Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: fugit Your search found 455 occurrences
1 2 3 4 5
Occurrences 119-125:119. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section] est, quis gentem nostram, utpote haud natiuis opibus, uerum importatis instructam, non omnino contemnet, splendoreque alieno, non autem proprio illustrem iudicabit? Rursus si ignauus extiterit, quantam pestem patriae nostrae undique hostibus circumdatę illaturus est! Neque enim uos fugit finitimas gentes nobis esse infensas, quae quidem peregrini regis segnitia, perinde ac machina quadam nostris fabrefacta manibus, nos oppugnabunt. Loquor autem dumtaxat de nostrae religionis hostibus ― nam Turcae communes sunt omnibus Christianis hostes. Nimirum ut caeteras
120. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section] Pisaurensium matrimonio coniunctam, e uiri thalamo aduersus leges pontificias
abripuerit, atque alii in matrimonium sola fortunatioris coniugii spe dederit.
121. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section] rerum, ut fit, studio eo se contulerant) huiuscemodi uerbis milites allocutus esse dicitur, quo illorum animis oratione confirmatis non magnopere patris eius maiestatem uererentur, atque uel si armis decernendum foret, sese ad suam causam adiungere non dubitarent: Non me fugit, inquit, milites, eum qui patris uoluntati uel paruis in rebus aduersatur, nedum illum armis lacessat, apud omnes gentes impium ac detestabilem haberi. Verum quum incoepti
122. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section] Scythae eos maxime magnis rebus gerendis
idoneos putant, quos specie corporis excellere uident. In hac pugna ex Selynis exercitu
quatuor millia caesa esse dicuntur, uictores uero circiter quingenti desiderati sunt.
123. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section] bello superatis ad Hungaros usque imperium protulisse, et iccirco credibile non esse Europam uictam Asia uictrice bello potiorem. Itaque ne uobis uanitas mentientium improuisa sit, quae comperta habemus, uos ignorare non sinam. Non fugit uos, milites, totius robur Machomethani exercitus aetate nostra ex equitibus constare. Equites uero ex sola deligi nobilitate, quae quidem apud Turcas nulla est: nempe omnes Turcae aut ex captiuis, aut ex emptis mancipiis fiunt. Nec ignoratis ipsos Turcas nullas unquam terras, nisi
124. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section] capiat. Quo facto non modo Hungaros ad sese tutandum excitabis, sed etiam hosti ingentem inicies metum, cogesque illum non de Christianis oppugnandis, sed de se ipso defendendo cogitare. Nempe ubi ille intellexerit rem Hungaricam tibi curae esse, statim animo concidet. Non enim illum fugit pontificem Romanum principem esse Christianae reipublicae, eamque Sedi Apostolicae esse apud Christianos auctoritatem, ut iure imperii Christianos reges in communem hostem possit concitare. Porro nulli dubium est Turcam nihil magis timere quam Christianorum principum coitionem: ille
125. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section] tale tormentum oppidani habebant, quo obuiam hosticis tormentis iretur. Nempe Ioannes, Sepusiensium princeps, Transyluanus praefectus, omnia ferme
maiora aenea tormenta ad Chaualam oppugnandam, ut supra demonstratum est,
Tauruno exportarat, atque a Turcis inde repulsus, dum inconsulte fugit, hostibus reliquerat, nec loco amissorum alia Hungarorum principum negligentia restituta erant.
At oppidani, qui omnes fere Moesi erant, non modo pro nudata moenibus patria
corpora sua non opponere, sed ne ligneas
Bibliographia locorum inventorumCrijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
1 2 3 4 5
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.