Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: paUlUs

Your search found 1737 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 401-500:


401. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

mulier tegmine capitis verecunde confiteri debeat. Nec ita multum differt ab hoc sensu, cum Christus toties dicitur Caput Ecclesiae, Ephes. 1. 4. 5. Coloss. 2: tametsi haec loquutio sit multo significantior aliis. Quam eius singularem ἐνέργειαν Paulus Ephes. 4. et Coll. 2 exponit, quod Christus sit non solum dominus ac gubernator Ecclesiae: sed etiam omnis vita, vigor, ac omne bonum ex hoc capite in subiecta membra defluat. Secundo, ob nobilitatem etiam, et quia est praecipuae operationis, ideo non raro ponitur pro toto homine.


402. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

et illa nobilis pictura in sacrificatione filiae Iphigeniae, involuit caput Agamemnoni. Involvebant enim caput pallio, praepudore et dolore. Operire caput, Psalm. 140, est munire caput, in die armorum: id est, praelii. Ideo muliebrem ab verecundiam, vult Paulus feminas tegere caput. Super caput alicuius crescere, aut transire, est, eum obruere. Sic iniquitates super caput crevisse et transivisse dicuntur Esd. 9 Psal. 38 sicut si diceret: Ita sum immersus in peccata et poenas, sicut si essem in profundum a quae proiectus.


403. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

ac moeroris indicium est: Thren. 2. Sic et manus habere super caput, ut de Thamar stuprata ab Ammone legitur 2. Sam. 13. Esse alicui ad caput, est, praeceptorem agere: contra Ad pedes, discipulum. 2. Reg. 2, Tolletur Helias a capite Elisaei: id est, non amplius eum docebit. Sic et Paulus dicit se esse eruditum ad pedes Gamalielis. Sumpta haec phrasis est ab ipso situ docentium et auditorum, quorum hi inferius, illi superius sedent. Congerere carbones ardentes in caput alicuius, Proverb 20. et Rom. 12, significat omnino extremum exitium alicui accersere. Non enim peius


404. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

pariter quod os Domini locutum sit: ibidem. et 1. Petr. 1, Omnis caro foenum. Psalm. 56. Deo fidam, et non timebo quid faciat mihi caro. moxque idem exponit: Non timebo quid faciat mihi homo. Ioel. 2, Effundam de spiritu meo super omnem carnem. Non salvabitur omnis caro, inquit Christus, et Paulus: id est, ullus homo. Matth. 24. Rom. 3. Vide Hilar. super Psalm. 64. Tertio, ob imbecillitatem hominis, Caro crebro fragile quid et debile sonat ut Gen. 6. Non litigabit spiritus meus cum homine in seculum, eo quod sit etiam caro: id est, res fragilis, et brevi interitura. Sic Psalm.


405. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

estis, os meum et caro mea estis: pro, cognatio et consanguinei. 2. Sam. 5, Os tuum et caro tua sumus. 1 Paral. 11. Iud. 9. sic et Germani dicunt, Der herr hatt sein fleisch und blut verrahten, etc. Esa. 48, A carne tua ne abscondas te: id est, ne desinas tuis benefacere. Paulus dicit, se velle provocare ad aemulationem carnem suam: id est, Iudaeos gentiles suos, et cognatos. Vicinum huic significationi est, sed tamen multo ἐμφατικώτερον, quod de viro ac muliere dicitur, quod duo erunt in carne una: id est, summe


406. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

veluti exponens illum unum hominem, inquiens: Masculum et feminam creavit eos. In hunc sensum videtur et illud Ephes. 5. dici, quod simus caro de carne, et os de ossib. Christi: licet multo arctius et magis mysticum vinculum cognatioque nobis cum Christo esse intelligenda est, quam ipsemet Paulus maximum mysterium esse pronunciat. Venisse in carnem Christus dicitur 1. Iohan. 4. id est, homo natus esse: sicut supra de humanitate hoc vocabulum saepe accipi diximus. Carnis interitus. 1. Corinth. 5, Tradidit eum satanae ad interitum carnis, ut spiritus salvetur: significat


407. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

eo regnans, legali excommunicationis fulmine et mala conscientia excarnificetur. Nosse aliquem secundum carnem, est alicuius carnales dotes, dignitatem aut externa opera mirari, aut etiam carnali affectu. Potest enim secundum carnem intelligi de carne vel agniti, vel agnoscentis. Quod ergo Paulus 2. Cor. 5. negat, se quen quam nosse secundum carnem: intelligit, se nullius hominis dotes, autoritatem aut dignitatem mirari. Quod porro addit, se ne Christum quidem nosse secundum carnem, tametsi eum viderit: intelligit se non tam eius miracula ac corporalem conversationem admirari, quam


408. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam vera doctrina nec per se quaestuosa est, ut quae omnia a doctoribus in solum Christum transferat: nec mundo ac potentibus grata, nec denique tristi persequutione multiplicique afflictione caret. Quare dum eam seductores ad mundi gustum aut palatum attemperant, necessario illam falsificant. Sic Paulus dicit 2. Cor. 2. Non enim sumus, ut plerique cauponantes sermonem Dei. Et mox 4 dicitur. Non sumus δολοῦντες, falsantes dolo sermonem Dei. Contra autem 2. Pet. 2. de seductoribus dicitur, Fictis sermonibus vos negociabuntur: id est, lucrumde


409. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

cauponantes sermonem Dei. Et mox 4 dicitur. Non sumus δολοῦντες, falsantes dolo sermonem Dei. Contra autem 2. Pet. 2. de seductoribus dicitur, Fictis sermonibus vos negociabuntur: id est, lucrumde vestro exitio corrupta doctrina captabunt. Et Paulus dicit, seductores putare religionem esse quaestum. Tales cauponationes, corruptelae et quaestus religionis, fuerunt in Papatu, et omnibus temporibus innumerae. Nec est ista locutio etiam Graecis ac Latinis inusitata. Nam citat Cicero versum Ennii, ex Pyrrhi responso Romanis dato: Non


410. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam pro superbia videtur accipi, Iob 13. Et redigentur in lutum cervices tuae: id est, humiliaberis, humi prosterneris. Cervicem inducere in iugum regis Babylonis, est ei servire: Ier. 27. Sic Apostoli negant conversorum cervicibus imponendum esse importabile iugum legis. Caeterum Paulus Rom. 16 inquit de quibusdam piis, quod pro anima sua propriam cervicem subiecerint: quo indicat, eos suam vitam servandi ipsius gratia, in discrimen adduxisse. CESSARE, alias idem significat quod abstinere a labore: alias, quod sperare in Dominum: alias, cum dicitur in tertia


411. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

caeremoniis. Quale fuit tempore Interim, vel minima Adiaphora accipere. Nam ad illas corruptelas et abominationes desolationis, omnino Apocalyptica prophetia respicit. CHARITAS exponetur in voce DILECTIONIS, quoniam saepe idem plane sunt. CHIROGRAPHUM, Coloss. 2, Paulus ponit pro obligatione, aut reatu ob patrata peccata. Sumpta autem est metaphora a communiis ominum more, qui cum aes alienum contrahunt, coguntur dare συγγραφὴν, ut sit scriptum testimonium suae obligationis. Hoc igitur chirographum est lex, et


412. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

ab eodem per Spiritum sanctum renovari. In Christi mortem baptizari, et cum eo sepeliri, Rom. 6. est, tum beneficiorum Christi participem fieri: tum et mortificato originali peccato, novitate ac omni pietate vitae novum hominem exprimere. Christum lucrifacere, Philip. 3, est (ut ibi Paulus ipse exponit) eius gratuitam iustitiam, aliaque beneficia consequi, Christus peccato est mortuus, Rom. 6 id est propter peccatum seu ad abolenda peccata: sicut et Latinis verba


413. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 74 | Paragraph | SubSect | Section]

CHRISTIANUS porro a Christo deducitur, et vocatur omnis cultor Christi, quae est unica vera pietas ac cultus Dei in toto mundo. Exortum vero est hoc nomen primum Antiochiae, teste Luca Act. 11. Reperitur hoc nomen etiam Act 26. et [1.] Pet. 4. CIBUS, est solidius alimentum. Paulus 1. Corinth. 3. Lac appellat puerilem catechesin, aut incipientibus et imbecillibus convenientem doctrinam: sed cibum, iam maturioribus, et qui profecerunt, robustioresque sunt in vera pietate. Cibus pro copia et abundantia, Malach. 3. Inferte omnem decimam in domum thesauri, et sit in


414. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 74 | Paragraph | SubSect | Section]

robustioresque sunt in vera pietate. Cibus pro copia et abundantia, Malach. 3. Inferte omnem decimam in domum thesauri, et sit in domo mea cibus: id est, sufficiens copia alimenti. Cibum capere cum aliquo, significat omnem familiariorem conversationem. ut 1 Corinth. 5. prohibens Paulus cibum capere cum facinorosis, omnem familiaritatem eis interdicit, non autem communes contractus. Sic et Iohannes, prohibens salutationem seductorum. Cibare aliquem. Roman. 12, et in Proverb. Salomonis: Si inimicus tuus esuriverit, ciba eum: significat omnium rerum


415. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

circuncisio, qui spiritu Deo servimus. CIRCUMVENIRE, πλεονεκτεῖν: Ne circumveniatis quisque fratrem suum. Levit. 25. est, quoquo modo fraude in contractu, aut alioqui cum damno proximi, praeter ius ac aequum, nostrum commodum quaerere. Paulus 2 Corint. 2, apte et significanter utitur hoc verbo, cum dicit, contritum et contristatum Corinthium esse quam primum recipiendum, et salutari consolatione reficiendum, ne abutatur illa eorum severitate satan in exitium illius afflicti, et contumeliam gloriae Dei. Verbum Graecum alioqui


416. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

contrarias talibus clamoribus actiones, in quiens: Dissoluite impias colligationes, soluite fasciculos onerosos, dimittite concussos liberos, et disrompite omne onus. Ex quo contrario abunde licet cognoscere, qualis fuerit ille impius ieiunantium Iudaeorum clamor. In hac significatione utitur et Paulus hac voce, Ephes. 4: Omnis amarulentia, tumor, ira, et vociferatio, et maledicentia tollatur a vobis. Porro Apocal. 21 dicitur Dominus extersurus omnem lachrymam ab oculis suorum, nec futuram amplius mortem, luctum, clamorem, aut laborem seu dolorem. ubi clamor videtur potius significare


417. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

δόξα: ut Iohan. 5, Claritatem ab hominibus non accipio. Alias idem quod splendor: 1. Corinth. 15. Alia est claritas lunae, alia solis, alia stellarum. Alias denique Claritas notat illam mirabilem lucem: ut Lucae 2. Claritas Dei circumfulsit pastores. Sic Paulus Act. 22 dicit, se non potuisse videre praeclaritate. Apocal. quoque 21 dicitur, Quod claritas Dei illuminabit civitatem illam divinam, ut solis splendore non indigeat. Quae huius vocis significatio ab ista visibili, et tamen miraculosa claritate, etiam ad prorsus invisibilem et


418. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

regnum caelorum, cum veram doctrinam impediunt aut corrumpunt. Claudere igitur et aperire, significat functionem administrare: quia oeconomus cogitur claves gestare, et subinde aperire et claudere varia receptacula. et alia quidem depromere in quotidianos usus, alia vero recondere: sicut et Paulus suam functionem vocat oeconomiam. Et Christus, omnem functionem et vitam hominum in hoc mundo, cum oeconomia aut villicatione comparat. Apocal. 8. Haec locutio non oeconomicam aut inferiorem functionem, sed summam significat: cum Christus dicitur habere clavem David, claudere ut nemo


419. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

est, angelis vel sanctis. Possis tamen exponere, quod tum aetherea tum et elementaris regio exhibeat ac ostentet mirabilia Dei opera hominibus spectanda et agnoscenda. Sic et Psalm. decimo nono, exponere possis, Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius indicat firmamentum. quem Psalmum Paulus de Apostolorum praedicatione exponit: videtur synecdoche esse, ut caeli pro caelitibus ponantur: nisi velis intelligere, Psalmum primum a similitudine aut parabola inchoari: postea ad rem ipsam magis


420. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

verbi ac veritatis Dei: sive facta allusione ad materiale hoc caelum, quod ea demum firma sint quae ibi sunt, cum terrena omnia sint infirmissima: sive ad Spirituale caelum, quod promissiones spirituales nobis potissimum ratae ac firmae sint. Caelum tertium pro intimis secretis Dei, in quae paulus fuit inductus, ponitur. Aliqui exponunt de caelo crystallino, quod primum caelum sit regio elementaris, secundum aetherea, tertium illud supremum, ubi aliqui nimium carnaliter somniant Deum habitare. Inclinari caelos, ac descendere, videtur esse descriptio pluviarum ac nimborum,


421. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 83 | Paragraph | SubSect | Section]

Prover. 14 et 24, pro astuto et vafro accipi videtur: tametsi in priori loco aliqui de cogitabundo et cunctabundo, qui diu cogitat, et nihil unquam agit, accipiant. COGNATUS, aliquando pro eiusdem gentis homine accipitur, de qua catachresi in voce Fratris dicetur. Ideo Paulus vocat Israelitas suos cognatos, Ro. 9. COGO, vide infra Compello, et Necessitas. quandoquidem Graecum ἀναγκάζω, non raro per verbum Cogo aut Compello verterunt interpretes. COGNOSCERE, proprie significat alicuius rei


422. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 83 | Paragraph | SubSect | Section]

et simul etiam tuetur. Rom. 7. Quod facio, non agnosco: id est, non approbo peccata, quae subinde volenti nolenti ex pessima radice nativae corruptionis erumpunt. Pro curare et fovere. ut Proverb. 12. Cognoscit iustus animam iumenti sui. Sic Christus dicitur cognoscere oves suas. In hoc sensu Paulus invertit hoc verbum Gal. 4. At nunc postquam cognovistis Deum, vel potius cogniti estis a Deo: id est accepti ab eo in curam ipsius. Ponitur interdum etiam pro admittere, patrare, aut facere. ut 2. Cor. 5. Eum qui non novit peccatum, fecit peccatum: id est qui nec patravit, nec


423. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

ut ignis consumet vos, eruntque populi ut incendia calcis, ut spinae exiccatae igni comburentur. Et mox: Quis habitabit nobis cum igne devorante, quis cum incendiis perpetuis? Verum de hoc Hebraismo in voce Ignis prolixius. COMAM ALERE esse viro turpe, mulieri decorum affirmat Paulus 1. Cor. 11. Comam alioqui et barbam alere, alias erat indicium luctus, alias laeticiae, ut supra in Barba et Capillitio dixi. Sic sacerdotes prohibentur comam alere luctus gratia, Ezech. 44. Comam alebant Nazaraei, usque ad aliquod tempus: postea certa caeremonia radebant eam. Num. 6,


424. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

se crucifigi. Et contra CHRISTUS itidem comminari Petro: id est, acerbe et graviter eum obiurgare. COMMINVERE vox in verbo Conterere exponetur. COMMISCERE, praeter maxime propriam ac notam significationem, primum omnem familiariorem conversationem significat, quam Paulus cum impiis aut alio qui pollutis aliquibus gravioribus peccatis haberi vetat, 1. Cor. 5, et 2. Thes. 3. Secundo, rem veneream: ut Levit. 18 prohibetur commixtio cum masculo. Commiscere semen sanctum, Esd. 9, dicitur de coniugiis Iudaeorum cum Ethnicis. Commixturum se Iudam cum


425. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

1. Cor. 5, et 2. Thes. 3. Secundo, rem veneream: ut Levit. 18 prohibetur commixtio cum masculo. Commiscere semen sanctum, Esd. 9, dicitur de coniugiis Iudaeorum cum Ethnicis. Commixturum se Iudam cum vicinis, minatur Deus in Esaia, id est, mutuis bellis implicaturum. COMMORI. Paulus 2. Corin. 7 dicit: Vos estis in cordibus nostris ad commoriendum et convivendum:.i. ita penitus estis mihi chari, egoque vobis addictus, ut vel mori vel vivere, postulante ita re, sim vobiscum paratus: vel, ut et in morte et in vita nos coniunctos esse optarim. Sic Petrus quoque dicit, se


426. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

natura ob peccatum immunda ac profana est, nisi denuo divinitus consecretur ac sanctificetur. Hinc Marc. 7, Manus communes dicuntur, quae sunt immundae ac illotae. Item cibus aut aliae res dicebantur communes, aut profanae. Sic Act. 10, negat Petrus se unquam quicquam commune comedisse. Et Paulus Rom. 14 contra, negat quicquam esse per se aut sua natura Commune aut profanum, Sic Heb. 10 dicitur, Sanguinem foederis arbitratus est prophanum: id est, prophano habuit, seu ut profanum ac contemptum sponte volensque violavit. Hinc verbum


427. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

2. Communio passionum CHRISTI: id est, participatio crucis et persequutionum Christi. Nomen κοινωνία eodem modo ambigue accipitur. Sed 1. Corinth. 10, communionem corporis et sanguinis CHRISTI, certum est significare participationem. agit enim Paulus de eo, quod nemo possit simul participare de sacris idolorum, et de mensa, corpore et sanguine Christi. Quin et Calvinus in quibusdam suis scriptis affirmat significare μετοχὴν, participationem. Hinc etiam phrasis Communicare peccatis alicuius,


428. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

meae. Comprehendi malos in consiliis suis dicitur, quando Deus eorum pravos conatus ac machinationes in ipsorum perniciem convertit. Psal. 9. et 1. Corin 3. Comprehenderunt tenebrae Christum, Iohan. 1. id est non intellexerunt, non receperunt. Vicinum huic est, quod Paulus Philip. 3. negat se comprehendisse, id est, satis perfecte intellexisse spiritualia mysteria et bona regni Christi. Occupare interdum notat, aut obruere, Iohan. 12. Ambulate dum lucem habetis, ne vos tenebrae comprehendant. 1. Thess 5. Dies illa tanquam fur comprehendet homines. i.


429. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

Hebraeo est dommu דמו, quiescite. Psalm. 109. Ut interficeret compunctum corde seu afflictum ac contritum. Compunctio ergo est, contritio. Rom. 11. Spiritum compunctionis eis dedit. Versum est ex Esa. 8 a Septuaginta, id est, soporis, quod porro et Paulus sequutus est. Significat autem stupiditatem, et quasi carentiam sensuum. Saepe omnino Septuaginta suum κατάνυξιν pro quiescere דמם Damam posuerunt, ut Psalm. 4. 30. 35. Sic et Isychius


430. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

extremam consilii. Iactatum est apud Theologos dictum, Compunguntur nonnunquam et mali: id est, dolent. de suis malefactis. ut Achabus et Saul agnoscit se non recte agere, quod hic persequatur Davidem. CONCISUM id dicitur, quod quasi in parvas partes concisum aut discerptum est. Paulus igitur Philip. 3, alludens ad vocem circumcisionis, vocat pseudo apostolos aut Nazaraeos ex Iudaeis, qui de circumcisione gloriabantur, concisionem, non circumcisionem. Circumcisum enim, id est, cuius superfluitates resectae sunt: sicut in spirituali circumcisione superfluus, imo et


431. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

enim, id est, cuius superfluitates resectae sunt: sicut in spirituali circumcisione superfluus, imo et noxius vetus Adam circumciditur, abscinditur aut mortificatur, vigente interim novo homine. Tales dicit Paulus esse pios. At seductores illi erant penitus concisi, comminuti, et subversi, ut qui nihil amplius prorsus certitudinis ac spiritualis vigoris in semet haberent, similesque sibi suos auditores vertiginosa doctrina ac spiritu efficerent. Sicut res concisa, confracta et comminuta. Non tantum


432. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

eius. Galat. 5. Qui Christi sunt, crucifixerunt carnem suam cum concupiscentiis suis. Et, Caro concupiscit contra spiritum. Item, Concupiscentiam carnis ne perficiatis. Hanc concupiscentiam seu perpetuum fervorem ac furorem malarum cupiditatum, ex corrupta natura exaestuantium, negat Paulus se scivisse esse peccatum, nisi sibi id per Decalogum fuisset indicatum. Iacobi 1, ita describitur cupiditas, ut videatur indicare ipsum originale peccatum, aut certe proximum eius motum, vel aestum. inquit enim: Unusquisque teneatur, dum a propria conscientia trahitur et inescatur: deinde


433. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

concupiscentiam tantum de cupiditate rerum venerearum et opum, quasi homo tantum appetitiva potentia et affectibus, praesertim cupiditate veneris ac cibi potusve peccet. Verum significat ista vox omnes pravos motus cordis: quin et ipsius summae reginae Rationis molimina, vota ac conatus. Nam Paulus Galat. 5, inter concupiscentias et opera carnis etiam ipsam idololatriam recenset, sicut et Rom. 1. Sic et Christus Iohan. 8, satanae cupiditates aut concupiscentias adscribit, inquiens: Vos vultis concupiscentias patris vestri perficere. Sic Rom. 7. Peccatum excitavit in me omnem


434. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

aut acquisitas accersitasve pessimas vires, amissis bonis contrarias. Vide Summam Thomae, et Apologiam Augustanam. Appetitus vox, propria quadam ratione accipitur in vulgata versione Genesis quarto: Sub te erit appetitus eius, et tu dominaberis ei. ubi appetitus videtur proprie id esse, quod Paulus huc alludens dicit ad Galatas quinto: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Item, quod ad Romanos septimo ait, aliam legem militare contrase, ac se captivare sub legem peccati, et non permittere ut faciat quae velit ac cupiat. Item quod ait, non esse


435. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

sed domineris illi. Est igitur in utroque dicto tristis ac sceleratus appetitus, quo tum mulier affectat regnum supra virum, cui tamen subiecta esse deberet: tum inhaerens aut originale peccatum itidem concupiscit militatque contra spiritum, vult hominem captivare, ac regnare super eum. Omnino Paulus illis quatuor verbis luculenter illum nefarium appetitum exponit, quod dicit: Peccatum concupiscere rebellare contra spiritum, hominemque captivare sub iniustitiam: quodque velit abuti membris hominis, ut servis ac instrumentis, ad peccandum. Idem plane et rixosa mulier, aut potius omnes


436. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 93 | Paragraph | SubSect | Section]

divinitus sententiam latam, quae etiamnum valeat, sibique ac illis sequenda sit: quae iubet ancillam, et eius filium, id est legem cum legali populo, ex domo ac favore Dei eiici: et alterum qui ex Sara aut promissione est, verum ac genuinum filium ac haeredem esse et haberi. Hoc argumento conatur Paulus retrahere Galatas a Lege ad promissionem aut Evangelion, si haeredes ac salui esse velint. Ostendit enim, iam tum esse latam sententiam de praesenti controversia, quae inter se ac ipsos eorumque Pseudapostolos agitetur. Quare nihil prorsus dubii superesse. Et quidem eos hanc sententiam Dei


437. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 93 | Paragraph | SubSect | Section]

Cosmographi extendunt: nel etiam ad seriem viae alludit id verbum, quod ex Aegypto eunti, versus terram Canaan (ubi tum Abraham olim plurimum versatus est, tum Israelitae habitarunt) quam viam Agar et Synagoga iverunt, Syna mons et Hierosolyma in itinere, aut in eadem serie sunt. Cum vero dicit Paulus, illa duo loca sibi invicem correspondere, aut in eadem serie esse: vult ostendere, etiam ipsos populos convenire, eiusdemque conditionis esse. Porro, quia Saram non opponit ancillae Agar, sed adsociat, et in locum eius ut Agari oppositam subiicit promissionem Evangelii et gratiae, aut


438. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 94 | Paragraph | SubSect | Section]

significationum exempla ordine proferam: illud prius monens, vocem hanc potissimum ex minoris propositionis natura sumi, quia continet noticias aut memoriam recte aut secus a nobis factorum, nostrarumque malarum aut bonarum actionum. Prima, significatio videtur in hisce dictis reperiri. Paulus dicit Rom. 13, Obediendum esse magistratui non solum propter poenam, sed etiam propter ipsam conscientiam: id est, animam rationalem, ne eam contamines, violes, ac oneres ira Dei: quasi diceret, Ne non solum in corpore puniaris, sed ipsam quoque animam ira Dei ac poenis aeternis graves.


439. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 94 | Paragraph | SubSect | Section]

diceret: Conscientia sunt illae ratiocinationes aut practici syllogismi, damnantes aut absolventes hominem. Sic 2. Corinth. 5. Spero nos in conscientia vestra manifestatos esse: id est, vos, si recte vobiscum ratiocinari de me velitis, deprehensuros me esse syncerum Christi doctorem. Sic et cum Paulus de cauteriata conscientia dicit, puto eum totam hanc ratiocinationem intelligere: nisi quis de ipso iudicio, aut vi iudicante iam perversa intelligat. Verum de cauteriata conscientia mox. Tertia significatio de noticia suorum mali aut perperam factorum, quae sunt veluti minor huius


440. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 95 | Paragraph | SubSect | Section]

bonae conscientiae, 1 Pet. 3. quod alii vertunt interrogationem, alii putant rectius multo exponi testimonium. Nam cum ibi de Baptismo agatur, rectissime dicitur, quod testimonium bonae conscientiae afferat, mundificans nos a peccatis, seu testificans nos esse mundatos: sicut et Paulus Rom. 4 dicit, Circumcisionem esse signaculum iustificationis. Verbum enim et sacramenta praebent testimonium nostrae conscientiae et animae, quod sit Deo accepta et purificata. Verum magis probatur Lutheri sententia, quod significet stipulationem, ut supra in Baptismo exposui. Saepe


441. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 95 | Paragraph | SubSect | Section]

est, conscientia eum coepit gravissime accusare. Conscientia Dei dicitur ea, quae regitur ac movetur respectu et timore Dei, 1. Petr. 2 Hoc enim est gratia, si quis propter conscientiam Dei suffert molestias, immerito afflictus: id est, Deo excitante et regente ipsius conscientiam. Sic ferme Paulus dicit 1. Corinth. 8. Quidam cum conscientia idoli comedunt, tanquam idolothyton: id est, conscientia eos reprehendente, quod rem impuram et idolis consecratam comedant, seque contaminent. CONSECRARE, est aliquid Deo dedicare, aut etiam prorsus offerre: de quo in verbo


442. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 96 | Paragraph | SubSect | Section]

עץ Eza, quod proprie secretam quandam consultationem denotat. Sunt etiam consilia quaedam religionis, sententiae, quae non simpliciter sunt imperatae, sed nobis permissae: ut, contrahere coniugium, aut non. 1. Corinth. 7. de quo Paulus affirmat, se non habere mandatum, sed tantum dare consilium. Similia forte quamplura in rebus Adiaphoris reperiri ac nominari queant. Scholastici plura consilia numerant, et quidem eiusmodi, quae partim sunt severissime mandata a Deo: ut, non irascendum, non iudicandum, et similia, partim


443. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 96 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei, 1. Corinth. 1. pro, in iudicio. Humiliari in conspectu Dei: id est, metu ac timore eius: Iacob. 1. Suadere cordi in conspectu Dei, 1. Iohan. 3. id est verbo ac veritate Dei placare, quietamque aut tranquillam reddere conscientiam nostram, quod Deus sit nobis propitius. hoc est quod Paulus dicit, Iustificati fide pacem habemus. Concurrit autem crebro haec loquutio cum Coram, Ante, et In facie, de quibus alibi. CONSPERGERE SE PULVERE, aut cinere, signum doloris aut luctus fuit, sive ob poenitentiam, sive ob calamitatem. Coincidit saepe haec vox cum Aspergo, de


444. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section]

toties hortatur Ierusalem. id est pios, ut consurgat et induatur fortitudinem, quoniam lux Domini ei orta sit. nisi quis velit dicere, esse quandam allusionem ad morem lugentium, qui sordidati humi sedebant aut iacebant, quique porro accepta consolatione surgebant, et mutabat vestes. Sic et Paulus Rom. 6, et Coll. 3. disserit de consurrectione cum Christo, id est, de renovatione et nova obedientia, in qua postquam ex morte spirituali resuscitati sumus, vivere debeamus. Voces CONTAMINATUM, Immundum, Impurum, Pollutum, Prophanum, Commune, aliquando etiam Sacrum inquinatum, et


445. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 98 | Paragraph | SubSect | Section]

2, Divitas bonitatis Dei contemnis, id est, negligis, non magnifacis, non moveris ad agendam poenitentiam, tam benigna Dei invitatione, et patienti expectatione, Matth. 18 prohibet Dominus, ne unum expusillis suis contemnamus: id est, scandalizemus, nulla habita eius salutis ratione. Porro cum Paulus 1. Tim. 4. et Tit. 2 dicit, Nemo adolescentiam tuam contemnat: monet suos illos discipulos, ut retineant authoritatem et gravitatem ministris Christi dignam, nec se a quoquam despici patiantur. Esaiae 49, nominat Deus contemptibilem animam Israelem, propterea quod tunc ea gens ac


446. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 98 | Paragraph | SubSect | Section]

re et loquutione habetur, ubi inter alia dicitur, quid Meschias calamum concussum non conteret: id est, non prorsus in nihilum rediget. Haec eadem contritio cordis aut spiritus indicatur etiam Esaiae 48, hac similitudine, Sicut leo contrivit omnia ossa mea. Quin et Thren. 3 contritionem vocat. Paulus 2. Cor. 2 et 7, dolorem et tristiciam secundum Deum: Petrus primae quinto, humilitatem animi: Iohan. primae quarto, timorem vocare videtur. Conteri propter alicuius contritionem, Ier. 8, est, propter eius calamitates dolore summo affici. Clamorem contritionis suscitabunt, Esaiae 15:


447. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

eius dictis dicere. Sunt vero quaedam Scripturae loca, ubi huius vocis significatio nonnihil obscurior est. Oseae 4. Tuus populus est, sicut contradicentes sacerdoti. ubi in Hebraeo est. Sicut litigantes: id est, inobedientes, aut etiam resistentes veris doctoribus, ministerio, verbo ac Deo. Paulus vult tales doctores deligi, qui possint contradicentes convincere, aut refutare: id est, resistentes sanae doctrinae redarguere. Christus dicitur positus in signum cui contradicetur, Lucae 2: id est, cui totus mundus sese opponat. Aquae contradictionis, aut litis, nominantur Num. 27:


448. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

sermonibus aut iniustis factis offendi aut dolere, ac contra piis laetari et gaudere. Sic prorsus etiam 2. Pet. 2 iusta anima Loth excruciata dicitur fuisse turpibus ac sceleratis factis Sodomitarum. CONTENTUM ESSE aliqua re, id est, in ea ut sufficiente sibi acquiescere. Sic Paulus 1. Tim. 6 iubet nos contentos esse cibo et vestitu. Luc. 3. Contenti estote stipendiis vestris. Esaiae 2. In filiis alienis contenti fuerunt, aut acquieverunt. Intelligunt plerique, dici de alienis doctrinis ac religionibus, quas Iudaei neglecta sua sectabantur. CONTUREARE,


449. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

panem tuum in conturbatione: id est in afflictione. Sic Iob 25 queritur, se ab omnipotente esse conturbatum. Alias significat ordinem, et tranquillum bonumque rei statum confundere ac tollere. Sic Achab obiicit Heliae 1. Reg. 18 quod conturbet Israelem: et propheta vicissim tyranno. Sic et Paulus Romanorum 1. et 5. item Act. 15 obiicit pseudoapostolis, quod perturbaverint optime constitutam Ecclesiam Galatarum, et aliorum. Sic Proverb 11. Qui conturbat domum suam, possidebit ventos. Significat etiam prorsus perdere aliquos, ut Psal. 2 et 21. In furore suo


450. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

cuius cor facile tristibus obiectis laeditur. Latum cor alias in bonam partem accipitur, pro animoso et prudenti. ut 1. Reg. 4, Deus Salomoni latitudinem cordis donasse dicitur. Et Psal 119 dicit, Deum sibi dilatasse cor. Sic et Prov. 21, reperitur Animi dilatatio. Sic et Paulus 2. Cor. 6 dicit, cor suum dilatatum esse erga Corinthios, cum eos libere, aperte et candide monet, et quasi totum se in eorum sinum effundit. Esaiae 60, Dilatabit se cor tuum: de gaudio ac laeticia accipitur. Contra vero Ps. 101 dicit David, se latum corde non posse perpeti: id est,


451. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

Saule, 1. Sam. 16, et 19. Sic Samuel dicitur stetisse coram Domino, et coram Heli, 1. Sam. 12. Sic intelligunt aliqui illud Genes. 2, Faciamus ei adiutorium, quod sit coram eo: id est, quod ei subserviat. Videtur etiam quasi collationem quandam significare, ut si diceretur sociam. Tametsi Paulus eo exponit, quod dicit mulierem esse factam propter virum. Aliquando contra significat etiam resistere: Esth. 9. Psal 21 quod supra in Conspectu monui. Tertio, Coram Iehova esse, conspici, venire aut apparere, crebro significat coram tabernaculo et arca esse aut


452. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 105 | Paragraph | SubSect | Section]

gratiae, corona decoris tradet tibi. Sic mulier industria dicitur esse corona viri, et filii ac nepotes corona senum esse dicuntur, Proverb. 17. Sic Ier. 13. legimus, Descendet de capitibus corona gloriae vestrae. Gloria et honore coronasti eum, Psalmo 8: id est, ornasti. In hoc sensu Paulus Philip. 4 dicit, Gaudium et corona mea: de piis auditoribus, qui et ornabant et exhilarabant suum praeceptorem. Secundo, coronare aliquando pro tueri accipitur. ut Psalm. 5. Ut scuto bona voluntate coronabis eum: pro, ornabis. Tertio, aliquando significat cumulare, et undique replere:


453. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 105 | Paragraph | SubSect | Section]

CORPUS, primum significat istam crassiorem, magisve conspicuam hominis partem: aliquando etiam vitam istam vegetativam, ut Esa. 50. Corpus meum dedi percutientibus. Matth. 10. Nolite timere eos qui occidunt corpus. Sic corpus Domini recondi in sepulchro, aut non inveniri ibi. Sic Paulus dicit, scortationem esse peccatum in proprium corpus. Nam cum omnis coitus, quantumvis moderatus, valde laedat hominem: tum praesertim illae furiosae libidines, quae sine modo ac fine cum petulantissimis scortis patrantur, plane frangunt valetudinem. Etsi vero etiam ebrietas et ira laedunt


454. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 105 | Paragraph | SubSect | Section]

totum hominem: ut Iacobus cap. 3 dicit quod lingua maculet totum corpus. Aliqui intelligunt totam vitam, omnesque actiones. Aliqui etiam de metaphorico corpore totius coetus, quod unus calumniator deformet totam Ecclesiam Dei. Sed prima significatio videtur caeteris aptior. Sic Paulus 1. Cor. 6, corpora nostra, id est, totum hominem dicit esse membra Christi. Quarto, Paulus 1. Cor. 15, duplicis corporis mentionem facit, animalis et spiritualis. Animale vocat hoc naturale, Physicis motibus ac peccato etiam ipsi obnoxium. Spirituale vero, illud purificatum et


455. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 105 | Paragraph | SubSect | Section]

Aliqui intelligunt totam vitam, omnesque actiones. Aliqui etiam de metaphorico corpore totius coetus, quod unus calumniator deformet totam Ecclesiam Dei. Sed prima significatio videtur caeteris aptior. Sic Paulus 1. Cor. 6, corpora nostra, id est, totum hominem dicit esse membra Christi. Quarto, Paulus 1. Cor. 15, duplicis corporis mentionem facit, animalis et spiritualis. Animale vocat hoc naturale, Physicis motibus ac peccato etiam ipsi obnoxium. Spirituale vero, illud purificatum et glorificatum, liberum ab omni peccato, ac etiam Physicis illis motibus, morborum, esuriei, somni,


456. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

servus, solus etiam exibit. Locus est perspicuus. Proiicere aut ponere post corpus Deum, aut legem eius, est negligere, contemnere, oblivisci. 1. Reg. 14. Nehem. 9. Ezech 23. Aliqui vertunt, post tergum. CORRECTIO, est vitae ac morum in melius mutatio, aut castigatio. Dicit igitur Paulus 2. Tim. 3. Scripturam esse utilem ad doctrinam, redargutionem, correctionem et eruditionem. Correctio igitur significat, tum singulorum vitae correctionem, tum etiam totius Ecclesiae reformationem. CORROBORARE, est aliquem robustiorem efficere, sive id fiat in corpore, sive in


457. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

filii Dei fiunt: idque quasi prorsus ex nihilo, certe non ex carne ac sanguine, nec ex voluntate viri, sed ex ipsomet Deo. Iohan. 1. Psalm. 102. Populus qui creabitur, laudabit te. Sic Psalm. 51, petit in conversis creari cor novum. Et Paulus etiam valde significanti verbo condendi, quod saepe verbo creationis aequivalet, novam istam hominis pii formationem indicat. ut, Conditus secundum imaginem. Et, Conditi ad bona opera. Et inde vox κτίσις crebro Creatura vertitur. Sic verbum


458. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

ut Marci ultimo, Praedicate Evangelium omni creaturae: id est, omnibus hominibus posito forte nomine generis pro specie, sicut et vox Mortalis hominem tantum aliquando declarat. Sic aliqui dictum Rom. 8, quod creatura est corruptioni subiecta, restringere volunt ad solum hominem: verum ibi Paulus clare de tota rerum natura agit. Aliquando politice vox haec accipitur. 1 Petr. 2. Subiecti estote omni humanae creaturae: potest intelligi de omnibus hominibus, unicuique suo loco, modo ac ratione. Sed alii creaturam ibi intelligunt de ordinatione, sicut et Latini dicunt creari consules,


459. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

grana, si praesertim aliquando violentius cribrum agitetur, ne superne excutiantur. Verum Dominus est, qui non patitur nos tentari supra quam ferre possumus, sed dat simul optatum eventum et proventum. CRIMEN, quodvis gravius et magis notorium delictum in Sacris literis vocatur. Ideo Paulus vult 1. Timoth. 3, et Tit. 1, episcopum esse sine crimine, non sine omni peccato, quod fieri nequit: tametsi in Graeco est potius Inculpatus. CRUDELIS vox, אכצר achzar, peculiari quadam emphasi in Sacris literis usurpatur, pro, acerbo


460. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 108 | Paragraph | SubSect | Section]

sane utriusque vocis ac soni affinitas esse videtur. Crucifigere, aut Crucifigi, aliquando simpliciter interficere aut interfici significat Inde per metaphoram dicuntur pii esse crucifixi, quia peccato et mundo sunt quasi interfecti ac mortui, eique penitus renunciarunt. Sic Paulus dicitur mundo crucifixus, et vicissim mundus illi, Galat. 6. id est, penitus alienus a studiis et cupiditatibus mundi, et vicissim illi mundus nulla in parte amicus aut propitius, eiusve actiones vitam ac mores probans. Vicina huic significatio est, cum caro et vetus Adam, item


461. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

ac ex ornata, cum interim intus sint plena cadaveribus, vermibus, ac horrendo foetore: sic et illi foris fulgere sanctitate in gestu, vestitu, victu ac sermone videantur, cum interim corda eorum tum naturali aut innata corruptione, tum et actualibus peccatis essent contaminatissima. Sic et Paulus pontificem vocat parietem dealbatum, Actor. 23. Percutiet te Deus paries dealbate. Secundo, vicina huic locutioni ac metaphorae, seu significationi videtur esse et illa Ezechielis similitudo cap. 13. quod pseudoprophetae liniant calce, aut in crustent parietem ruinosum.


462. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

illi postea in suo curriculo acciderant: quas si praevidisset, nequaquam illud tam arduum prophetae munus suscepturus fuisset. Quare eum veluti deceptum esse a Deo, dum maiorem facilitatem ac felicitatem in sua functione sperat. Verum Roman. septimo adhuc multo obscurior locus est, ubi dicit Paulus: Peccatum enim nactum occasionem per praeceptum, decepit me, et per ipsum interfecit me. ubi valde obscure verbum (Decepit) usurpatur. Alii sane aliter eum locum explicant. Ego autem puto, ibi vocis (Decepit) sententiam esse, quod peccatum aut innata cordis perversitas, lege patefacta,


463. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

quandam Regulam huius Hebraismi proposui, quod videlicet saepe voces rerum, aut res, pro noticia aut indicatione earum ponantur. quem idiotismum Linacer, factum pro dicto vocat: sicut et contra dictum pro facto, non raro ponitur. Ostendit autem peccatum per legem, deceptionem Pauli, hoc modo. Paulus antea studiosissimus quidem legis erat, eique obedire sedulo conabatur, nec etiam dubitabat se illi pro sui ingenii cordisve bonitate satisfacere abunde posse, atque adeo ipsi plenam obedientiam praestare, eoque modo omnino iustum esse: verum non satis intelligebat vel genuinum legis sensum,


464. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

pro, desierunt amplius superesse pii. Quarto, significat privo. Defraudo cui laboro; et deficere facio animam meam bono: Ecclesiast. 4. pro, privo eam, defraudo genium meum necessariis commodis. Postremo, vox Defectionis cum singulari quadam emphasi 2. Thessal. 2 ponitur, cum dicit Paulus, Ultimam diem aut iudicium non venturum, antequam veniat ἀποστασία, aut defectio, et revelatus fuerit homo peccati. Quam vocem Defectionis alii quidem intelligunt de politica gentium defectione ab Imperio Romano Alii vero, et quidem rectius,


465. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

dixi alibi, in voce BAPTISMI, et CONSCIENTIAE. DEPOSITUM, itidem notae significationis vox est. Significat enim rem certam a quopiam apud aliquem ita relictam, ut sit eius fidei custodiaeque concredita, donec verus dominus denuo eam reposcat. Sic et apud Latinos crebro accipitur. Sed Paulus 1. Tim. 6, et 2. Tim. 1, puram doctrinam ac religionem vocavit Depositum, idque bonum aut preciosum. Est igitur diligenter observandum, quod vera doctrina ac religio non tantum nobis tradatur ea ratione, ut nos per eam saluemur: sed etiam, ut eam summa sanctissimaque fide undique


466. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

uti custodienti non licet. Nunc porro si quis expendat, quam sancte et inviolate deposita nostrae fidei commissa sint conservanda: facile intelliget, quanta diligentia puritas verae doctrinae ac religionis sit omnibus perpetuo custodienda, et posteris aliisque porro per manus tradenda. Sicut Paulus doctrinam Timotheo traditam vocat Depositum, et eandem eum etiam porro aliis fidelissime concredere, et veluti depositum tradere praecipit. DEPOST, Hebraicae מאחרי Meachere, duae praepositiones in unam congestae sunt. Significatio non


467. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

aut etiam persequi Num. 32. Si revertamini depost eum. 1. Sam. 15. Aversus est depost me. 1. Reg. 19. Reversus est depost eum: pro, desiit eum sequi. DEPRAEDARI, perspicuam et usitatam habet significationem, de hostili violentia, spoliante miseros ac victos. Sed utitur hoc verbo Paulus Colos. 2. per quandam metaphoram de spirituali depraedatione, quae fiat per philosophiam Praecipit enim, ut caveamus ne quis nos depraedetur: ut plerique hoc tempore verterunt. Tametsi participium συλαγωγὼν, significat magis captivum abduco, ut


468. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

abducere solent. sic enim et seductores philosophicis ratiunculis inficiunt sinceram doctrina, et homines suis illis sophismatib. involutos, illaqueatos et colligatos pro arbitrio suo velut mancipia quaedam ab Ecclesia, Christo, et vera religione, secum in errores et aeternum exitium abducunt. Sic Paulus dicit etiam 2. Tim. 3. Seductores abducere captivas mulierculas. Quomodo autem, et quam varie philosophia imponat nobis in vera religione, in Libello cuius titulus est De materiis et metis scientiarum abunde dixi. DEPRECARI, aliquoties in Exodo, Levitico et Numeris, in vulgata


469. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

se super aliquem, significat etiam tyrannice opprimere: sed in quarta coniugatione demum. Gen. 43. Ut devolvat se super nos. id est, pro libitu opprimat, omnia sibi rapiat, et nos in servitutem redigat. DEVITO, nihil habet (quod sciam) proprii in Sacris literis. Iubet autem Paulus devitare tum personas aliquas noxias, ut seductorem admonitum. Titum 3, tum prophana inaniloquia et quaestiones 2. Tim. 2. DEVORO, saepe idem significat quod comedo et consumo, de quo verbo supra. nam et ipse vetus interpres non raro verbum


470. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

tantum unus sit omnium creator ac Dominus, soli illi haec appellatio proprie convenit: sed per metaphoram, catachresin, et alias figuras, etiam ad alias res haec appellatio transfertur. De hac re inquit Paulus 1. Cor. 8, Scimus quod nullus Deus sit alius nisi unus. Et mox contra inquit: Nam etsi sint qui dicantur dii in caelo vel in terra, quemadmodum sunt dii multi, et domini multi: nobis tamen unus est Deus, ex quo omnia, et nos in illum. Proprie ergo illum unum ac summum Deum, omnium rerum


471. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

Per metaphoram autem vocantur etiam dii reges ac gubernatores politici, sive ob similitudinem, quod illi perinde aliorum domini ac gubernatores esse videntur, ut ipsemet summus Deus omnibus praeest: sive etiam quod Deus eis aliquo modo suam potentiam, officium ac dignitatem communicat: sicut Paulus testatur, potestates esse a Deo: et repugnantes magistratui, ipsimet Deo repugnare. Hanc communicationem nominis ac dignitatis, et vicissim etiam privationem eius, videtur Deus Psal. 82 indicare cum ait: Ego dixi, vos dii estis et filii excelsi: veruntamen sicut homines


472. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

facta et scelera parentum. Alias non portabunt filii iniquitatem parentum. Hactenus Hebraei quae bona ex parte leguntur et apud Rabbi Salomonem. Et Hebraei haec Dei epitheta sive elogia sic dividunt, ut ex ipsis faciant 13 (quas sic vocant) proprietates Dei. Observandum autem est, quod plerunque Paulus in suis Epistolis nomen Dei, patri, Domini autem, Christo seu filio Dei tribuit: quod non eo facit, quod vel pater non sit etiam Dominus, vel filius non sit vere Deus: sed ideo, quod in mysterio redemptionis patri summa dignitas ut vero Deo tribuitur: et filio contra exinanitio, quod pater


473. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 122 | Paragraph | SubSect | Section]

aut auribus et oculis cordis pernovissent, eis adimit. Loquutio autem sumpta est de medio communis sermonis: quia quae res, et praesertim homines, cognoscuntur, de visu aut auditu cognoscuntur. Perinde ergo est, ac si communi usu loquendi diceremus, Neque audisti, neque vidisti eum. Sic Paulus Rom. 1. dicit, Non probaverunt habere Deum in noticia aut agnitione: pro, non lvaunt vere Deum agnoscere. Deum exacerbare, et irritare, Num. 14, et Hebr. 3, est, non obediendo ei, contraque eius mandatum et voluntatem agendo, eum offendere et irritare. Deus salutis,


474. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

a sinistris. A dextris eas fieri dicunt, quae per res secundas fiunt: a sinistris, quae per res adversas. Arma quoque piorum aut iustitiae dicuntur dextera et sinistra, 2. Cor. 6. facta allusione ad communem morem militum, qui in sinistris scuta, in dextris gladium gestabant: sicut haec arma Paulus ad Ephesios expresse nominat. Vocat ergo arma sinistrae. scutum fidei, et alia quib. nos protegimus: dextrae, gladium verbi, et similia, quibus hoste ferimus. Oecumenius dextera et sinistra arma exponit, de rebus secundis et adversis nos tentantibus, ut prius dixi. Filii Zebedaei petunt, ut


475. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

concitat, et a vero Deo eiusque religione ac veritate abducit. Complectitur igitur Hebraeum nomen totum artificium aut malitiam diaboli: quia id in genere agit, ut omni bono resistat. Consonat cum Hebraeo et Graeca vox ὁ ἀντικείμενος: qua videtur Paulus diabolum nominare, 1. Timoth. 5: sed Graecum Diabolus proprie tantum unam partem, nempe mendacium, quod calumniando adhibet, denotat. Chrysostomus serm. 2 super 2. Corinthior. 1. adversarium appellat diabolum, quia et Deum apud homines, et vicissim nos apud Deum, et denique homines


476. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

transfertur: sicut Christus Ioan. 6 Iudam vocat diabolum, qui huius sui artificii praeclarum specimen dat, cum unctionem Domini sub specie iuvandi pauperes calumniatur, tanquam intolerabilem luxum ac profusionem eleemosynae ac beneficentiae hominum: sua interim furta ac peculatum quaerens. Porro Paulus Actor. 13 vocat magum Elymam, filium diaboli: quia impuro ore calumniabatur doctrinam Evangelii, et conabatur ab ea deducere proconsulem Cypri Sergium Paulum. Habetur autem ibi apta descriptio filii diaboli, aut calumniatoris. inquit enim Apostolus, repletus Spiritu sancto: O plene omni


477. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

sese intra illas metas ministerii victus continuerunt. Quare postea, et nunc quoque in nostris Ecclesiis, Diaconi sunt dicti inferioris ordinis doctores. Habuerunt autem olim et Diaconissas, ad eandem externarum rerum curam delectas: qualis Phebe fuit, Cenchraeorum ministra: et de qualium delectu Paulus 1. Timoth. 5. clare praecipit. DICERE, verbum amar אמר, λέγειν, quantumvis notum, tamen non paucos Hebraismos in Sacris literis efficit. Quomodo differat â verbo Loquor, infra in LOQUOR dicemus. Nunc quaedam eius obscuriora


478. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

multi etiam illud Dei dicere, Genes. primo, Fiat lux, etc. explicant: quod idem significat ac, praecepit: sicut sane et ipsa adiuncta Imperativa indicant, Fiat, colligantur aquae, producat terra aut aqua, etc. declarantia illud Dicere, esse imperare omnipotenter. Paulus sane, licet idem verbum dicendi retinuerit, tamen omnino de mandato intellexisse videtur, 2. Corinth. 5 inquiens: Deus qui dixit ex tenebris lumen fulgere. id est, praecepit. Quo etiam illud Rom. 4 videtur respicere: Vocat ea quae non sunt, sicut si adessent. Certe Psal.


479. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

temporibus ac historiis, seu consule annales. Dies prima qua Deus mundum condere coepit, est dies solis, qua etiam resurrexit. Fit primae diei, tanquam Christiano ritui solennis, et in Novo testamento mentio: unde apparet, mox initio sabbathum Iudaicum esse mutatum a Christianis in Dominicum. Nam Paulus 1. Corinth. 16 dicit, se ordinasse in Ecclesiis Galatiae et Achaiae, ut in prima die Sabbathi eleemosynas conferrent. Sic Actorum vigesimo. Primo autem die Hebdomadae aut sabbathi coactis discipulis ad frangendum panem: id est, ad communicandum. Aliquando Dies significat quasi


480. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

conveniunt vere poenitenti, quive ei congruant. Sic et qui non vult quicquam propter Christum pati, aut ei suos parentes praefert, non convenit, non est aptus, non idoneus minister Christi. Idem etiam Matth. 10. Interrogate quis in ea sit dignus: id est, idoneus qui vos hospitio excipiat. Sic Paulus inquit 1. Cor. 16. Si erit dignum etiam me proficisci, proficiscar et ego una. id est, si erit conveniens, aut idoneum. Nec tantum homines dicuntur digni, sed et res. ut Lucae 23. Digna iis quae egimus, recipimus. Observanda est hic etiam duplex aut multiplex dignitas, seu gradus eius.


481. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

DIIUDICARE, proprie quidem significatrem aliquam ita diligenter expendere ac considerare, ut eam ab omnibus vicinis, aut etiam falsis distinguas. Sic Christus dicit Matth. 16, Iudaeos posse faciem caeli diiudicaret id est, signa aut indicia futurarum tempestatum in caelo. Sic Paulus 1. Corinth. 14, iubet unum aut alterum in coetu Dei dicere alios vero diiudicare ea quae ab illis dicuntur. Sic Paulus 1. Cor. 11, vult nos in communicatione diiudicare nosmetipsos, et corpus Domini: id est, excutere ac discernere nosmet, an vere doleamus de peccatis admissis: an etiam


482. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

vicinis, aut etiam falsis distinguas. Sic Christus dicit Matth. 16, Iudaeos posse faciem caeli diiudicaret id est, signa aut indicia futurarum tempestatum in caelo. Sic Paulus 1. Corinth. 14, iubet unum aut alterum in coetu Dei dicere alios vero diiudicare ea quae ab illis dicuntur. Sic Paulus 1. Cor. 11, vult nos in communicatione diiudicare nosmetipsos, et corpus Domini: id est, excutere ac discernere nosmet, an vere doleamus de peccatis admissis: an etiam vere credamus nobis Deum propter Christum fore propitium, cuius beneficii ac promissionis foedus ibi sanciamus, et cum Deo


483. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

porro illarum quaedam separatio, et quasi diversa conditio, ut aliae in alio gradu habeantur. Aliquando vero contra retro ad causas regreditur. Quia enim omnis diiudicatio fit ob dubitationem de aliqua re, fit non raro ut hoc verbum etiam retro ad suas causas, id est, ad dubitationem redeat. Sic Paulus Roman. 14 dicit: Qui autem comedit, si diiudicat, id est, si dubitat, damnatur: pro peccat graviter. Actor. 10 mandat Deus Petro, ut proficiscatur ad Cornelium, nihil diiudicans: id est dubitans aut haesitans, quin recte ac secundum suam voluntatem et mandatum agat. Sic et Matt. 21,


484. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

Viam mandatorum tuorum curram, cum dilataveris cor meum. Dilatari cor. 2. Corinth. 6, significat secure, libere et plena animi confidentia, non tantum excluso timore, sed etiam adhibito amore ac gaudio, cum aliquo agere aut loqui. Dicit enim ibi Paulus, suum cor dilatatum, et os apertum esse erga eos: iubetque eos non angusto erga se animo esse, sed vicissim dilatari: id est, libere, candide, aperto pectore et laeto animo erga se esse ac agere. Latitudo cordis alias in bonam partem accipitur, et significat amplitudinem sapientiae aut etiam


485. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

aut Divisum esse, significat interdum differre. 1. Corin. 7. Divisa est mulier et virgo. id est, differunt inter se. Sic videntur dona Spiritus sancti, 1. Cor. 12, vocari Divisiones, non tam a distribuendo, ut modo dixi, quam a differendo, quia dona sunt diversissima: de qua re ibi Paulus agit. Ponuntur ergo Divisiones, pro differentibus donis. ubi duplex Hebraismus est. Primum, quod vox posterior pro priori ponitur, nempe dividi pro differre. prius enim est, ut res differant: posterius, ut dividantur. Secundus Hebraismus est, quod abstractum pro concreto et subiecto eius


486. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

ut Isaiae. 3. Auferam prophetam, divinum et senem: pro homines prudentes, futura ex collatione praeteritorum ac longa providentia praescientes. DIVITIAE praeter propriam significationem, admodum crebro per metaphoram significant quamvis copiam bonarum rerum, praesertim spiritualium. Paulus sane hoc tropo plurimum utitur, quoties ingentem copiam indicat alicuius bonae rei. ut Rom. 2. An divitias bonitatis ipsius contemnis? Sic saepe dicit, Divitias gratiae: pro inexhausta ac immensa gratia. Ephes. 1. Sic et Rom. 11. exclamat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae


487. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

ita scientia teneatur, quod communicatur aliis per doctrinam. Quis enim loquatur aliis per revelationem, vel scientiam? Revelatione igitur percipitur divinitus, citra humanam institutionem: sicut per scientiam humanitus, licet non absque opera Spiritus, quod aliis postea tradatur. Eoque Paulus, qui Evangelion suum neque ab homine accepit, neque didicit, sed per revelationem IESU Christi illud consecutus fuit, perpetua quadam prophetis, non doctrina praedicavit. Gal. 1. Caeterum et Corinth. 12 et Ephes. 4, Paulus alios prophetas, et alios doctores facit. Illic scribit: Et alios


488. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

licet non absque opera Spiritus, quod aliis postea tradatur. Eoque Paulus, qui Evangelion suum neque ab homine accepit, neque didicit, sed per revelationem IESU Christi illud consecutus fuit, perpetua quadam prophetis, non doctrina praedicavit. Gal. 1. Caeterum et Corinth. 12 et Ephes. 4, Paulus alios prophetas, et alios doctores facit. Illic scribit: Et alios quidem posuit Deus in Ecclesia primum Apostolos, deinde Prophetas, tertio doctores, deinde potestates, etc. Hic: Et idem dedit alios


489. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 137 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, inter dolosos. In dolo aliquid facere: Iud. 9. Misit nuncios in dolo: id est, dolose. quae phrasis admodum crebra est. Scriptura virum simplicem, iustum ac sincerum depingens, dicit non esse in ore eius dolum: Ioan. 1, de Nathanaele. et 1. Pet. 2, de ipsomet Christo. Contra autem Paulus dicit, Elymam magum esse plenum omni dolo. Observandum tamen est: quod ad carentiam doli piorum attinet. nam dolus sinceritati opponitur. Dolosos ergo vocat Scriptura, quos aliquando Duplices corde: ut Iacob 4. Non autem solum illa crassa hypocrisis aut dolus erga Deum et homines


490. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 137 | Paragraph | SubSect | Section]

Lingua dolosa, Labia dolosa, statera, libra et pondera dolosa: quin et manus dolosa, quod alias ignavam, alias fraudulentam significat. Ab hoc nomine habent Graeci verbum δολόω et δολιόω, pro adultero: quibus Paulus utitur, cum negat se adulterare Evangelion Christi. Huius autem significationis etymologiam ac rationes hisce verbis exponit Basilius super Psa. 4. Omne namque melius in peioris commixtione, dolo contineri et adulterari dicitur: ut, vinum dolum sustinet, cum ei peius admiscetur, aut si aqua


491. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

Ecclesiam. Iudicium a domo Domini incipit, 1. Pet. 4. id est, castigatio a vere piis inchoat, et progreditur ad impios. Domus patris, Ioh. 14, In domo patris mei multae mansiones sunt: ipsum regnum caeleste et habitatio Dei viventis vocatur. Domicilium nostrum e caelo, 2. Cor. 5 vocat Paulus naturam instauratam, seu hominem prorsus renovatum. DONEC adverbium, non semper solet se extendere ultra aliquam metam, sed saepe tantum usque ad illam, affirmat aut negat aliquid factum esse, existere aut fore, non vero contrarium postea esse subsequuturum denotat. Tale est


492. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

caelum et terra, quam iota unum de Scriptura. DONUM, rem donatam significat, et alias quidem eleemosynam. 2. Cor. 8. Ut in hoc quoque dono abundetis. Alias ipsam iustificationem, Rom. 5, Donum per gratiam. Nam etiamsi aliqui ibi per donum intelligant Spiritum sanctum: tamen Paulus mox manifeste ostendit, se loqui de iustitia. ut cum dicit: Donum vero ex multis peccatis ad iustificationem. Et mox: Qui acceperunt donum iustitiae, in vita regnabunt. Ubi clare indicat, illud donum esse iustitiam ipsam. Aliquando tamen etiam ipse Spiritus vocatur donum: aliquando eius


493. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section]

Sumpserunt ergo Apostoli illud melius nomen ad significandam Ecclesiam, ut ostenderent politiam populi Dei esse quidem Democraticam, sed tamen non confusam, verum ordinatam: utque habeat suum regem Christum, et suam Aristocratiam doctorum ac praecipuorum membrorum: quem ordinem aut harmoniam etiam Paulus Roman. 12, et 1. Corinth. 12, ac Ephes. 4. describit. Opinor autem vocem Graecam Ecclesia non solum ob praecedentem causam placuisse Apostolis, sed etiam ex Hebraica consuetudine deductam esse: quia passim in Veteri testamento praedicatio ac institutio hoc verbo


494. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section]

Roman. 8. Quos praedestinavit, eos et vocavit: quos vocavit, eos etiam iustificavit: et saepe alias. Unde Christus dicit Matth. 9. Se non venisse vocaro iustos, sed peccatores ad poenitentiam. Et cap. 20. Multos esse vocatos, sed paucos electos. Ex hoc vocabulo, toties Paulus scribens ad Ecclesias, dicit: Sanctis vocatis, κλητοῖς ἁγίοις. Sic Rom. 11. Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei. Et 1. Cor. 1. Videte vocationem vestram, id


495. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

tantum vocatur populus Dei ad cultum Dei, sed etiam vocatur ex reliqua turba, aut confusione generis humani: ideo dicitur Ecclesia, quasi dicas evocata divinitus ex reliqua impiorum colluvie ad cultum celebrationemque Dei, et aeternam felicitatem. Porro sicut Ecclesia ab evocando deducitur, ita Paulus eius proprium multum inculcat, estque in definitione omnino inserendum. Sed de Ecclesiae etymo hactenus. Vide et infra verbum VOCO. Usi sunt nonnunquam et LXX nomine Ecclesiae, pro voce Coetus. Varius est autem huius vocis usus, aut etiam rei ipsius distinctio. Nam alias vocatur Ecclesia


496. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

Catholica: alias singuli coetus Christianorum vocantur Ecclesiae, quibus non raro addi solet vox particularis Ecclesiae, aut etiam circumscriptio a nomine loci sumpta: ut, Ecclesia quae est in Babylone salutat vos. Distinguitur etiam Ecclesia, quod alia sit tantum vere piorum ac electorum, quam Paulus Ephes. 5 dicit esse sine ruga et macula, columnam ac stabilimentum veritatis: qui coetus magis creditur, quam corporeis oculis cernitur. Alias Ecclesia dicitur coetus a Deo per verbum vocatus, hominum veram doctrinam profitentium, et confitentium, et recte Sacramentis utentium, qui cerni


497. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

26. Ablactata a lacte: Isaiae 8. Avulsa ab ubere, filia Zion: Zachariae 9. Isa. 28. Deserta: Isaiae 35. Docti a Domino: eiusdem 45. Omne semen verum, Vinea electa. Deserti, invii et solitudinis nomine intelligit Isaias cap. 34, Ecclesiam Christi: et Per ipsem a et Catharma Paulus. Domus Israel: Hieremiae 2. Formosa, speciosa: Cantic. 2. Sponsa, amica, soror, hortor conclusus, torus signatus: Cantic. 4 Immaculata, sine macula: Cantic. 5, Sine ruga: Ephes. 2. Suavis, decora, perfecta, electa, beatissima, Aurora, Luna, Sol: Cantic 6. Concilium iustorum:


498. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

3: sed saepius significat prima rudimenta religionis, et praesertim illa externarum caeremoniarum, quibus Iudaei veluti pueri quidam in prima legis paedagogia imbuebantur: ut sunt observationes temporum, locorum, vestium, ciborum, sacrificiorum, rituum et caeremoniarum, ut abunde indicat Paulus Galat. 4. Ab hac enim puerili paedagogia et servitute per Christum liberati, et ad veram solidamque pietatem apertae lucis et cognitionis Dei vocati, denuo volebant, a pseudoapostolis seducti, ad illas veteres umbras ac caeremonias relabi. Vocat autem egena elementa, quod ea non afferebant


499. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam Coloss. 2. monet Apostolus. Dubium autem est, unde veniat haec significatio vocis: num a Physicis elementis, quod illae caeremoniae tantum in externis ac terrenis, magnaque ex parte ex elementis constantibus, occupabantur: an vero a primis rudimentis, quae etiam Elementa vocantur. nam Paulus dicit Galatis 4, illas externas caeremonias fuisse velut quandam paedagogiam ad Christum. Ab utra demum origine hanc vocem deduxeris, utilem explicandae huic rei ac sententiae occasionem suppeditabit. EL, ELOA, et ELOIM, a virtute ac robore nomen Dei sumitur. Aliquando tamen,


500. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

viros, portantes lineum ephod: id est, qui vere erant sacerdotes, non Levitae. Fuit etiam quoddam ephod idololatricum Gedeonis. Iud. 8: quod fuit Gedeoni et eius posteris exitio. EPISCOPUS, olim in novo Testamento fuit commune nomen presbyteris, ut ex Phil. 1 apparet: ubi salutat Paulus eius Ecclesiae episcopos et diaconos, plures hoc nomine honorans. Sic et Act. 20 dicit ad concionatores Ephesios: Attendite vobis et universo gregi, cui vos Spiritus sanctus praefecit episcopos. Testatur et Hieronymus in quadam Epistola ad Rusticum, olim eosdem fuisse sacerdotes et


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.