Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: factum

Your search found 1091 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1006-1029:


1006. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

qui se etiam maxime ad Granatense receperunt regnum; Ferdinandus, Catolicus dictus ingenti flagrabat zaelo religionis, volebat ergo extirpare Judaeismum et Mahomedanismum; maxima vero causa fuit ut jure postliminii reoccuparet Granatense regnum; hinc 1481 anno initium belli factum est, regnante Boabdile calipha apud Saracenos, qui 10 integris annis sustinuit bellum suffultus viribus Africanis; tandem ad solam urbem Granatam restrictus, coactus est se dedere 1491‑o anno. 14 Quod regnum


1007. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Mortuo ergo Vincentio Ferdinandus imperator curavit sequestrari ducatum, sed Carolus jam Mantuae adfuerat suffultus viribus Gallicis, quibus sperans incubuit supprimere et debilitare domum Austriacam, quod plerumque suasu cardinalis Richelieu factum est, qui ad potentiam maximam evehere conatus est aulam regis sui, quod supressione Hugenotarum domi et immixtione et ingestione in omnia negotia exterorum regnorum efficere conatus est. 7 Enatum est ergo atrox bellum in quo Galli ex sententia negotium


1008. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

in statum priorem restituti sunt, Aquisgrani; unicum locum in Africa, nempe Septam (Ceutam) pro memoria dominii sui in Portugalliam sibi servarunt. 36.1 Rex Franciae videns ad hanc coactam pacem plurimum contulisse Hollandos proposuit ergo sibi ulcisci hoc factum eorum, avulsit, profusis millionibus pellexit ad suas partes Anglos, ipsos etiam Svecos avulsit a foedere Hollandico, et sic non expectatus comparuit cum exercitu suo, captis tribus provinciis ipsam Hollandiam invasit, et Amsterodamo minatus est jam ruinam; Hollandi tamen in


1009. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Franciae, et Robertus; huic donavit parens Robertus ducatum Bourgundicum, et ex huius linea dicunt plurimi condescendere hunc Henricum, et quidem aliqui filium, aliqui dicunt nepotem fuisse. 2.1 Per tempora, quibus Castiliani reges impliciti erant bellis, factum est ut saepe principes alii succurrerint iis; et sic etiam Henricus hic accurrit Alfonso 6‑o; pro quibus fidelibus servitiis ipsi provincias Portugallicas gubernandas dedit; dein uxor Alfonsi fuit soror patris huius Henrici, et hinc ei carissimus fuit; aliquo tempore ergo


1010. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

in Europam, proin longe leniori pretio poterant dare quam Venetae; ipsi Chalecutenses et alii populi Indiarum lubentis merces suas dabant Portugallis, qui ipsis ad fores venerunt pro mercibus, ubi prius ipsi debebant obviam ire emptoribus; et sic factum est ut Venetorum commercium corrueret; Veneti ergo omni modo egerunt ut Portugallos exturbent ex usu commercii; conspirarunt ergo cum Aegyptiis, Persis, qui omnes detrimentum habebant ex hoc commercio; hinc ergo bellum ingens paratum est contra Portugallos non obstantibus


1011. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

adhuc comparuerunt enim 4 in ordine, qui se dixerunt Sebastianum, qui in Africa putabatur occubisse; hi ingentem Portugallorum nacti sunt sectariorum copiam, libenter enim jugum Hispanorum dejecissent collo suo Portugalli; vigilantia tamen Phylippi factum est, ut omnes caperentur, depraehensi enim duos fuisse eremitas et unum pistorem. 2 Quartus vero comparuit 20 annis tardius, nempe eo anno, quo Phylippus mortuus est; hic comparuit Venetiis, ubi se aperte regem Sebastianum dixit; aula Hispanica id audiens,


1012. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

in Africa expugnare coeperunt, compositi tamen sunt rursus aucto honorario annuo; eodem anni fine iterum in vitae periculum incidit Josephus; cum enim in venatione moraretur, rusticus cultrum vibravit in regem; observans tamen id rex resiluit; factum hoc ex desperatione huius hominis accidit; hic enim rusticus ad summam egestatem deductus vindictam summere voluit de rege; nihil enim praeter asellum unum habuit, quo merces deportando per montes se intertenuit, non valens tributum solvere; collectores etiam hunc assellum


1013. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Ludovicus vero Germaniam; Lotharius paulo post defecit et hinc tantum Germanicum et Francicum mansit imperium, Lothariae vero provinciae divisae sunt inter 2 fratres, et tunc Belgium recidit ad Gallos; sic permanserunt negotia usque defectum lineae Ludovici, et tunc Germania factum est regnum electivum; saeculo 9-o Gallia divisa est etiam in Lotharingiae et Franciae regnum, et tunc Belgium Lotharingiae regno adjectum est; sed paulo post extinctum est hoc regnum Lotharingiae, et tunc Belgium recidit ad Franciam, sed tardius iterum ex regno Franciae excisa


