Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sequenti

Your search found 345 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 44-48:


44. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

inde recedere. Erant autem suburbana magnificis tectis aedificata et quae frequentibus uillis speciosae urbis faciem prae se ferebant. Horti quoque erant arboribus pomiferis egregie exculti, ac fontibus undique manantibus irrigui. Nostri itaque sequenti die, igne supposito, tecta comburunt, arbores ferro succidunt, cuncta prosternendo deuastant. Quibus impigre peractis, imperator inde soluens intra paucos dies Rhodum uenit. Qui dum Rhodi esset, aduenit Usunasani, regis Persarum, orator, qui, Cardinalem ac imperatorem et reliquos principes


45. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

litori appropinquabat, cum ignis temere per nauiculum iactus puluerem sulfureum comprehendens nauiculam exurere coepit. Antonius submersa nauicula cum comitibus in terram desiliit, et in proxima silua se abscondit. Interim domus cum omnibus, quae in ea erant, tota comburitur. Sequenti die subassa urbis cuncta perscrutari iubet, si quo pacto incendii auctorem inuenire posset, praemia magna indicibus proponens. Cum ergo scrutatores primum poma fluitantia, deinde nauiculam submersam offendissent, animaduerterunt mercatorem illum hesternum poma uendentem tale facinus


46. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quasi uictores elato animo iactabant: Ite, Veneti, mari et piscibus dominamini, imperium continentis et urbium Othomano relinquite . Magister ergo imperatori refert nihil se absque bombardis proficere posse: si oppido potiri uult, bombardarum ministerio opus esse affirmat. Imperator sequenti die caduceatorem ad Mustapham mittit, ut ei referat, quatenus fidem potius quam arma Venetum experiri uelit, et nisi oppidum dedat, omnia extrema esse passurum. Mustapha uero respondit Venetorum arma iam expertum esse, se et situ loci et


47. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Tunc homines perfidi, obliti iurisiurandi, quod sanctissimae seruandae fidei gratia reginae praestiterant, scelestum consilium archiepiscopi approbant, Andream Cornarium, uirum innocentissimum, morti destinant, et ad occupandum regnum per tyrannidem coniurant. Sequenti itaque nocte, dato signo, omnes ad arma concurrunt. Primum reginae medicum cum quodam ciue, Polinzapa nomine, reginae fidos atque intimos, qui metu perterriti in cubiculum ad reginam confugerant, inter manus ipsius reginae trucidant, deinde ad inquirendum Andream


48. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

occisorum onusti, in oppidum reuertuntur. In hac oppugnatione Turcorum ceciderunt tria milia, inter quos praefecti ac duces magni nominis quattuordecim, uulnerati absque numero, quorum magna pars postea occubuit. Ex oppidanis septem tantum desiderati sunt, uulnerati quinquaginta nouem. Oppidani sequenti die ligna, fasces et aliam aridam materiam corporibus occisorum hostium superiaciunt, deinde igne supposito


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.