Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: gaudii

Your search found 69 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 29-32:


29. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 447 | Paragraph | SubSect | Section]

prętermittimus, ut tantum passioni congrua explicemus. Videamus primum, quid hoc sit, quod Ioannes ait: Egressus est trans torrentem Cedron et intrauit in hortum. Cedron moerorem sonat. Transit ergo Christus torrentem moeroris, ut ad regnum ascendat gaudii sempiterni. Oportuit enim pati Christum et sic intrare in gloriam suam. Falluntur itaque luxurię dediti diuites, qui inter mundi huius uoluptates diffluendo beatitudinem consequi sperant. Non possumus cum Christo ascendere in cęlum, nisi prius eum secuti fuerimus trans


30. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 487 | Paragraph | SubSect | Section]

Iesum in tormentis morientem ultra non uideam. Heu, heu me miseram et infelicem, quod Domino meo moriente uiua relinquor, quod ipso destituor, in quo uno totum cor meum, totam spem meam fixeram et collocaram. Cum ergo omni uitę iocunditate, omni solatio, omni denique interioris gaudii bono priuata sim, cur uitę quoque huius usu non priuor? Violentas manus uestras in me quoque iniicite, o Iudei, et uel raptam protinus hic ante crucem interimite uel in ima crucis parte clauis configite, ut sub pedibus Domini mei cum ipso simul moriar et, cuius sani


31. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 620 | Paragraph | SubSect | Section]

Vna est trium maiestas, par uirtus, eadem gloria. Et cum ita sit, merito quidem personę Filii angeli seruiunt, sancti se submittunt, demones obediunt, cuncta imperanti parent. Aspectus autem angeli refulgens atque coruscus cum niuei candoris indumento lętitię et gaudii signum erat. Lętandum enim et exultandum fuit eo in gloriam resurgente, qui pro nobis morti se obtulerat in humilitate. Prę timore — inquit — eius exterriti sunt custodes, et facti sunt uelut mortui. Respondens autem angelus dixit mulieribus,


32. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 679 | Paragraph | SubSect | Section]

exiuit nostrę humanitatis humilitate uelatus, non uiolata matris uirginitate, exultauit ut gygas ad currendam uiam. Quam uiam? Viam laborum et dolorum mala perferendo, uiam fortitudinis et uirtutis aduersarias potestates uincendo, uiam consolationis a mortuis resurgendo, uiam gaudii et iubilationis in cęlum ascendendo, uiam denique gratię et salutis Spiritum Sanctum in corda hominum infundendo. Ad hanc uiam currendam exultauit gygas noster, gygas omnium potentissimus, omnium optimus, sibiipsi par, cui nihil potest conferri. A summo enim cęlo


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.