1014. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

turbae et altercationes inter gentes vigebant; sub his temporibus saepe potentes nobiles et alii jura majestatica aliaque sibi non competentia jura sibi appropriabant, hinc enatum est systema feudale in Germania et Francia, partim cum consensu regum, partim iis invitis, et hinc factum est ut Germania in complures ducatus, comitatus, principatus divisa fuerit, uti eam et hodie videmus divisam. 4 Idem [accidit] etiam in Belgio accidit; ea ratione qua Germania divisum est in plures dinastias, comitatus, principatus, ex quibus dein 17


1015. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Philippum, coeperunt proceres inter se communicare consilia suaeque saluti prospicere; decreverunt ergo foedus inter se inire viresque omnes conferre ad succurrendum, si aliquis eorum ad inquisitionem traheretur, aut periculum alterutri imminueret; hoc foedus anno [anno] 1565. factum est sub nomine Compromissi; hoc Compromissum in scriptum redactum est pluribusque articulis auxerunt securitatis propriae causa, et haec quidem omnia ad Dei gloriam et regis bonum et felicitatem promovendam; hoc ergo adhuc non animo seditionis


1016. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

relegati, sylicio affecti, nempe praecipue ii, qui exosi erant Mauritio; Barnevellius perduellionis reus deprehensus capite plexus est 1619. 16-a Maji, ceteri ad perpetuos carceres damnati [nati] sunt; Arminiani tamen exstincti non sunt penitus, et hodie quoque exstant; interim hoc factum multos adversarios generavit Mauritio, finem tamen hae scissiones in Belgio assecutae sunt cum bellum cum Hispanis renatum fuisset, terminato interstitiorum tempore; Mauritius ergo sua pristina dignitate usus contra Ambrosium Spinola belliducem Hispanorum nominis tamen sui


1017. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

coeperunt classem et campestrem militiam reducere, milites dimittere; Vilhelmus tamen obluctatus est his dispositionibus, ut autoritatem suam reservet, interim res tamen effectuata est; Vilhelmus ergo offensus per hoc 6 viros magistratuales comprehendi et incarcerari curavit; factum tamen hoc animos multorum exulceravit, praesertim quod Iacobum Vitt consulem Dorderacensem, virum praestantissimum, incarcerari curaverit; Vilhelmus ergo proposuit negotium hoc statibus generalibus, qui tamen nihil decreverunt, ne ipsum offendant, sed ei suaserunt ut accedat


1018. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

et 7 lineales naves partim combustae partim interceptae; Belgae ergo cum ingenti dedecore coacti sunt pacem a Cromvellio praescriptam subscribere; inter caetera jussit Cromvell ut descendentes ex familia Stuard, qui in Belgio latitabant, excedere Belgium jubeant, quod etiam factum est; imo et hoc postulavit Cromvellius, ne unquam ex domo principum Aransionensium vicarios deligant, ipsamque hanc dignitatem in perpetuum exstinguant; et hoc quoque promiserunt Belgae cum maxima sui ignominia, provincia vero Hollandiae hunc


1019. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Eduardi Nigri; administrabatur regnum per tutores, concurrentibus tamen sinistris his circumstantiis Galli felicissimos progressus fecerunt, ad quos non parum contulit pestis in Anglia exorta et in Gallia translata, item et bellum Scotense quod Angli sustinere debuerunt; his omnibus factum est, ut Galli ab Anglis omnia feuda excepta Brittania minore et duabus urbibus receperunt, nempe urbe Burdegela et Bajona. 14.1 Richardus hic 2. infelix habuit regimen; omnibus enim malis statim ad initium vexatus est, bellis tot quot, peste, et ex


1020. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

quae multis annis corrasit, spoliari curaverit pecuniasque in negotium belli impendi suaserit. 3 Carolus Delfinus, ut partem factiosorum imminuat, cepit consilium perimendi Ioannem Intrepidum, invitatum ergo, simulata amicitia, Ioannem trucidari curavit; hoc factum arripuit dein mater Isabella ad perdendum filium suum, hinc conspiravit cum Philippo Bono filio Ioannis; hinc a parte deficientes a rege et regno, rem communem cum Anglis fecerunt; in urbe Treca procudebant consilia sua cum Henrico 5-o, citatus est Trecam, ut se purgaret, et


1021. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

7-us postquam ob praeclare facta sua nomen Salomonis Angliae sibi promeritus fuisset; avaritiae tamen summae notam a se avertere non potuit; successit ei Henricus 8-us; sequenti anno nuptias cum ea celebravit, non ex amore, sed magis ex reverentia erga patrem suum; secundum eius factum fuit populi desideriis satisfacere circa onera et oppressiones, et reipsa duos finantiae ministros patris sui Hambson et Iudley anno '510. publice capite plecti curavit. 5 Circa haec tempora fervebat Liga Cameracensis, ex qua dein Liga Sancta enata fuit,


