoddam


95. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 636 | Paragraph | SubSect | Section]

Huc accedit, quod Epistola ad Hebr. etiam filio suum verbum tribuit, cum inquit: Omnia ferens verbo potentiae suae. Quare malim illud (dicere Dei) Genesis 1 exponere de mandato Dei, sicut David clare exponit inquiens: Ipse dixit, et factum est: ipse praecepit, et constitit. Sic et Paulus de mandato intelligit 2. Corinth. 4, Qui praecepit ex tenebris lucem fulgere. Quin et Moyses ipse primo capite satis clare ostendit, illud dicere Dei fuisse quoddam praecipere. semper enim cum inquit, Dixit Deus: mox subiicit quid dixerit, nempe Fiat lux. Fiat firmamentum, Congregentur aquae,


96. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 638 | Paragraph | SubSect | Section]

verba ista. Cogitationes notat Ezechielis 38. Ascendent verba super cor tuum, cogitabisque cogitationem malam, et dices. Bonum esse verbum, et rectum esse verbum, saepe idem est quod, Placet hic sermo. Bonum fuit in oculis meis verbum. Verbum egredi ab homine, aut a Deo, alias de mandato, alias de facto accipitur. Genesis vigesimoquarto: A Domino egressum est verbum istud. id est, Dominus ipse est author istius negotii. Sic Ezechiel 33. Audite quod nam sit verbum, quod egreditur a Iehova: id est, quid Deus dixerit. Sic Esther septimo: Verbum est egressum ab ore regis:


97. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 639 | Paragraph | SubSect | Section]

Samuelis videntis, et in verbis Nathan prophetae, et in verbis Gad videntis. id est, in eorum historiis. Sic initio libri Nehemiae est titulus, Verba Nehemiae filii Hachaliae, etc. id est, historia. Sic, Verba Ieremiae. In verbis alicuius aliquid facere. Ingressi sunt Levitae in mandato regis, in verbis Iehovae, ad mundandum templum: id est, secundum mandatum ac praescriptum Iehovae. primo Regum vigesimo: Dixit ad proximum suum, in verbo Iehovae percute me: id est, ex mandato Iehovae. Sic primo Regum decimotertio: Verbum enim fuit ad me in verbis Iehovae. id est,


98. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 639 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, historia. Sic, Verba Ieremiae. In verbis alicuius aliquid facere. Ingressi sunt Levitae in mandato regis, in verbis Iehovae, ad mundandum templum: id est, secundum mandatum ac praescriptum Iehovae. primo Regum vigesimo: Dixit ad proximum suum, in verbo Iehovae percute me: id est, ex mandato Iehovae. Sic primo Regum decimotertio: Verbum enim fuit ad me in verbis Iehovae. id est, iniunctum mihi fuit nomine et mandato Dei, ne ederem ibi. Primo Samuelis tertio: Manifestaverat se Iehova illi in Silo in verbis Iehova: id: id est, annuncians et mandans illi arcana quaedam, quae


99. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 639 | Paragraph | SubSect | Section]

Iehovae, ad mundandum templum: id est, secundum mandatum ac praescriptum Iehovae. primo Regum vigesimo: Dixit ad proximum suum, in verbo Iehovae percute me: id est, ex mandato Iehovae. Sic primo Regum decimotertio: Verbum enim fuit ad me in verbis Iehovae. id est, iniunctum mihi fuit nomine et mandato Dei, ne ederem ibi. Primo Samuelis tertio: Manifestaverat se Iehova illi in Silo in verbis Iehova: id: id est, annuncians et mandans illi arcana quaedam, quae nomine Dei populo renunciaret. In verbo [?: Bala- ] fecisti illud: Numeri trigesimoprimo. id est, consilio de


100. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 639 | Paragraph | SubSect | Section]

illud: Numeri trigesimoprimo. id est, consilio de [?: s--su ] . Ezechielis tertio: Vade et loquere in verbis meis. Esther primo: Renuit regina venire in verbo regis. Sic ferme dicunt Latini, Saluta illum meis verbis, Dic illi meis verbis, etc. id est, meo nomine ac mandato, et quasi mea verba illi referens. 1. Thess. 4, Hoc vobis dicimus in verbo Domini: id est, nomine Dei, et ex verbo ac doctrina eius. Videns in verbis Dei. 1. Paralip. 25. Omnes isti erant filii Heman, videntis regis in verbis Dei, ad exaltandum cornu. id est, erant regi a rebus divinis,


101. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 661 | Paragraph | SubSect | Section]

Aggaei 1. ac bellum, Ieremiae vigesimoquinto: Gladium ego voco super omnem terram. Vocare frumentum, Ezech. trigesimo sexto, est dare magnam eius copiam. Sic Romanorum quarto dicitur Deus vocare ea quae non sunt, tanquam si sint, aut sicut si coram adessent: id est, qui solo verbo aut mandato potest res creare. Videtur Apostolus alludere ad primam creationem, ubi Deus subito ac uno verbo res creat, ut compareant, et absolutissimae sint non aliter ac si quis subito evocaret ex aedibus aut proximo cubiculo servos ibi paratos, et mandata Domini expectantes, cum illae res nusquam in


102. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 678 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

corculum: id est, a corde. ipse est et Taddaeus, ipse est Iudas Iacobi. Chananaeus, possidens, sive possessio. Ita autem dictus Simon, a vico Cana: ipse est et Zelotes. Scarioth, memoriale Domini, vel memoria mortis. Hoc vero nomine appellatus est Iudas, a vico in quo natus est. Marcus, excelsus mandato. Lucas, ipse consurgens, sive ipse levans. Stephanus, norma vestra: Graeco autem sermone coronatus. Augusti, solenniter stantes. Caesar, possessio principalis. Cyrenaei, haeredes. Bethsaida, domus frugum. Bethphage, Syrum, domus vallis. Bethania, domus afflictionis. Genesar, ortus


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.