Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: factum

Your search found 1091 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 236-272:


236. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 432 | Paragraph | SubSect | Section]

Marcum et Lucam, aliam autem apud Ioannem, hoc est Lazari et Marthę sororem Mariam. Porro Gregorius pontifex eandem arbitratur fuisse, quam Lucas peccatricem, Ioannes Mariam nominat, et hanc quidem bis hoc fecisse. Augustinus etiam pene idem dicit et ad unam mulierem utrunque factum refert: primum, quod Lucas recitat in domo Symonis non leprosi, alterum, quod Mattheus et Marcus aiunt domi Symonis leprosi. Vnde duos Symones fuisse putat, apud quos conuiuatus est Dominus. Matthei autem et Marci narrationi ipsam Ioannis copulat, ut prius, sicut hic dixit,


237. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 432 | Paragraph | SubSect | Section]

Vnde duos Symones fuisse putat, apud quos conuiuatus est Dominus. Matthei autem et Marci narrationi ipsam Ioannis copulat, ut prius, sicut hic dixit, integro alabastro pedes unxerit, deinde fracto perfuderit et caput. Sed hoc plane fieri non potuit, ut eadem hora utrunque factum sit, si ante dies sex Paschę et in domo Marię et Marthę pedes peruncti sunt et in domo Symonis caput perfusum, cum post biduum Pascha celebranda esset. Mihi tamen uidetur ista quoque exponi posse, ut dicamus unam Mariam diuersis locis et temporibus officio isto erga


238. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 435 | Paragraph | SubSect | Section]

responderent, quod Domino his opus esset, illo statim assensuro, ut abducantur. Talia prędicendo sublimitatem suę diuinitatis ostendit, ut et discipuli inuenirent, quod ille uellet, et ille, cuius iumenta erant, soluentibus ea non refragaretur, sed abduci permitteret. Hoc autem factum est, ut sciretur, a quanta celsitudine ad quantam descenderat humilitatem, ut nos exaltaret, non solum formam serui accipiens, sed etiam dorso uilissimi iumenti insidere non dedignatus. Hinc arguitur ambitio ac fastus eorum, qui discipulorum uicem in terra gerunt et equos


239. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 453 | Paragraph | SubSect | Section]

tactu restituit ac sanauit. Deinde ad sacrilegos conuersus: Tanquam ad latronem existis — inquit — cum gladiis et fustibus comprehendere me. Quotidie apud uos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. Hoc autem — inquit — totum factum est, ut adimplerentur scripturę prophetarum. Lucas addit: Sed hęc est hora uestra et potestas tenebrarum. Hęc utique hora uestra est, qua comprehendi et pati uolui, hac ipsa uos in me infenso animo sęuituri estis. Et hęc est potestas tenebrarum


240. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 458 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit mendacio, sputis deturpata maiestas, colaphis cęsa uirtus et cęlestis altitudo ad terram usque humiliata. Quis hoc audiens non turbatur, non dolore concutitur, non animi indignatione commouetur? Ipse terrę cęlique Dominus, ipse mundi Opifex, ipsum Dei Verbum, sine quo factum est nihil, hominum subiicitur arbitrio, seruorum offertur iniuriis, impiorum potestati subditur. Vexatus non reluctatur, conuitiis lacessitus tacet, cęsus non uindicat. Quid hac humilitate submissius, quid hac patientia mirabilius? Et cum talia, quę dicta sunt quęque


241. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 460 | Paragraph | SubSect | Section]

in te colendo stabiliri et a uia ueritatis atque iustitię nunquam discedere. Sed iam reliqua prosequamur! Post illa, quę superius dicta sunt, trinam Petri negationem Mattheus et Marcus enarrant, Lucas uero pręmittit.* Nihil tamen refert, quo ordine aliquid factum sit, cum ab omnibus totum commemoratur. Nos, nequid, quod gestum est, omittamus, Ioannis potius narrationem sequamur. Et quoniam de prima apostoli negatione diximus, nunc de secunda est dicendum. Stabant — inquit — serui et ministri ad


242. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 467 | Paragraph | SubSect | Section]

manibus, qui crucifigunt, qui supplicio afficiunt Iesum, uestra est u oluntas, uestra mens, uester animus. Nequaquam illi interficerent, nisi uos, ut interficiant, instaretis. Facitis itaque, quod uobis non licere facere confessi estis. Quin etiam, quo facilius id factum impetretis, quędam crimina, iuxta alios Euangelistas, obiicere conati estis, nequid intentatum relinqueretis ad rem celerius perficiendam, quam inique decreuistis. Ita enim in Luca scriptum legimus: Coeperunt* autem illum accusare dicentes: Hunc


243. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 499 | Paragraph | SubSect | Section]

consyderemus! Res quippe ista neque miraculo caruit neque mysterio. Aqua et sanguis de plaga lateris fluxit, de plaga hominis mortui, de quo adhuc uiuo fluere destiterat aliis atque aliis uulneribus confecto. At etiam integrum corpus et nusquam saucium, postquam exanime factum refrixit, si seces, si lanies, non apparebit cruor. Extincto enim calore frigefactisque artubus ipse etiam sanguis coit et congelatur interius. Hic autem non modo sanguis, uerum etiam aqua sanguini mixta de uulnere dicitur emanasse. Fluxit autem sanguis, ut sub maledicto


244. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 513 | Paragraph | SubSect | Section]

Virgo permansit. Neque enim aliter nasci debuit ille, qui in delicto originis humanę nascentibus subuenire ueniebat. Purum, inquam, omni culpa esse oportuit eum, qui pro omnium culpa in sacrificium Deo Patri erat offerendus. Quod autem desponsata fuerit Ioseph, diuina factum est prouidentia, ut per genealogiam Ioseph origo quoque Marię nosceretur, Lege iubente de eadem tribu fieri connubia; deinde, ne ut adultera lapidaretur a populo, cum hoc quoque Lex iuberet; postremo, ut in Aegyptum fugiens eius uteretur obsequio, qui maritus nomine erat,


245. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 522 | Paragraph | SubSect | Section]

In die illa, dicit Dominus exercituum, disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra. Et in Sophonia: Horribitis Dominus... attenuabit omnes deos terrę. Reditum etiam Domini ab Aegypto inuenimus in prophetis pręuisum antequam factum in Euangelio. In Osee propheta Deum Patrem audio loquentem: Ex Aegypto uocaui filium meum. Hoc in Domino nostro Saluatore impletum Mattheus testatur. Et si de alio quam de Messia hoc prędictum foret, etiam tum ab Hebreis eius assertio argueretur. Hebrea enim


246. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 523 | Paragraph | SubSect | Section]

Messia hoc prędictum foret, etiam tum ab Hebreis eius assertio argueretur. Hebrea enim lingua scripsit Euangelium. Recte igitur prophetę dictum usurpauit ad narrationis suę confirmationem, ut, *corr. ex Naon quod ipse referat iam factum, ostendat multo ante fuisse pręnunciatum. Nihil pręterea habent Euangelii scriptores, quod de Domini ac Saluatoris nostri enarrent infantia, pręterquam quod in Luca legimus: Cum iam esset duodecim annos natus... Id enim ętatis coepit suam manifestare


247. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 528 | Paragraph | SubSect | Section]

Christo soli reseruatum fuit, ut in illo benedicantur omnes gentes et pristinę gratię, quas amiserant, restituantur. Dauid quoque, sicut in multis, ita et in hoc tenuit typum Christi, sub eius persona loquens in psalmis: Operui in ieiunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi; hoc* est in tentationem Sathanę experimentum quęrentis, cum diceret: Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant. Et in alio psalmo: Genua mea — inquit — infirmata sunt a ieiunio, et caro mea


248. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 530 | Paragraph | SubSect | Section]

In Esaia Deum ad Israhel dicentem audio: Veruntamen seruire me fecisti in peccatis tuis, prębuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. Nunquid unquam Deum seruire aut laborem pati aliquis uidit in peccatis, in iniquitatibusque aliorum, nisi cum uerbum caro factum fuit et habitauit in nobis? De quo Apostolus ait: Exinaniuit semetipsum formam serui accipiens. Ad personam ergo Filii hęc, quę dicuntur, referenda sunt, non ad personam Patris, licet Pater et Filius unum sint. Itaque ipsius Filii est, quod sequitur:


249. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 530 | Paragraph | SubSect | Section]

sequitur: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas propter me, hoc est, non tuis meritis, sed mea miseratione, non tua iustitia, sed mea pietate. Non hoc dicimus, quod negemus Patrem peccata delere, sed quod affirmemus cuncta Patrem agere per Filium, sine quo factum est nihil. Hoc loco interrogabimus Iudeos: Si Deus est, qui talia locutus sit, quomodo in Deo seruitus et labor cadere potuit? Et, si — ut ipse ait — uere seruire illum et laborare fecerunt, quomodo Deus est? Necesse est, ut fateantur hunc unum et Deum esse,


250. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 547 | Paragraph | SubSect | Section]

mentio et de toto eorum collegio taceatur. Sed de his hactenus. Ad ea, quę restant consyderanda, progrediatur oratio. Nauigat cum discipulis Magister et Dominus. Eo dormiente turbatur mare. Excitatus a somno uentis et mari imperat fitque tranquillitas magna. Quod factum admirantes, qui aderant: Qualis est hic — inquiunt — quia uenti et mare obediunt ei? Hinc discimus, quia insensibilia nobis insensibilia sint, autoris autem sui sentiant imperium et eius iussa peragant. De tranquillitatis autem tam repentinę


251. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 561 | Paragraph | SubSect | Section]

magni. De qua et in alio psalmo dicitur: Speciosa dicta sunt de te, ciuitas Dei. Deinde: Homo — inquit — natus est in ea, et ipse fundauit eam Altissimus. Ipse ergo Christus fundauit eam antequam nasceretur in ea. Quod quidem factum impossibile foret, nisi Christus et humilis homo esset et Deus altissimus. Ad hanc ciuitatem conati sunt peruenire philosophi beatam uitam quęritando nec potuerunt. Defuit enim illis dux, qui primus ingressus est in eam, cum de terra in cęlum


252. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 571 | Paragraph | SubSect | Section]

introiuit in templum et flagello de funiculis facto inde negociantes eiecit, mensas nummulariorum euertit et in illos iratus: Scriptum est — inquit — Domus mea domus orationis uocabitur, uos autem fecistis illam speluncam latronum. Hoc a Domino bis factum sentit Augustinus, et primam quidem eiectionem de templo a Ioanne descriptam, hanc uero secundam a cęteris tribus memoratam. Hoc futurum prospexit Zacharias dicens: Non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo. Hoc in psalmis prędictum


253. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 572 | Paragraph | SubSect | Section]

recitabimus, si prius pauca quędam** non omittenda in medium protulerimus. Igitur a Galilea rediens Hierosolymam, uerius a monte Oliueti, pręmittit duos ex discipulis, asinam et pullum sibi adduci iubet, ut super iis sedens urbem ingrederetur. Hoc autem fuisse factum ait Euangelista, ut adimpleretur, quod dictum est per prophetam: Dicite filię Syon: Ecce rex tuus uenit tibi mansuetus,*** sedens super asinam et pullum filium subiugalis. Hoc in Zacharia est scriptum. Huic tamen simile in Genesi legimus. Nam Iacob


254. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 574 | Paragraph | SubSect | Section]

huius mundi eiicietur foras. Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Non de iudicio, quod in fine seculi erit, loquitur, sed quo eiicitur diabolus, ne gentibus dominetur idola colentibus nec sanctos detineat in inferno. Quod tunc quidem est factum, cum Iesus exaltatus est in cruce et a corpore separatus descendit ad inferos patresque deleto maledictionis chirographo ad benedictionis transtulit lucem. Hunc de diabolo superato triumphum in tertio uolumine suo loco, qualiter a prophetis prędictus fuerit, exponemus. Nunc,


255. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 574 | Paragraph | SubSect | Section]

triumphum in tertio uolumine suo loco, qualiter a prophetis prędictus fuerit, exponemus. Nunc, quę sequuntur, indagabimus. Iudeis negantibus ipsum esse Christum et insultantibus ille — ut Ioannes refert — abiit et abscondit se ab eis. Hac de causa hoc factum esse reor, ut discamus furente aduersario recedere potius quam manere, ut, quem pręsentia nostra ad iracundiam inflammat, absentia mitiget. Huius autem absconsionis typus pręcessit in rege Dauid, qui Saulis iram fugiens latebras sibi quęritauit et nunc in speluncis, nunc


256. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 574 | Paragraph | SubSect | Section]

Post hęc Iesus domum cuiusdam ingressus Pascha cum discipulis celebrat. Tunc panem et uinum benedicens obtulit discipulis hortatusque est eos, ut sub panis uinique specie corpus ipsius et sanguinem comederent ac biberent. Cuius quidem rei multis ante seculis factum fuerat signum in Melchisedech sacerdotis earundem rerum sacrificio. Offerens enim panem et uinum, Abrahę tunc aduersariorum uictori benedixit, ut in Genesi est scriptum. Abraham autem dedit ei decimas omnium. Ex quo significatum uidetur Christi corpore et sanguine illos


257. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 580 | Paragraph | SubSect | Section]

necesse est, ut fiat, facienti imputari non debet, sed cogenti. Cui respondebimus Dei pręscientiam non esse hominibus peccandi causam, sed homines, qui semper ex arbitrii libertate peccant, causam esse pręscientię atque ideo fuisse prędictum, quia futurum erat, non autem ideo factum, quia prędictum erat. Alioquin etiam pręsentia, quę esse nouimus, a nostra notione, ut essent, compelli dicerentur, quod nemo quidem, quam dictu quoque absurdum sit, ignorat. Videamus igitur liberum et non necessarium Iudeorum peccatum in eum, quem diligere ac


258. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 603 | Paragraph | SubSect | Section]

carnem suscepisse in cruce pendens ostendit. Non ergo de cęlo, ut Martion*** hereticus sensit, corpus attulit, sed ab ea suscepit, quam solam etiam in tormentis positus uoluit consolari. Et in hoc quidem se hominem esse probauit, genitum — ut Apostolus inquit — de muliere, factum sub Lege, ut eos, qui sub Lege erant, redimeret. In eo autem, quod confitenti latroni paradisum pollicitus est, se Deum esse manifesto monstrauit. Dicenti enim: Memento mei, Domine, cum ueneris in regnum tuum, respondit: Amen dico tibi, hodie mecum eris


259. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 616 | Paragraph | SubSect | Section]

Qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum. Recte itaque post dictum istud et Deus clarificatus est in eo. Sequitur: Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso, et continuo clarificabit eum. Continuo enim diuina factum est uirtute, ut, qui passus et sepultus fuerat, spoliato inferno morteque deuicta exurgeret uiuus, sicut prędixerat, et appareret multis. Diximus, quare dictum sit: Exurge, gloria mea. Dicamus etiam, cur additur: Exurge, psalterium et cythara.


260. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 617 | Paragraph | SubSect | Section]

conderet, cum terrę germina educeret, cum ea, quę futura erant, prophetarum cordibus insinuaret et cum lapsam hominis naturam errigeret angelicamque damnaret, cum uiam uitę doceret et credentibus cęlestis regni ianuam aperiret. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Hoc ergo psalterium, hęc cythara, id est, hoc Dei uerbum, caro sacrum est, et habitauit in nobis, et uidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratię et ueritatis. Quo autem plenius atque distinctius et resurgentis uirtutem et ascendentis


261. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 626 | Paragraph | SubSect | Section]

et alium discipulum, quem diligebat Iesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum. Amoris erga Dominum magnitudo Magdalenam non sinit quiescere. Vidit monumentum apertum atque uacuum, et nihil morata ad discipulos recurrit, quod factum putat, edocet, ut aliorum subsidio adiuta facilius, quod quęrit, inueniat. Quasi diceret: Venite mecum, ut simul quęramus, quem simul et uiuentem dileximus et mortuum lugemus. Non tamen expectat, ut illi secum ueniant. Dicto citius *corr. ex


262. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 633 | Paragraph | SubSect | Section]

et regnaturum, licet tunc eum uiuere non crediderit, quem paulo ante sepultum fuisse nouerat. Exposita igitur angelis doloris causa conuersa est retrorsum, et uidit Iesum stantem. Et non sciebat, quia Iesus est. Sed quare ab angelis non quęsiuit, quid factum esset de corpore? Quare prius quam quęsisset, Quęstio conuersa est retrorsum? Vel quia satis putauit indicasse,* cur fleret, uel illis cunctantibus proferre medellam doloris conuersa sit, siquis alius respicienti


263. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 639 | Paragraph | SubSect | Section]

Deo requies sempiterna. Sexaginta igitur stadia sex curricula temporum sunt, donec ad castellum perueniatur quietis atque beatitudinis, quando corpus corruptibile nostrum induet incorruptionem, et quod in nobis mortale est, mutabitur in immortalitatem. Et factum est — inquit — dum fabularentur et secum quęrerent, ipse Iesus appropinquans ibat cum illis. Obserua diligenter, quia semper iis appropinquat Dominus, qui de illo inter se colloquuntur. Ait enim: Vbi sunt duo uel tres congregati in nomine


264. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 639 | Paragraph | SubSect | Section]

fuisse, alii alium. Quicunque tamen fuerit ille, satis est, quod appareat de coetu extitisse discipulorum, qui passioni necique Domini sui affuerunt. Cleophas igitur prior respondit. Cuius quidem responsionis hanc reor esse sententiam: Tune solus es ex plurimis, qui ignoras, quid factum sit. Quasi dicat: Quod neminem latet ex illis, qui Hierosolymis his diebus fuerunt, hoc tibi soli est ignotum? Putabant ergo unum esse ex peregrinis. Et tamen alio, quam illi coniiciebant, modo uere peregrinus erat, qui nondum ad cęlestem conscenderat


265. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 644 | Paragraph | SubSect | Section]

nobiscum introibit in gloriam suam, ut tantę beatitudinis nos faciat consortes. Intrat quoque ad illos Dominus, qui in suscipiendis peregrinis opus pietatis exercent, dicturus his in die Iudicii: Hospes eram, et collegistis me. Intrauit ergo cum illis, et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem et benedixit ac fregit, et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum, et cognouerunt eum. De Scripturis disserentem non *corr. ex appręhensum **corr. ex Pręciosa


266. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 654 | Paragraph | SubSect | Section]

discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit: Nisi uidero in manibus eius fixuram clauorum et mittam digitum meum in locum clauorum, et mittam manum meam in latus *corr. ex Dydimus eius, non credam. Diuina credimus dispensatione factum, ne Thomas crederet, ut per eum postea credentem alii magis in fide confirmarentur. Licet enim alii et uiderint et palparint, non tamen ita diligenter et curiose, ut uulnerum quoque foramina digitum manumque inferendo scrutarentur. Nihil prętermisit Thomas, quod ad


267. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 657 | Paragraph | SubSect | Section]

nihil prehendiderunt. Sol enim iustitię Christus ex oculis euanuerat. Quo oriente fit dies, et captura successit piscium. Mane — inquit — facto stetit Iesus in littore. Non tamen cognouerunt discipuli, quia Iesus est. Mane factum est sole oriente. Hic in littore stetit, illi in mari, ut ostenderet eos, qui uitę pręmia consequntur, iam in portu esse, qui uero adhuc morti sunt obnoxii, eos mundi huius fluctibus iactari et ibi degere, ubi nihil stabile esse potest, nihil firmum. Ideoque discipuli non


268. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 660 | Paragraph | SubSect | Section]

ardore charitatis. Habeat aliquis fidem, habeat spem, nisi cum his iunxerit charitatem, nunquam ad immortalitatis beatę pręmia poterit peruenire. Sequitur: Vt ergo descenderunt in terram, uiderunt prunas positas et piscem superpositum et panem. Verbum caro factum iste piscis fuit. Descendit de cęlo, natauit in nostrarum miseriarum mari, laborum iniuriarumque amaritudinem pertulit, et summi erga nos amoris igne succensus in ligno crucis assari et mori uoluit, ut nos corporis et sanguinis sui uitali pasceret alimento. Ideoque et


269. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 676 | Paragraph | SubSect | Section]

scribit: Assumptus est in cęlum, et sedet a dextris Dei. Hoc idem paulo plenius refert Lucas in Euangelio, sed multo copiosius in Actibus apostolorum. In Euangelio quidem sic: Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et eleuatis manibus suis benedixit eis. Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cęlum. In Actibus autem hoc modo: Et cum hęc dixisset — dixerat enim Spiritum Sanctum eis se missuram — uidentibus illis, eleuatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.


270. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 677 | Paragraph | SubSect | Section]

Melchisedech. Dominus a dextris tuis. In hoc itaque ostenditur coęqualem esse Patri Filium, sicut et in eo, cum dicit: Ego in Patre, et Pater in me est. Et: Qui uidet me, uidet et Patrem meum. Pręterea non sine mysterio factum arbitror, quod apostoli educuntur in Bethaniam quodque ab angelis antea discipuli, nunc Galilei appellati sunt. Bethania obedientię domus interpretatur, Galilea transmigratio. Cum ergo ad prędicandum gentibus mittendi essent, ducuntur in Bethaniam, ut in exequendis Domini


271. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 684 | Paragraph | SubSect | Section]

proprium, illud homini concessum. Deus autem et homo unus Christus. Omnis itaque exaltatio eius in tempore facta ad eam naturam pertinet, quam pro nobis assumpsit. Sine tempore autem exaltatio respicit diuinitatem, qua ęqualis est Patri Filius. Igitur, secundum quod uerbum caro factum est, exaltauit eum Deus, suscitans a mortuis — ut Apostolus ait — et constituens ad dexteram suam in cęlestibus super omnem principatum et potestatem et uirtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur, non solum in hoc seculo, sed etiam in


272. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 684 | Paragraph | SubSect | Section]

non solum in hoc seculo, sed etiam in futuro. Et omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quę est corpus ipsius, et plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur. Hoc quidem, ut sedeat ad dexteram Patris, tunc factum fuisse credimus, cum in cęlum ascendit. Quod autem omnia ei subiecta sint, hoc in fine seculi futurum est, iuxta illud: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Apostolus autem pręteriti temporis uerbo


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.