1022. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

haec enim Chatolicae religioni addictissima solicitabatur regnum suum cum Pontifice expiare et religionem avitam reducere; initium cum episcopis fecit; omnes incarcerati sunt, qui non elicuerunt aliam fidei professionem; idem cum pastoribus factum est, his incarceratis substituti sunt Chatolici; aggressa est dein Parlamentum vetus, omnia antiquitus decreta, sanctionata, deleri et rejici curavit, novos deputatos submitti jussit, nempe non reformatos; ex eodem religionis zelo nuptias fecit cum Philippo rege Hispaniae,


1023. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

factus est; offendit haec res maritum, fratrem, et omnes proceres, hi regis selotipiam magis excitarunt; ipse ergo rex conspiravit in necem Davidis, id quod inter prandendum accidit; ipse rex pluribus nobilibus stipatus irruit in cabinetum Ricciumque extractum consecuerunt; hoc factum adeo excerbavit reginam ut decrevit caedem mariti, quam etiam effectuavit per Georgium Botvell, cui dein nupsit Maria; caedes praestantis huius viri vehementer irritavit populum, et multum ad seditionem contulit; Maria quantum potuit restitit, sed concusso exercitu capta et


1024. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

cum Pontifice, cum Liga Sacra in Gallia; objiciebatur Mariae, quod in necem Mariae ! conspiraverit cum comite Nordfolcio, Catolico, cui nubere voluit Maria; anno '69. Elisabeta excommunicata fuit a Pio 5-o et subditi absoluti sunt a vinculo subjectionis, hoc factum suspicioni Elisabethae contra Mariam magnum pondus addidit, scivit enim eam correspondere cum aula Romana; hinc Mariam incarcerari curavit Elisabetha, commercium litterarum ei interdictum fuit, anno '570; Maria tamen occulte epistolas expedivit, quae dein interceptae sunt, et


1025. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

in favorem Mariae, detectae tamen sunt omnes, proin in semine suffocatae; una ex periculosissimis fuit ea quam excitare ferebatur legatus Gallicanus; detectae sunt litterae manu Mariae exaratae quibus statuebatur ut siccarii immittantur, qui Elisabetham trucident; post hoc factum conclamatum est per totum parlamentum periculosam hanc personam sufferendam esse e vita, constituti ergo sunt judices qui Mariae processum formarent, cuius finis fuit sententia capitis in Mariam lata, tamquam criminis laesae majestatis ream; adhaesit diu Elisabetha donec


1026. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

gravaminibus statuum Angliae obviam iri priusquam ad haec digrederentur; hinc rex re infecta '640. anno cassavit parlamentum. 25.1 Ad haec tempora Carolus legatum Scoticum, qui occulte delituit in Anglia concitavitque status, incarcerari curavit; hoc factum Scotos rursus ad arma adegit; Carolus ergo suffultus per Chatolicos ipse in persona exercitum deduxit in Scotiam, sed praeter clades nihil retulit fugatusque est; lenioribus ergo mediis uti coactus proposuit Scotis ut tandem litibus finis imponeretur; Scotae ergo Angliae


1027. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

integras provincias, ipsi episcopi et praesbiteriani adjunxerunt se Vilhelmo, et cum Londinum appropinquaret, Jacobus uxorem suam cum neonato principe dimisit, ipse vero 23. Decemb. eam secutus est in Franciam; interim ordines Londinum congregati parlamentum constituerunt, quo factum Vilhelmi tamquam necessarium laudarunt, guberniumque ei detulerunt et regni hereditatem per desertionem Jacobi vacuam detulerunt Mariae, ut legitimo heredi, cum soboles sit suspecta neonata, legesque fundamentales violatas esse per Jacobum patrem; Vilhelmus ergo nomine


1028. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ex consilio qui erant de factione Vihgs, in ipsa electione membrorum parlamenti factio Toris regnabat, suppressis aliis. 5 Effectus huius mutationis fuit quod anno '711. Anna foedus iniverit cum Ludovico 14. contra Hispanos et domum Austriacam; qua aliantia factum est ut pax anno '713. confieri debuerit, et Ludovicus effectuaverit coeptum suum; ipsi quoque Angli praeter Columnas Herculis, insulam Minorcam, Terram novam, et sinum Hudsonis acceperunt a Hispanis portusque Dunquercensis demoliri statutum est; et Ludovicus recognovit


1029. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

inferiores provinciae sunt provincia Transtagana et Algarbia; in his provinciis 18 urbes numerantur; 530 minores urbes et pagi. 3 Cetera territoria sunt colonicalia; Portugalli enim primi erant qui navigatione detectiones novarum terrarum faciebant, sicque factum est ut in omnibus 3 orbis partibus suos occupationes facerent; in mediis orientalibus quidem possessiones eorum magnam diminutionem passae sunt per Belgas tempore subjectionis Hispanicae; in oceano Atlantico possident ex insulis Canariis Madera et Porto Santo; praeterea


Bibliographia locorum inventorum

Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.